De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
In quaestione ista occurrunt aliqua dubia. Et primo in hoc : Non potest aliquod corpus esse praesens modo quantilalivo alicui loco materiali, puta alicui superficiei continentis sine ubi.
Secundo dubitatur in hoc, quod absolutum et respectivum non possunt facere unum per se conceptum.
Tertio dubitatur in hoc, quod respectus intrinsecus adveniens dicitur ille, qui necessario consequitur fundamentum posito termino, quia non potesl respectus magis intrinsecus esse absoluto.
Quarto dubitatur in hoc, quod respectus intrinsecus adveniens est ille, qui non necessario consequitur fundamentum posito termino.
Quinto dubitatur in hoc, quod respectus intrinsecus adveniens non potest habere propriam novitatem per se, nisi prius aliquo absoluto prius acquisito in altero relatorum, et per consequens tantum dicitur per accidens acquiri, quia praecise acquiritur alio absoluto prius acquisito.
Sexto dubitatur in hoc, quod respectus extrinsecus adveniens potest habere propriam novitatem abs?ue novitate unius, vel alterius extremi.
Septimo dubitatur in hoc, quod potest esse acquisitio respectus esse successiva absque successione in atiquo absoluto.
Octavo dubitatur in hoe, ubi proprie est forma secundum se divisibilis cum secundum eam per se possit esse motus.
Contra primum dictum instatur sic, et pono quod sit corpus pedale, quod actu contineatur in superficie pedali, ita quod totum sit perfecte praesens illi superficie, et pars parti, et hoc modo erit in illa superficie secundum modum quantitativum, quia ibi est correspondentia totius ad totum, et partium ad partes: tunc quaero, aut necessario est in ubi, aut non. Si primo, ergo sequitur quod illud ubi non erit respectus extrinsecus adveniens cum necessario oriatur, positis fundamento et termino. Si secundo, sequitur propositum, videlicet, quod erit in loco materiali, sive continebitur in ultima superficie continentis, et modo quanlitalivo, et tamen non erit in loco formali, sive ubi. Si dicalur, quod quamvis non sit in ubi n ecessario absolute, positis fundamento et termino, tamen posita coex tensione, sive commensuratione unius ad aliud, tunc est in ubi necessario. Contra, tum quia illa coextensio sive commensuratio, aut est quid respectivum, aut praecise dicit utrumque extremum .Si primo, quaero de illo respeclu, aut est extrinsecus adveniens, aut intrinsecus ;si primo, ergo non sequitur necessario ad fundamentum posito termino, et similiter ubi sequens non erit respeclus intrinsecus, et per consequens poterit non esse, etiam slant illa coextensione; aut erit intrinsecus, et sic ipsa posita, ut respectu intrinseco adveniente necessario ponitur ubi, et tunc sequitur quod necessario prius ponitur respectus intrinsecus,quam ponatur extrinsecus; tum etiam, quia si posita necessario tali coextensione, necessario ponitur ubi, sequitun quod ubi non erit respectus extrinsecus, cum necessario oriatur ex natura rei. Si secundo ponatur illa commensuratio prout praecise dicit utrumque extremum, aut tunc ponitur ubi necessario, ergo non est respectus intrinsecus, aut non necessario, ergo poterit esse perfecta continentia et eoextensio unius ad aliud sine ubi, quod est contra conclusionem, in qua ponitur, quod est impossibile corpus contineri in loco materiali modo quantitativo, et non esse in ubi formali.
Secundo principaliter instatur, et pono quod Angelus possit esse in loco, puta unius milliaris, ut in loco sibi adaequato, ita quod in majori non possit esse, quia non ponitur Angelus praecise in loco quantumcumque magno, quae omnia patent in secundo, distinctione secunda, de loco Angelorum, hoc posito, quaero tunc aut Angelus est in ubi formali necessario, aut non: si primo, ergo tale ubi non erit respectus extrinsecus adveniens, quia necessario oriretur ad fundamentum posito termino, nec est major ratio de ubi definitivo, quam de ubi circumscriptive, quia utrumque ubi dicit praesentiam contenti ad continens, licet aliter et aliter, quia ubi circumscriptivum dicit praesentiam cum perfecta coextensione formali icorporis contenti ad superficiem continentem. Sed ubi definitivum dicit praesentiam absolute, ut sic contenti ad continens. Si non est in tali ubi necessario, ergo erit respectus extrinsecus, et sic separabilis, stante Angelo in tali loco ; hoc idem erit de corpore contento in loco materiali, quod non necessario erit in ubi formali.
Tertio instatur sic, ubi circumscriptum ponitur a Doctore respectus extrinsecus adveniens: ergo posito corpore perfecte praesente superficiei continentis secundum modum quantitativum tale corpus non erit in ubi. Consequentia patet, quia respectus extrinsecus adveniens non necessario oritur positis iundamento et termino, etiam perfectissime approximatis,
ut patet de combustione, quae non necessario oritur posita perfectissima praesentia ignis circa combustibile, ut patet de tribus pueris in camino ignis, et hoc est, quia talis combustio, sive actio, sive passio est respectus extrinsecos, ut patet a Doctore, sic erit in proposito ; perfectissima enim praesentia corporis contenti ad superficiem continentem est, quod sit perfecte praesens secundum se totum, et secundum omnes partes, ita quod totum sit perfecte praesens toti, et partes corporis partibus superficiei; ergo sequitur quod stante perfecta approximatione, quod adhuc non erit ubi, cum ubi ponatur respectus extrinsecus.
Quarto instatur tenendo secundum Doctorem et secundum veritatem, quod ubi circumscriptivum sit respectus extrinsecus adveniens, quaero tunc quando corpus locabile fit praesens superficiei continentis, sive locantis, et hoc secundum modum quantitativum, et per te, necessario est in ubi circumscriptivo, a quo causatur illud ubi, sive ille respectus ? Aut immediate causatur a corpore contento, et superficie continente, et tunc quaero, aut simpliciter necessario causatur, - et tunc non erit respectus extrinsecus adveniens, patet, quia per hoc ponitur a Doctore differentia inter respectum extrinsecus advenientem, et intrinsecus advenientem, quia intrinsecus adveniens necessario oritur posito fundamento et termino ; sed extrinsecus positis fundamento proximo et termino non necessario oritur, sequitur ergo quod tale ubi non necessario causetur a fundamento et termino. Si causatur contingenter, contra; tum quia poterit esse corpus contentum in loco materiali modo quanlitativo, et tamen non erit in ubi, et sic propositum: tum quia non videtur quod contingenter possit causari, quia tam fundamentum, quam terminus ponuntur causae omnino naturales, et secundum modum naturae suo modo agentes ipsum ubi, cum sola voluntas ponatur agens liberum. Aut ipsum ubi ponitur causari ab alio quam a fundamento et termino, et tunc quaero de illo alio, quod non videtur assignandum, nisi dicatur quod immediate causetur a fundamento et termino, sed non necessario simpliciter et absolute, quia possunt impediri a Deo, sicut et combustio in camino ignis, etc. Contra, quia tunc habetur intentum, scilicet, quod non necessario corpus coextensum erit in ubi, ut patet.
