REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum rationi formali relationis repugnet formaliter constituere suppositum substantiae ?
Vide Doctores citalos quaestione praecedenti.
Quod sic videtur. Conceptus includens absolutum et respectivum, non est per se unus conceptus, quia sicut in rebus res diversorum generum non faciunt unum, nisi unitate per accidens, ita videtur in conceptibus, quod conceptus diversarum quidditatum secundum genus non possint facere per se unum conceptum, sed unum conceptum per accidens, et ita talis conceptus non erit per se unus ; sed conceptus, qui non est per se unus, non potest conceptus esse per se suppositi, quia quod non est per se unum, respectu nullius potest esse per se unum, et ita nec respectu alicujus inferioris. Sed si relatio constitueret formaliter suppositum, suppositum includeret conceptum absolutum et respectivum ; igitur non haberet conceptum per se suppositi, igitur si relatio constitueret suppositum de genere Substantiae, suppositum esset, et non esset suppositum.
Confirmatur haec ratio, primo sic : Quoniam primum suppositum non potest esse per accidens, quia nullum per accidens est primum, ex2. Physic. text. 66. Sed relatio cum substantia, sive essentia de genere Substantiae, non faciunt nisi per accidens unum ; Jigitur conceptus includens relationem et substantiam non potest esse conceptus primi suppositi.
Confirmatur secundo : Quoniam prima identitas est primae naturae ad primum suppositum ; sed ad unum per accidens non potest esse prima identitas.
Confirmatur tertio : Quoniam suppositum naturae et substantiae creatae est per se unum ultimata unitate illius generis, et hoc est perfectionis in eo, quia in hoc distinguitur ab accidentibus ; igitur similiter suppositum substantiae increatae erit per se unum unitate aliqua indivisibili et incommunicabili illius generis.
Item secundo sic : Per se suppositum alicujus naturae non includit nisi quidditatem illius naturae, quia aliter non esset magis suppositum illius naturae quam alterius quidditatis, quam ponitur includere. Sed si relatio constitueret per se suppositum substantiae, non tantum illud suppositum includeret naturam substantiae, sed relationis ; igitur, etc.
Item tertio sic : Substantia pnma, inquantum prima, est maxime substantia ; igitur ut sic maxime subtat ; igitur illud quod est substanslia maxime substat: igitur relatio non potest esse illud, quo aliquod est suppositum substantiae.
Confirmatur, substantia secunda non importat relationem, quae minus est substantia quam substantia prima ; igitur nec prima substantia erit suppositum secundae substantiae per relationem.
Item quarto sic : Non substantia interempta non interimitur substantia, quia posteriori interempto non necessario interimitur prius. Sed interempto formali constitutivo primae substantiae, interimitur prima substantia ; ergo relatio non potest esse formale constitutivum primae substantiae, cum sit posterior substantia.
Item, omne compositum praesupponit partes et unionem earum ; ergo si relatio cum essentia constitueret suppositum, prius oporteret intelligere unionem istarum, quam suppositum constitutum esse ; igitur essentia referretur, quia in illo priori denominaretur a relatione. Hanc rationem diffuse habes alibi, in quaestione istius primi, in prima via contra opinionem communem.
Contra, Damascenus lib. 3. orth. fid. cap. quinto : Quamquam unaquaeque hypostasis secundum seipsam subsistit, id est, perfecta hypostasis est, secundum proprium modum existentiae, quae est in proprietate paternali, filiali et processibili ; igitur, etc.