REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia communis personas constitui et distingui, per relationes, suadetur tribus rationibus, et auctoritatibus adduclis ad oppositum, pro qua Doctor hic in Oxon, a num. 4. adducit octo rationes, sed rejicit tres illas rationes, ostendens nun plus facere centra ponentes personas constitui per absoluta, quam cuntra ipsam opinionem communem. Vide Doctorem ibidem a num. 10. ubi fuse et mira subtilitate quadruplici via impugnat communem sententiam, quod personae constituuntur per relationes ; sed sustinendo opinionem communem adducit pro ea tres alias rationes, satis acutas et claras.
Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest esse cum absoluto in eodem sine compositione. Quia aut simul manet, et tunc est compositio ; aut omnino transit, et tunc non distinguit.
Item, eadem natura absoluta non potest esse in diversis absolutis, nisi dividatur in eis ; ergo si personae distinguuntur per absoluta, essentia divideretur in eis.
Item, relationes sunt in personis, et non constituunt ; igitur sunt adventitiae ; ergo sunt accidens, et ens rationis ; utrumque est falsum.
Ad primum horum, dico quod quidquid sit de conclusione, ratio non concludit, quia sicut relatio potest manere, et non subesse compositioni, sic absolutum. Et sicut in creaturis absolutum non facit proprie compositionem, quod est principium individuationis cum quidditate, sic nec in divinis, et in creaturis potest absolutum distinguere, et non facere compositionem, et non relatio ; igitur a multo fortiori in divinis. Et cum dicitur, igitur aut omnimodo manet, dico quod sicut relatio manet, sic posset haec ; sed relationem manere est quod ratio relationis non sit ratio essentiae, et simul transit, quia est ibi sine compositione, et sic posset absolutum.
Ad aliud, dico quod ita per se , subsistunt relationes, sicut si essent in se ; igitur hoc non est propter imperfectionem subsistentiae, quod non dicuntur absolutum in divinis, sed propter infinitatem essentiae, quae non dividitur, etsi sit in multis. Ad aliud dicitur, quod sicut non sequitur, relationes sunt adventitiae, ergo accidentia, sicut patet de spiratione activa; sic non sequitur ex alia parte, non constituunt, ergo sunt accidentia. Neque sequitur quod sunt relationes rationis, et hoc est de ratione fundamenti, quia licet relationes ad creaturas sunt ratio-
. nis, non tamen relationes ad intra, licet non constituunt.
Dico ergo, sustinendo quaestionem propter auctoritates, et ad-
- duco alias rationes, quarum prima est ex fecunditate suppositi, quia repugnat primae personae in divinis ex foecunditate sua esse sine secunda, quia relativo, ut relativo, repugnat esse sine extremo, et prima persona saltem dicitur relative ad secundam ; sed si prima persona constitueretur per absolutum, non repugnaret sibi esse sine quacumque persona.
Item secundo sic : Pater, sive persona prima, nihil acquirit sibi per actum generationis Filii, sed totum praehabet origine. Sed si Pater esset persona absoluta, acquireret paternitatem per actum generationis, et faceret se Patrem ex consequenti, quia si esset persona absoluta, prius origine esset quis, et secundo per actum generationis consequeretur paternitatem, et faceret Patrem ex consequenti ; quemadmodum Plato albus faciens alium album, faceret ex consequenti se similem. Sed Pater per generationem nihil habet ; igitur relatio originis non est adventitia personae Patris, et per consequens est constitutiva ejus.
Tertio sic : Omne contrahibile per aliquid ejusdem generis est potentiale respectu illius, quamvis non sit potentiale respectu contrahentis alterius generis ; patet ex praecedenti quaestione. Sed si suppositum constitueretur per aliquod absolutum, natura divina determinaretur per aliquid ejusdem generis, scilicet de genere substantiae ; igitur esset potentialis respectu illius, quod falsum est ; constituitur igitur per aliquid alterius generis.