Quinto et ultimo instatur sic, quia idem est judicium de toto corpore contento, et de partibus ejus, quia sicut totum corpus habet ibi unum ubi, ita quaelibet pars quantumcumque minima necessario habebit proprium ubi, et sic ubi totius corporis erit integratum ex infinitis ubi partialibus, et tunc quaero, aut omnia illa ubi simul causabuntur, aut successive ? Non primo, patet, quia corpus incipit prius contineri secundum unam partem quam secundum aliam, imo nunquam est perfecte et adaequate praesens quanto, super quo movetur, nisi in puncto, ut patet a Doctore in secundo, distinctione secunda, quaest. 9. Non secundo, quia tunc illi respectus nunquam essent simul ; patet, quia quando corpus intrat secundum partem A, et post immediate secundum B; A perdit respectum quem habebat, quia relinquit respectum, quem habebat ad partem priorem, cui desinit esse praesens subintrante parte B, et sic de omnibus aliis successive.
Respondeo ad omnes objectiones praemittendo aliqua, primo, quod corpus contineri a loco materiali secundum:modum quantitativum, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod sit praesens illi loco tantum materialiter, ita quod praecise sit in tanta superficie continentis, ita quod non excedat nec excedatur. Secundo, quod sic sit praesens, quod ultra hoc quod non excedit nec exceditur, sit etiam perfecta commensuratio, sive coextensio, ita quod sicut totum est praesens toti superficiei continenti, sic pars determinata sive signata corporis sit praesens parti superficiei signatae et determinatae, et talis commensuratio passiva in corpore contento dicitur forte ubi passivum, quia commensuratio illa sive coextensio, videtur praecise importare relationem ipsius contenti ad continens. Et quando Doctor dicit quod non potest contineri modo quantitativo, quin sit in ubi; hoc dicit, quia talis continentia secundum modum quantitativum nihil aliud videtur esse, quam circumscriptio passiva, quae proprie est ubi formale passivum, sicut circumscriptio activa est ubi formale activum.
Secundo, praemitto quod ponendo quod corpus perfecte coextendi et commensurari superficiei non sit formaliter relatio, sed praecise ipsa extrema commensurata, sive sit coaequalia, et aequalitas inter ea sit relatio intrinsecus adveniens, vel inaequalitas, adhuc ibi erit respectus extrin secus adveniens ; nec est inconveniens: respectum extrinsecus advenientem aliquo modo praeexigere respectum intrinsecus advenientem, et patet, quia corpus: locabile corpori locanti prius comparatur secundum aequalitatem vel inaequalitatem, et stante aequalitate, vel inaequalitate utriusque, adhuc non sequitur ubi, quia bene potest esse aequale, et tamen actu non contineri, nec circumscribi.
Tertio praemitto, quod respectus extrinsecus adveniens proprie dicitur ille, qui non. oritur necessario ad fundamentum posito termino, sicut similitudo, quia positis duobus albis, quantumcumque distantibus, adhuc est similitudo ; similiter posita causa productiva, et ipso producto, quamvis maxime distantibus, ponitur relatio producentis ad productum, et relatio producti ad producens, et sic dico de aliis relationibus intrinsecus advenientibus ; respectus vero extrinsecus aliquando necessario oritur non ex absoluta positione fundamenti et termini, sed ex positione fundamenti et termini positi sub aliquo alio respectu. Exemplum, passio est respectus extrinsecus, quia posito passo et activo, absolute non sequitur in ipso passo respectus passivus, tamen posito quod activum inducat formam in passum, et tunc oritur respectus intrinsecus adveniens, scilicet inducentis ad inductum, ut patet a Doctore in quarto in materia de Eucharistia, et tunc posita tali relatione inducentis ad inductum, et formae inductae in passo ad ipsum activum inducens, de necessitate in ipso passo oritur passio, quae est respectus extrinsecus ad ipsum agens; respectus ergo, qui est passio dicitur extrinsecus pro quanto fundamentum et terminus absolute considerantur, quia ut sic, non necessario oritur, sed praemissa aliqua alia relatione fundamenti et termini, ut prius exemplificavi, tunc non dicitur extrinsecus adveniens, cum tunc necessario oriatur. Hoc idem dico de ubi formali, quod est respectus extrinsecus adveniens, prout comparatur ad fundamentum et terminum absolute, et patet, quia stante corpore et loco non sequitur locatio passiva, quia si ponatur corpus actu non contineri, tunc non erit locatio passiva, et tamen respectu ubi erunt tam fundamentum quam terminus, imo fundamentum proximum, et ratio proxima fundandi, quia superficies corpora quae est ratio proxima fundandi ipsum ubi, ut supra patuit. Si tamen ponatur corpus perfecte contineri secundum coextensionem et commensurationem, necessario sequitur quod sit in ubi, et ut sic, non erit respectus extrinsecus, cum necessario oriatur, stante tali continentia, non quod continentia illa passiva sit formalis ratio recipiendi ipsum ubi, imo praecise erit superficies corporis.
His praemissis, patet quid dicendum ad rationes contra. Ad primam, patet tenendo quod talis praesentia, sine coexistentia sit formaliter ipsum ubi. Si vero teneatur, quod non sit ipsum, patet responsio ex tertio praeambulo, quia ubi dicitur respectus extrinsecus, prout comparatur ad fundamentum et terminum absolute ; sed ut comparatur ad corpus, ut contentum modo quantilativo, tunc non dicitur extrinsecus, cum necessario oriatur, ut. exemplificavi de passione, etc.
Ad secundum de Angelo, dico pariformiler, quod si Angelum actu contineri a tali quantitate, dicit ipsum ubi, patet responsio quomodo necessario est in ubi, quia ipsa continentia passiva dicitur ubi. Si vero teneatur, quod non sit formaliter ipsa continentia, dico tunc secundum tertium praeambulum, scilicet quod ubi tale dicitur respectus extrinsecus, pro quanto absolute comparatur ad ipsum Angelum, ut ad fundamentum proximum, et ad ipsam quantitatem, ut ad ipsum terminum, quia si sit Angelus extra illam quantitatem, actu ponuntur fundamentum proximum, et terminus ipsius ubi, et tamen non ponitur necessario ubi: sed posita continentia actuali ipsius Angeli in tali quantitate necessario sequitur ipsum ubi. Ex his quae supra exposui patet responsio ad alia duo argumenta immediate sequentia, nec oportet aliter respondere, quia praecise respondendum est sicut ad duo praemissa responsum est.
Ad quintum, quia importat aliquas difficultates, vide responsionem in secundo
dist. secunda de loco Angelorum contra Gregorium.
Contra secundum dictum instatur, probando quod ex absoluto et respectivo possit per se fieri unus conceptus, quia totum et principale fundamentum hujus dicti est, quia tunc talis conceptus simul esset respectivus et absolutus, et sic non esset neque respectivus, neque absolutus. Et ego multipliciter insto: Primo, quia ex natura contrahibili et haecceitate fit unus per se conceptus quidditativus, quia unum singulare, quod recipit praedicationem superiorum in quid, et tamen haecceitas nullo modo pertinet ad quidditatem, nec aliquo modo dicit quid, ut patet a Doctore in secundo, distinctione tertia, quaest. 6. Sic in proposito, ex respectivo et absoluto potest fieri unus conceptus respectivus, quamvis absolutum nullo modo dicat respectum.
Secundo instatur, quia suppositum est unus per se conceptus positivus et absolutus per se in praedicamento Substantiae, et tamen suppositum constat ex natura singulari pertinente ad praedicamentum Substantiae, et ex negatione duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis, ut patet in tertio, distinct. 1. quaest. 1. et imfra, quaest. 19. quodlib. et tamen negatio formaliter non dicit entitatem passivam, nec absolutam, nec respectivam: ergo a fortiori ex absoluto et respectivo poterit, fieri unus per se conceptus, cum utrumque dicat entitatem positivam. i Tertio instatur, quia ex actu per se et pdteriliai per se fit unum per se, ut patet 8. Met. quia fit unum simpliciter in actu, et tamen potentiale, ut potentiale, non dicil actum, multo fortius ex respectivo et absoluto fiet unum in actu, cum utrumque dicat actum.
Quarto instatur, quia persona divina dicit unum per se conceptum, ut patet, et est unum ens per se relativum, tenendo communem opinionem, scilicet quod persona constituatur per relationem, et tamen persona constat ex absoluto, scilicet essentia divina, et respectivo, patet a Doctore in pluribus locis.
Quinto instatur sic, quia sicut ex conceptu omnino indifferenti ad absolutum et respectivum, et ex gradu intrinseco contrahente ipsum, fit unus per se conceptus, vel determinate absolutus, et vel determinate respectivus, ut patet, quia si conceptus entis, qui nec est respectivus, nec absolutus, contrahitur per absolutum, fit conceptus determinate absolutus; et si contrahitur per respectivum, fit conceptus determinate respectivus, sic similiter videtur posse dici, quod ex absoluto et respectivo constituatur per se aliquod respectivum.
Sexto instatur, quia ex conceptu non formaliter infinito fit conceptus formaliter infinitus, patet, quia ex conceptu entis, qui non est formaliter infinitus, ut patet a Doctore in primo, d. 8. quaest. 2. et aliquo gradu intrinseco, puta infinitate intensiva fit unus conceptus per se formaliter infinitus ; patet, quia ex conceptu entis, qui non est formaliter infinitus, ut patet. Et tamen Doctor expresse vult supra, quaest. 5. quod quidquid formaliter includitur in ente infinito intensivo, sit formaliter infinitum intensive ; ergo videtur a fortiori, quod si infinitum intensive possit constare ex aliquo non infinito, quod etiam conceptus per respectivus possit contare ex absoluto et respectivo.
Septimo instatur, quia respectivum necessario definitur per absolutum, quia per terminum qui est absolutus, ut patet a Doctore in primo, dist. 30. ergo non videtur repugnantia, quin etiam possit constitui conceptus respeclivus per respectivum et absolutum.
Respondeo ad istas instantias, tenendo dictum Doctoris verissimum. Ad primam dico, quod ex haecceitale nihil quidditalivum constituitur, cum nullo modo pertineat ad quidditatem, et cum dicitur quod singulare recipit praedicationem in quid omnium superiorum, concedo, sed non ratione haecceitalis, sed praecise ratione naturae inclusae, quae dicit quid, imo ipsa dicit totam quidditativam singularis, ut patet a Doctore in secundo d. 3. q. 1. et 6. et vide singularissima, quae ibi exposui et adduxi.
Ad secundam, dico breviter, quod suppositum formaliter sumptum, prout scilicet includit illam negationem non est per se in praedicamento Substantiae, cum negatio nec per se, nec reductive sit in praedicamento, cum omnia Praedicamenta sint simpliciter entia positiva, nec per consequens ipsa negatio facit, nec pertinet ad conceptum per se, sed suppositum dicitur esse per se in Praedicamento, pro quanto includit singulare praedicamenti Substantiae, quod per se ponitur in tali Praedicamento. Sicut etiam singulare, ut singulare non recipit praedicationem in quid, sed si recipit, hoc est praecise ratione naturae inclusae, quae dicit propriam quidditatem.
Ad tertiam, dico, quod forte concluderet si ex potentia objectiva et actu fieret per se unum in actu, puta quod homo constitueretur intrinsece ex potentia objeotiva, quae non est formaliter, et ex en titate actuali ; sed hoc est simpliciter impossibile. Ad Philosophum dico, quod ipse loquitur praecise de potentia subjectiva, Ut subtiliter patet a Doctore in secundo, distinct. 12. quaestione. 1. et sic ex potentia per se subjectiva, cujusmodi est materia, et ex actu per se, scilicet forma substantiali, fit per se unum compositum, Sicut etiam ex potentia subjectiva per accidens, scilicet ex subjecto in actu, et ex actu per accidens, scilicet ex accidente fit per se unum accidens; modo talis potentia subjectiva, sive per se sive peraccidens semper est in actu, et ideo non sequitur:
Ad quartam, hoc forte importat majorem difficultatem, dico tamen, quod persona non dicit aliquod tertium resultans ex essentia et proprietate relativa, sed praecise dicit ipsam essentiam cum proprietate relativam; nec tamen erit unum per accidens, quia relatio illa nullo modo informat essentiam, ut patet a Doctore in primo, dist. 5. q. 2. et 26. et in quadi. quaest. 6. nec quasi informat, nec denominat nec quasi, quod tamen requirilur ad hoc ut sit unum per accidens. Dicitur tamen maxime una, vel quia maxime perfecta, quia essentia ibi inclusa est formaliter infinita, vel maxime una propter perfectam identitatem realem, quia essentia simpliciter sibi identificat proprietatem personalem propter sui infinitatem.
Dico secundo, quod tenendo quod dicat unum per se conceptum ex essentia et proprietate alium aliqualiter ab essentia et proprietate, adhuc dico quod non erit simile, quia ubi respectivum, de quo Doctor loquitur praesenti quaest. dicit unum conceptum per se primo modo, et per consequens quidditative non potest in tali esse quidditativo constitui per absolutum et respectivum, quia tunc erit ille conceptus, et quidditative respectivus, et quidditative absolutus, ut patet; modo in proposito de persona tenendo quod dicat unum per se conceptum quiddilalivum, hoc potest dupliciter intelligi. Primo, quod dicat conceptum per se quidditativum, quia includit per se aliquid quod pertinet ad quidditatem, et sic persona includit essentiam, quae dicit quidditatem perfeclissimam, sicut etiam ponitur quod singulare creatum dicit per se unum conceptum quidditativum ratione naturae dicentis quidditatem; et hoc modo conceditur quod quasi dicat per se unum conceptum quidditativum, et tunc non est ad propositum de ubi, ut Doctor loquitur. Vult enim ibi quod respectivum et absolutum non faciant unum per se conceptum quidditativum, ita quod utrumque pertineat ad quidditatem ipsius. Secundo potest intelligi quod persona dicat unum per se conceptum quidditativum, sic quod proprietas pertineat ad quidditatem, sicut et essentia eo modo quo dicimus quod animal et rationale constituunt hominem quidditative. Responsio tamen prima videtur melior, et ad propositum magis.
Ad quintam dico breviter, quod non est simile, quia licet conceptus indifferens ad absolutum et respectivum, non sit actu nec respectivus nec absolutus, est tamen in potentia, quia ad utrumque contrahibili.
Ad sextam, dico breviter primo, quod sufficit quod talis conceptus sit potentia infinitus. Dico secundo, quod quando Doctor dicit quod quidquid includitur in ente infinito intensive est infinitum intensive, hoc debet intelligi, quod inclusum in ultima actualitate, et vere realiter. De hoc vide quae exposui ibi, scilicet q. 5. quodl. et vide ibi singularia dubia.
Ad ultimam, dico quod si respectivum definiretur per absolutum definitione quidditativa, argumentum concluderet; sed in proposito nihil concludit, quia tantum definitur per additamentum, et per aliquid omnino extra rationem formalem respectivi, cujusmodi est absolutum. Et hoc expresse patet a Doctore in primo, dist. 80. vult quod tantum definiatur per additamentum, et non aliter, et sic patet.
Contra tertium dictum instatur, quod respectus intrinsecus adveniens non necessario sequatur ad fundamentum posito termino, et accipio similitudinem, quae secundum Doctorem est respectus intrinsecus, et suppono duo : Primo, quod realiter distinguatur a fundamento, et quod sit posterior fundamento. Primum patet a Doctore in secundo, d. 1. quaest. 4. Secundum patet per ipsum in primo, d. 26. et alibi saepe, scilicet quod relatio praeexigat extrema, ergo sequitur quod est posterior fundamento et termino. Ex his arguo dupliciter, primo sic : Deus potest immediate causare similitudinem, non concurrentibus fundamento et termino, ut causis necessariis: ergo similitudo non oritur necessario posito fundamento et termino. Consequentia patet, quia Deus causat contingenter; tum etiam, si immediate causatur a Deo, non oritur necessario ex natura extremorum. Antecedens patet, quia omne posterius realiter distinctum ab alio, quod non pertinet ad ejus esse intrinsecum, ( quod dico propter compositum naturale, quod distinguitur realiter a partibus componentibus, et est posterius eis, quod Deus non potest immediate causare, quia illae partes sunt de intrinseca ratione ipsius ), Deus immediate potest causare ; patet, quia ab omnibus conceditur quod potest supplere omnem causam secundam extrinsecam, qualis est effectiva. Sed similitudo est realiter distincta ab utroque extremo, et posterior eis, nec aliquod extremum pertinet ad ejus esse intrinsecum, ut patet, ergo. Nec valet glossare illam propositionem, quod intelligitur de posteriori absoluto realiter distincto, quia Doctor expresse concedit, quod potest immediate causare respectum extrinsecum advenientem, quia realiter distinguitur ab extremis, et est posterior eis; non ergo intelligitur de absoluto simpliciter. Nec valet glossare, quod non intelligitur de respectu intrinseco, quia ego arguo quod nullus sit intrinsecus eo modo quo ipse ponit, qui scilicet oritur necessario ad fundamentum posito termino.
Secundo instatur, Deus potest immediate causare duo alba perfecta in aliquo instanti, et in eodem non causare similitudinem inter illa; ergo similitudo non oritur necessario ex natura extremorum. Consequentia patet, quia si in illo instanti, quo ponuntur alba, non oritur, sequitur quod non necessario oriatur, quia in quocumque instanti ponitur causa adaequata et necessaria alicujus effectus, et non impedita, necessario sequitur talis effectus, hoc patet. Antecedens probatur, quia omne absolutum realiter distinctum ab alio, et prius illo, Deus, immediate potest causare sine illo. Sed illa alba sunt absoluta realiter distincta a similitudine, et priora illa: ergo major hujus syllogismi: patet etiam a Doctore. Si dicatur, quod intelligitur de priori absoluto comparato ad absolutum realiter distinctum, et prius eo, non autem ut comparato ad respectivum, dico, quod hoc nihil est, quia secundum ipsum absolutum comparatum ad respectum extrinsecus advenientem, potest Deus immediate causare sine respectu extrinseco ; patet, quia potest immediate causare ignem, et combustibile sine actuali combustione, et hoc quia illa sunt priora, et realiter distincta ab ipsa relatione, quae dicitur formaliter combustio. Si dicatur, quod non intelligitur de absolutis comparatis ad respectus necessario concomitantes ex natura extremorum, et hoc est quod ego improbo, ideo oportet respondere ad instantias factas.
Tertio instatur sic, et quaero a quo immediate causatur necessario ipsa similitudo, ut a causa totali et adaequata, aut causatur a solo fundamento, aut a solo termino, aut ab utroque simul ; si primo, ergo posito tantum uno albo perfecto, erit similitudo. Si dicatur, quod terminus concurrit, quaero quomodo concurrit non ut causa, qua ponitur fundamentum totalis causa; uon ut causa sine qua non, quia posita totali causa nihil aliud requiritur ad habendum effectum, hoc enim modo arguit Doctor in primo, dist. 3. q. 7. contra Henricum qui ponebat animam esse totalem causam notitiae,sed objectum requirebatur, ut causa sine qua non, sive ut terminus, et hoc improbat, quia stante causa totali, nihil aliud requiritur, vide ibi. Si secundo requiratur terminus, ut causa partialis, sed hoc non videtur, quia tunc Deitas sub ratione Deitatis esset necessaria causa dependentiae creaturae, quia illa nec terminatur ad Deitatem sub ratione Deitatis sive ad voluntatem divinam, et tunc voluntas divina concurreret necessario ad aliquid extra, quod Doctor omnino improbat: imo si necessario causat ipsam relationem, sequitur quod necessario causet ipsam creaturam, cum sint penitus eadem res realiter, ut patet a Doctore in secundo, dist. 1. quaest. 5. Si tertio concurrit terminus, ut causa totalis; a fortiori sequitur illud idem inconveniens de Deo, quod scilicet necessario causaret aliquid ad extra.
Quarto instatur sic, quia si similitudo necessario oritur ex natura fundamenti et termini, ita quod necessario sit ad terminum, tunc quaero, aut seipsa est habitudo ad terminum, sive seipsa terminatur ad terminum, aut alia relatione terminatur ad ipsum; non primo, quia ipsa eadem ut comparatur ad fundamentum, non seipsa inhaeret, sed inhaerentia alia inhaereret, ut etiam patet a Doctore in secundo, dist. 1. ergo similiter ut comparatur ad terminum non seipsa terminatur, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Et si alia terminatur illa alia erit realiter distincta a termino ; ergo terminabitur non seipsa, sed alia, et sic processus in infinitum. Et praecipue si ponatur dependere a termino, sequitur quod dependebit dependentia fundata in similitudine, et illa similiter dependebit ad terminum; ergo alia dependentia, et sic in infinitum.
Quinto instatur, si similitudo oritur necessario a principiis intrinsecis fundamenti, ergo realiter identifioatur fundamento. Hoc patet, quando enim aliquod subjectum ex sua intrinseca ratione necessario et adaequate producit aliquid in seipso, illud sibi necessario idenliucat realiter: Haec videtur propositio Doctoris. in secundo, dist. 1. et sic similitudo esset realiter eadem ipsi fundamento, quia terminus non poneretur causa productiva^ sed tantum terminativa ; sicut etiam risibile idenlificatur realiter homini, quia necessario oritur in ipso homine ex formali ratione intrinseca hominis.
Sexto instatur, priori natura non repugnat posse esse sine posteriori natura, maxime a quo realiter distinguitur. Hoc patet a Doctore in primo, in secundo, et in. tertio ; sed fundamentum et terminus etiam simul sumpta, sunt prius natura, patet, quia secundum Doctorem in primo, dist. 3. q. 5. et in secundo, dist. prima, ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, et post sequitur relatio causati ad causam, et e contra ; ergo non repugnat fundamento et termino simul sumptis posse esse sine relatione; ergo non necessario oritur.
Septimo instatur, si ad fundamentum necessario sequitur talis relatio posito termino ; ergo sequitur quod posita magnitudine essentiae divinae, et Patre, qui ponitur extremum aequalitatis Filii, necessario ponitur aequalitas Filii ad Patrem, etiam Filio non producto, quia unitas magnitudinis essentiae est proximum et immediatum fundamentum aequalitatis Filii ad Patrem. Si dicatur, quia requiri tuo? Filius ;ergo non oritur necessario praeise fundamento positis, et termino.
Octavo instatur, quia si relatio intrinsecus adveniens, necessario oritur ad fundamentum posito termino, quaero an praecise oriatur ab illis, aut aliqua alia causa, superiore, concurrente ? Si primo, ergo Deus non posset in intellectu suo immediate causare notitiam intuilivam similitudinis inler duo alba, nisi concurrentibus, ipsis albis, quia si ponuntur causa immediata et,adaequata, et praecisa entitatis relationis, sequitur quod Deus non continebi virtualiter illam, nec per consequens ejus notitiam ;sic enim arguit Doctor in pluribus locis. Si secundo, sequitur quod Deus poterit immediate causare illam, quia ut sic, continebit causalitatem illorum.
Contra quartum dictum instatur, probando quod respectus extrinsecus adveniens non sit ille, qui non nepessario orilur ad fundamentum posito termino, quia si sic esset, multa inconvenientia sequerentur. Primo, sequeretur quod homo esset actu anima, existente in caelo et corpore in terra, quod est impossibile. Probatur consequentia, quia stante unione animae ad corpus, de necessitate hamo est. Hoc patet a Doctore in tertio, dist. 2. et 22. sed stante anima in caelo, et corpore in terra, potest stare unio ipsorum ad invicem, quia unio ponitur respectus extrinsecus ;patet, quia non necessario sequitur stantibus fundamento, et termino ;ergo Deus immediate potest causare ipsam unionem, et sic homo erit corpore existente in terra et anima in caelo, quod est absurdum.
Secundo, sequeretur quod stante aliquo loco in Oriente, et aliquo corpore locabi-Ii in illo loco in Occidente, quod Deus poterit ipsum facere in ubi respectu illius loci; patet, quia ubi secundum ipsum est respectus extrinsecus adveniens, et si corpus existens in Occidente actu erit circumscriptum a loco existente in Oriente, et sic erit ubicaliter in aliquo loco, in quo actu non continebitur, quod est absurdum.
Tertio, unio naturae ad suppositum non ejusdem naturae est respectus extrinsecus, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. quaest. 1. ergo Deus posset unire naturam humanam existentem in terra, Angelo existenti in caelo ; patet, quia posito fundamento et termino non oritur ille respectus ex natura extremorum ; ergo Deus immediate posset causare illam unionem. Si dicatur ad omnia ista, quod requiritur necessario approximatio, hoc nihil est; tum quia Doctor absolute loquitur de illis ad differentiam respectus intrinsecus advenientis, qui necessario oritur ex natura extremorum etiam quantumcumque distantium, si duo alba distarent in infinitum, adhuc esset similitudo actualis ;tum etiam, quia etiamsi porierentur anima, et corpus,maxime propinqua, ita tamen quod anima non informaret corpus, adhuc Deus posset causare unionem inter illa, quia non oriretur ex natura extremorum, et tamen ex hoc non esset homo, et ex alia parte esset homo, quia partibus unitis.
Quarto instatur, quia passio proprie accepta, quae ponitur respectus extrinsecus, sequitur formam receptam in passo ab ipso agente, ita quod agens prius habet respectum producentis ad formam productam, et respectum inducentis ad formam inductam;et isti respectus sunt intrinsecus, quia oriuntur necessario ex natura extremorum, quia posita forma in materia, sive in passo ab ipso agente, sequuntur isti respectus, et passio proprie accepta, quae est respectus patientis, sive passi ad agens, sequitur hos respectus, quia dicitur pati ab agente pro quanto recipit formam ab ipso. Tunc ultra, si passio non necessario oritur ad fundamentum posito termino, sequitur quod poterit esse forma in passo ab agente, et quod passum non formaliter pateretur, nec in ipso esset passio respectus proprie accepta, quod videtur absurdum.
Quinto instatur de actione proprie dicta, quae etiam ponitur respectus extrinsecus, quia similiter illa est posterior productione formae in passum, sive in materiam: prius erim forma producitur. quam inducatur, saltem loquendo de forma, cui non repugnat posse per se stare, et similiter prius inducitur, quam intelligatur (ut dixi) passio ; ergo, et prius quam intelligatur actio, quia actio et passio sunt simul natura, cum sint correlativa; ergo si actio non necessario oritur, positis fundamento et termino, sequitur quod stante forma inducta ab agente in materia, quod poterit non esse actio proprie dicta.
Sexto instatur, et praesuppono dictum Doctoris in primo, dist: 3. quaest. 5. et in secundo, dist. 1. quaest. 2. quod ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu ; unde vult ibi quod omnis relatio necessario sit posterior fundamento et termino; ergo absolutum in agente immediate attinget aliquod absolutum in passo, scilicet formam, quam sit respectus ipsius ad passum, sive ipsius ad formam productam: ergo per divinam potentiam poterit esse forma in materia, et nullo modo erit necessario actio, nec potentia, cum ponuntur non necessario oriri ex natura extremorum.
Septimo instatur, quia si respectas extrinsecus non necessario oritur, etc. et acquiritur actione sive productione proprie, quaero a quo immediate causatur a Deo immediate, aut ab extremis? Si primo, ergo potest ipsum non causare, quando causat, cum causet contingenter, et sic stante forma inducta in materia ab agente poterit Deus non causare nec actionem, nec passionem ; tum etiam, quia non omnis resp scius extrinsecus immediate causatur a Deo, ut patet de ubi, quod acquiritur per motum, et de actione et passione, et de multis aliis. Si secundo, sequitur quod cum necessario causetur ab extremis, et ex natura rei, ut patet de actione ignis circa lignum, et de passione in ligno, quod erit intrinsecus, nam tunc, oritur necessario ex natura extremorum, ut patet ; ergo nulla erit differentia inter respectus intrinsecus, et extra.
Octavo instatur, quia sequitur quod Deus poterit causare immediate talem respectum, et ipsum in se conservare, probatur, quia si talis respectus non necessario oritur ex natura extremorum, et propria actione acquiritur, sequitur quod productio prius art ipsum terminatur, quam intelligatur esse in subjecto. Sed si agens maxime primum pro aliquo instanti, potest producere effectum in se, potest pro toto tempore sequente ipsum conservare in se ; et hoc patet a Doctore in secundo, distinct. 17. et in quarto, distinct. 43. Si enim agens creatum pro aliquo instanti, posset producere formam in se, et non in materia, posset ipsam conservare pro toto tempore sequenti ; si enim pro aliquo instanti non necessario dependet a materia, nec pro tempore sequenti, ut exposui in secundo, dist. 17. vide ibi. Si ergo respectus extrinsecus non necessario oritur positis extremis, et propria actione natus est acquiri, sequitur quod Deus posset ipsum producere in se, et noti in alio. Et dixi si propria productione acquiratur, ad differentiam formae substantialis in composito, quae non producitur productione alia a productione totius compositi, ideo non potest pro aliquo instanti secundum Philosophum esse sine subjecto. Et quia etiam secundum Philosophum, anima intellectiva non producitur alia productione a productione compositi, ideo non potest pro aliquo instanti esse sine composito; et si posset produci prius alia productione a productione compositi posset esse sine composito. Haec omnia patent a Doctore in secundo, dist. 17. et in 4. dist. 43.
Nono instatur, ut conclusio magis declaretur.
Si talis respectus non necessario oritur ex natura extremorum, et vere causatur, sequitur processus in infinitum, et ex parte passi et agentis, patet, passio est hujusmodi respectus, et causatur ab agente in aliquo passo ;ergo passum recipiendo illum patitur passione alia a prima, et illa secunda passio est respectus extrinsecus, et vere causatur in passo ;ergo recipiendo illam iterum patitur passione alia ab illa secunda, et sic in infinitum, per hoc idem arguo de actione, quae recipitur in agente, quia recipiendo illam patitur, et sicut prius.
Decimo et ultimo instatur, quia unio naturae humanae ad Verbum est respectus extrinsecus, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. quaest. 1. et in quodlib. q. 19. ergo Deus posset facere naturam humanam actu esse in Verbo, et dependere ad ipsum, et sustentari in ipso, et tamen non erit formaliter unita Verbo, quod est valde inconveniens.
Respondeo ad instantias contra tertium dictum, praemittendo aliqua necessaria. Primo, tenendo quod fundamentum sit totalis et immediata causa relationis intrinsecae, declaro quomodo terminus necessario requiritur. Dico ergo quod terminus non requiritur necessario ut causa neque totalis, neque partialis ipsius relationis cum non causetur ab alio, sed requiritur propter formale esse relationis, quia relatio formaliter est habitudo ad aliud, ita quod si nihil esset ad quod relatio terminaretur, relatio nullo modo esset; requiritur ergo aliud in ratione termini ad sui esse, cum esse ejus formaliter sit habitudo ad aliud in ratione termini, non quod terminus sit de intrinseca ejus ratione, quia tunc absolutum esset de quidditate relationis, sed requiritur ut aliquid extrinsecum ad quod terminetur talis habitudo, ut patet a Doctore in quarto, d. 11. Si vero teneatur quod terminus concurrat active, tunc oportebit salvare, quomodo Deus non sit causa necessaria alicujus ad extra, ideo mihi videtur quod prima via sit tutior.
Secundo praemitto, quod fundamentum relationis necessario concurrit propter duo : Primo, ut immediatum et necessarium receptivum illius, sic quod esset simpliciter impossibile talem relationem esse sine fundamento, ut patet a Doctore in quarto, in materia de Eucharistia. Secundo, ut causa immediata praecise et adaequata, ideo est impossibile ab alio causari immediate. Si dicatur quod non videtur necessario concurrere ut causa, quia Doctor supra, quaest. 7. dicit quod Deus potest producere immediate omne causabile, non concurrente aliqua causa secunda, et si extrema relationis sint necessaria, dicit quod concurrunt, ut effectus prior.
Dico primo, quod Doctor intelligit de effectibus absolutis, qui proprie dicuntur causabiles, et non de relativis. Dico secundo, et magis secundum veritatem,
quod Doctor non intelligit de effectibus comparatis ad causam praecisam adaequatam et immediatam, quae proprie se habet non tantum in ratione causae effective, sed necessario in ratione subjecti ; et patet, quia Deus non posset immediate causare risibilitatem in homine, quia tunc homo posset esse risibilis, et non risibilis, cum Deus sit causa mere contingens. Nec valet dicere quod ideo non potest immediate causare, quia illa passio est eadem realiter cum ipso homine. Sed hoc nihil est, tum quia ideo est eadem realiter, quia causatur necessario et immediate a principiis subjecti in ipso subjecto ; ergo intelligitur quod hoc prius sit causa ipsius, quam intelligatur eadem realiter ipsi homini ; in illo ergo priori Deus posset praevenire causando ipsam, si immediate esset causabilis a Deo; accidit enim quod producat ut eamdem sibi realiter ; tum quia posito quod propria passio realiter distingueretur, adhuc non sequitur quod Deus immediate possit illam producere, quia si sic, sequitur quod aliquando homo poterit esse non risibilis, quia Deus posset ipsam non producere in ipso homine, et sic non esset conclusio demonstrabilis potissimae simpliciter necessaria, quia aliquando posset esse falsa. Intelligitur ergo dictum Doctoris quod Deus potest immediate causare omnem effectum non concurrente aliqua causa secunda, dum talis effectus non sit talis, quod requirat causam praecisam immediatam et adaequatam, qui effectus formaliter et necessario est in ipso producente. Sic est in proposito de relatione intrinsecus adveniente, quae habet fundamentum, non tantum ut rationem proximam fundandi eam, sed ut causam praecisam immediatam et adaequatam: ideo est impossibile quod immediate ab alia producatur, quam a fundamento proprio; nec fundamentum potest immediate producere, nisi ponantur omnia requisita ad ejus esse, cujusmodi est terminus, cum sit formaliter habitudo ad terminum.
Istis praemissis, patet responsio ad duo prima argumenta.
Ad primum dico, quod quamvis relatio sit realiter distincta, et posterior fundamento, non tamen sequitur, quod immediate possit produci, quia ejus esse immediate et praecise dependet a fundamento, ut supra dixi. Et posito, quod non esset causata ab extremis, tamen posito hoc, non sequitur quod Deus posset ipsam facere sine extremis, quia ipsa requirit necessario duo extrema, unum in ratione fundamenti, et aliud in ratione termini. Sed tunc non oriretur ex natura extremorum, qula praecise non haberet esse ab extremis.
Ad secundum, dico quod posita causa necessaria praecisa et immediata alicujus effectus, necessario ponitur talis effectus, sed positis fundamento et termino, ponitur causa hoc modo respectu relationis, ideo Deus non posset facere fundamentum et terminum sine relatione, sicut posito homine, necessario sequitur risibilitas, sic in proposito. Et cura instatur quia potest facere prius esse sine posteriori, a quo realiter distinguitur, dico, quod ista propositio non est universaliter vera, et maxime quando prius ponitur causa necessaria praecisa et adaequata posterioris, a quo posterius essentialiter dependet: et patet, quia materia et forma etiam unita sunt prius composito, cum non causent ipsum, nisi ut unita, ergo Deus posset facere materiam et formam simul unita existere sine composito, non sequitur, quia compositum necessario dependet ab illis, ut exposui in secundo contra Thomam Cajetanum; sic dico in proposito. Est ergo vera proposito ubi prius comparatur ad posterius realiter, distinctum, e,t cujus non sit causa praecisa et immediata, et necessaria. Habet etiam alias Minitationes, quas vide in secundo, dist. 12. q. 2.
Ad tertium, dico quod causatur a fundamento, ut a causa totali. Et cum dicitur, quod tunc terminus non requiritur, dico, quod necessario requiritur, quia relatio essentialiter est habitudo ad terminum. Et ideo non est simile de intelleclione, quia ipsa non est formaliter habitudo ad objectum, ideo bene argumentum Doctoris concludit quod si objectum nullo modo esset causa intelleclionis, sed praecise ipsa anima, quod tunc posset causari intellectio objecti sine objecto praesente nec in se, nec in aliquo repraesentatio, quia ipsa intellectio est qualitas absoluta, nec est formaliter relatio, sive habitudo ad objectum, ut patebit infra q. 13. Si secundo concedatur quod terminus concurrit, ut causa saltem partialis, tunc oportet concedere quod Deus ex natura rei sit causa naturalis relationis, et forte non esset inconveniens de relatione, sed de absoluto. Sed hoc ego non assero, quia multa inconvenientia possent inde oriri, sed modo transeo.
Ad quartum, dico quod relatio seipsa est habitudo ad terminum, et seipsa terminat ad terminum, ut patet a Doctore supra q. 8. Et cum dicitur quod ut comparatur ad subjectum, non seipsa inhaeret, dico primo, quod non est simile, quia inhaerentia consequitur accidens, et ideo accidens non est formaliter ipsa inhaerentia ad subjectum, ut patet a Doctore in 4. in materia de Eucharistia, et in 7. Metaphysicae suae, sed ut comparatur ad terminum, seipsa est habitudo ad terminum, cum formaliter et realiter sit habitudo ad terminum. Dico secundo quod aliud est loqui de accidente absoluto, et aliud de respectivo. Primo modo accidens inhaeret inhaerentia realiter distincta, cum illa sit separabilis, ut patet a Doctore ubi supra, et in secundo, dist. 1. Secundo modo dico, quod relatio seipsa inhaeret saltem realiter, quia talis inhaerentia est idem realiter cum ipsa, quia repugnat relationi esse sine termino talis inhaerentiae, ut exposui in secundo, d. 1. q. 5. Sed prima responsio est magis ad propositum, quia hic forte oporteret ponere quod talis inhaerentia distinguatur formaliter, sed ut comparatur ad terminum seipsa formaliter est habitudo ad terminum.
Ad quintum, dico quod ratio concluderet si talis relatio non requireret aliud ad sui esse, sed quia delatio requirit necessario terminum ad sui esse, cum ipsa sit essentialiter et formaliter habitudo ad terminum, est enim de intrinseca ejus ratione esse formaliter ad aliud, ut patet a Doctore in primo.
Ad sextum, dico quod posito quod extrema sint prius natura relatione, tamen quia illa necessario consequitur illa extrema ex natura rei, et sunt causa necessaria immediata praecisa et adaequata, ideo non sequitur posse esse sine relatione. Et ultra quod licet priori, ut priori natura non repugnet posset esse sine posteriori natura, tamen concomitanter potest repugnare, sicut homini, ut homo est prior natura, non repugnat posse esse sine risibilitale, tamen concomitanter, puta, quia ponitur causa necessaria praecisa et adaequata risibilitatis, ideo sibi repugnat posse esse sine illa ; sic dico in proposito.
Ad septimum patet responsio supra, q. 6. quia non tantum requiritur immediatum fundamentum, sed necessario requiritur extremum habens tale fundamentum, quod est ei ratio fundamentalis quo possit Filius esse aequalis Patri. Sed de hoc prolixe dictum est supra, quaest. 6.
Ad octavum, dico quod quamvis notitia relationis dependeat a notitia extremorum, tamen quia Deus virtualiter et eminenter continet extrema relationis secundum eorum totam entitatem, et per consequens secundum totam cognoscibilitatem, ideo sine extremis concurrentibus potest causare in intellectu divino notitiam relationis, non quod immediate causet notitiam relationis, non prius causando notitiam extremorum, quia relatio non potest aliquo modo cognosci distincte, extremis non praecognitis, sed potest immediate causare notitiam extremorum, ipsis nullo modo concurrentibus, et per consequens notitiam relationis inter illa extrema. Et sic patet responsio ad istas instantias.
Ad instantias contra quartum dictum, pro majori intelligentia praemitto aliqua. Primo, quod omnes relationes primi, secundi et tertii modi, sunt intrinsecus advenientes, ut patet 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, ubi vult Philosophus quod omnes istae relationes proprie dicantur ad aliquid, et pertinere ad praedicamentum Relationis. Secundo praemitto, quod relationes hujusmodi, quae sunt intrinsecus advenientes praecise in hoc differunt a relationibus extrinsecus advenientibus, quia illae de necessitate oriuntur, positis fundamento et termino, quantumcumque distantibus, dummodo sint in rerum natura: et patet discurrendo per omnes tres modos, positis producto et producente, necessario sequitur inter eos relatio producentis ad productum, et e contra ; positis etiam duobus albis ubicumque sint, necessario sequitur similitudo, nullo alio quovis modo requisito. Sed relationes extrinsecus advenientes sic se habent, quod posito fundamento et termino in rerum natura non necessario sequitur, ut patet de actione et passione, quia posito igne et ligno, non sequitur in igne actio, nec in ligno passio, nec est necessarium addere quod sint approximata, quia si actio et passio essent respectus intrinsecus advenientes, necessario orirentur, etiam igne et ligno in infinitum distantibus, ut patet, de aequalitate, inter duo aequalia, quae necessario oritur, duabus quantitatibus positis etiam instantibus. Tertio praemitto, quod relatio extrinsecus, ita oritur necessario posito fundamento et termino,sicut relatio intrinsecus, aliter tamen et aliter, quia intrinsecus adveniens necessario orilur positis fundamento et termino, et nullo alio necessario requisito et praemisso, nec approximato, nec aliquibus aliis necessario requisitis, sed extrinsecus adveniens dicitur necessario oriri quibusdam aliis necessario requisitis, praeter fundamentum et terminum, quae tamen non necessario requiruntur, nec ut terminus, nec ut ratio fundamenti, sed simpliciter praeexiguntur. Sicut etiam ad esse compositi necessario praerequiritur unio materiae et formae quae tamen nullo modo est causa compositi, ut patet a Doctore,sed quia materia et forma non possent causare intrinsece ipsum compositum,nisi essent prius unit:. Sic dico in proposito, quod positis aliquibus praeter fundamentum et terminum, necessario sequitur talis relatio, exemplum, posito igne et ligno absolute non necessario sequitur,nec in igne actio de genere Actionis, nec in ligno passio, sed inducta caliditate in ligno ab ipso igne, necessario sequitur in ligno passio, qua formaliter patitur ab igne, et in igne sequitur actio, qua formaliter agit in lignum. Similiter positis absolute corpore et loco materiali, non necessario sequitur ubi, sed posito corpore in loco naturali, ut coextenso realiter sequitur ubi. Similiter posita materia et forma absolute,non necessario sequitur unio, sed posita forma in materia necessario sequitur unio, et sic de aliis; dicuntur ergo respectus extrinsecus, prout respiciunt absolute extrema, et dicuntur intrinsecus, prout recipiunt extrema, quibusdam praemissis, ut dispositionibus, ad quas necessario sequuntur.
His praemissis, respondeo ad instantias. Ad primum, dico quod requiritur unio quae sequitur informationem ad formae materiam, et licet dicatur talis unio respectus extrinsecus, ut comparatur ad extrema absolute, non tamen dicitur extrinsecus, ut comparatur ad extrema absolute, non tamen dicitur extrinsecus, ut comparatur ad extrema, quorum unum informatur ab alio ; nec Deus posset immediate causare unionem requisitam ad esse hominis, nisi forma actu esset in materia, nisi dicatur quod receptio formae in materia est unio, quod non videtur. Et cum dicitur in una conclusione, quod respectus extrinsecus potest immediate causari, et etiam propria causatione, hoc debet sane intelligi scilicet, quod potest esse novus sine aliqua novitate alicujus absoluti pertinentis, sive ad fundamentum, sive ad terminum. Quod dico pertinentis ad fundamentum, vel ad terminum, dico, quia actio nec passio proprie posset inesse, nisi prius aliquo absoluto causato in passo, sed illud absolutum nullo modo pertinet ad rationem proximam fundamenti, neque ad terminum, quia nec fundat passionem, nec terminat. Sed relatio intrinsecus non potest esse nova sine novitate, vel fundamenti vel termini, quod bene nota.
Ad secundum et tertium similiter dico per idem. De unione naturae humanae ad Verbum, si ultra dependentiam actualem ad Verbum dicit alium respectum, dico quod talis respectus oritur in natura humana ex natura rei. Et cum dicitur quod immediate causatur a Deo , dico quod propter hoc dicitur causari, quia ab ipso immediate causatur dependentia naturae ad Verbum, ad quam immediate sequitur talis unio, et hoc sufficit. Si vero talis unio praecise dicat dependentiam actualem ad Verbum, patet quod a solo Deo causatur: Ad tertium dico, quod ubi dicitur respectus extrinsecus prout comparatur ad extrema absolute, et stante distantia extremorum non potest causari, sed posita coexistentia et commensuratione immediate sequitur talis respectas, scilicet ubi, nisi dicatur quod talis coextensio et commensuratio dicatur ubi, et tunc non potest haberi stante tali distantia, imo ad hoc, ut habeatur necessario, requiritur unum actum contineri ab alio.
Ad quartum de passione, et quintum de actione, patet responsio ex supradictis, quod tunc inducta forma in materia nec actio nec passio sunt respectus extrinsecus, quia tunc necessario oriuntur, sed dicuntur extrinseci, ut comparantur ad extrema absolute sumpta, ut supra patuit.
Ad sextum, patet per idem.
Ad septimum, patet responsio ex supradictis, quod stante tali dispositione necessario causatur a fundamento posito termino, sed dicitur extrinsecus prout comparatur ad fundamentum absolute, ut supra dixi.
Ad octavum, dico quod si Deus causat hujusmodi respectum necessario causat in materia, sive in subjecto, et nullo modo in se, et quomodo dicatur novus supra patuit.
Ad nonum, dico quod subjectum non dicitur pati, nisi recipiendo ab agente formam absolutam. Hoc idem dico de actione, sed de hoc alias prolixius exposui.
Ad ultimum patet responsio ex supradictis.
Contra quintum dictum, scilicet quod respectus intrinsecus adveniens non potest habere propriam novitatem in se, etc. Instatur primo, relatio intrinsecus habet propriam entitatem realiter distinctam ab utroque extremorum; ergo potest habere propriam causalitatem, ita quod non causatur causalitate praecise alterius extremi, quia tunc non haberet propriam entitatem realiter distinctam.
Instatur secundo, omne ens realiter distinctum ab alio consideratum secundum propriam entitatem, aut est causatum, aut incausatum, non datur medium, loquendo de ente singulari actu existente, quia ens dividitur per causatum et incausatum. Sed paternitas in nobis est ens realiter distinctum ab extremis: ergo erit immediate causata vel incausata. Non secundum, quia esset Deus, ergo primum, et sic habet propriam novitatem.
Tertio instatur, nova paternitas est, aut est nova propria novitate, aut praecise nova novitate utriusque, vel alterius extremi. Si primo, habetur intentum. Si secundo, sequitur quod erit idem, vel cum utroque extremo, vel cum altero tantum, quia tunc habebit praecise eamdem causalitatem passivam.
Quarto instatur sic, aliqua relatio intrinsecus adveniens realiter distinguitur a fundamento; ergo necessario causatur propria causalitate. Antecedens patet etiam per Doctorem, in secundo, d. 1. q. 5. Consequentia probatur per argumentum Doctoris, quod facit in secundo, d. 1. in q. an creatio sit idem quod Angelus, et in q. seq. ubi dicit quod si relatio creaturae ad Deum esset realiter distincta, quod tunc immediate dependeret ad Deum, et tunc quaerit de illa dependentia, an esset eadem cum prima, an realiter distincta, etc. Sufficit mihi quod ipse vult quod si esset realiter distincta, quod dependeret in ratione causati ad ipsum Deum ; ergo vult quod sit immediate causata, si realiter distinguitur.
Quinto instatur, quia Doctor vult in prol. q. de subjecto Theologiae, quod si attributa divina essent realiter distincta ab essentia, quod essent vere causata etiam propria causalitate ; ergo et nunc ubi relatio realiter distinguitur ab utroque extremorum, nec major ratio videtur de uno quam de alio. Ex his patet quomodo habet propriam novitatem et causalitatem.
Respondeo ad istas instantias, praemittendo duo. Primum, quod Doctor non negat quin habeat immediatam et propriam causalitatem, et aliam a causalitate utriusque extremi, ut patet in secundo dist. 1. per illud argumentum, quod feci nunc ; sed negat quod possit immediate produci non prius producto aliquo absoluto in altero extremorum pertinente ad rationem extremi, puta vel ad rationem fundamenti vel termini, ut supra dixi. Secundo praemitto, quod ex quo habent propriam causalitatem modo praedicto, praesupposito fundamento et termino, ita habent propriam novitatem, prius tamen habita novitate alicujus absoluti pertinentis ad alterum extremorum. Ex his praemissis patet responsio ad omnes instantias, nec oportet aliter solvere eas, praeter quartam, quae importat majorem difficultatem, quam tamen vide in secundo, dist. 1. in illa quaestione : An creatio Angeli sit idem ipsi Angelo.
Aliae difficultates sequentes pro nunc omitto, ne sim laedio legentibus nec nimis prolixus Videar.