REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Adducit duas rationes liliorum, quibus probant non repugnare relationi oonslituere suppositum substantiae, easque clare refutat. Deinde resolvit illud non repugnare relatioui propter rationes allatas in quaestione praecedenti.
Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi ; si enim persona constituitur in esse personali per relationem originis, ut dictum est in quaestione praecedenti, patet quod non repugnat relationem constituere suppositum substantiae, quod est persona. Aliqui tamen hoc probant sic, quia si persona divina non constituatur per relationem, sed per absolutum, tunc arguitur sic : Omne absolutum comparatum ad absolutum aliud, comparatur ad ipsum, ut actus ad potentiam, et e converso. Illa autem proprietas absoluta, quae ponitur constituere personam, non potest esse ut potentia respectu essentiae, quia tunc non daret ullimatam et incommunicabilem actualitatem supposito, et sic suppositum non constitueretur per ipsum ; nec etiam potest comparari ut actus ad essentiam, quia tunc daret esse, et sic essentia non per se daret esse totum, sed essent plura esse, quod est contra Augustinum 7. de Trin. c. 9. Eo Pater quo Deus.
Item, secundo arguitur sic : Quidquid est in Deo, exceptis relativis, melius est ipsum, quam non ipsum ; et hoc est perfectionis simpliciter, sicut vult Anselmus Monolog. 7. capitulo. Si igitur persona constituatur in esse personali per absolutum, et non relativum, sequitur quod aliqua perfectio sit in una persona, quae non est in alia, et sic nulla persona esset perfecta.
Sed quamvis istae rationes sint probabiles, non tamen videntur necessario concludere. Unde ad primam dicendum est, quod quando absolutum est alia res ab alio absoluto, faciens compositionem cum eo, tunc verum est, quod unum comparabitur ut actus ad potentiam, si concurrant ad constitutionem unius. Sed non est verum, si non sit res alia, nec faciens compositionem, sicut dictum est distinctione quinta de essentia et relatione quod faciunt unum, non tamen relatio est actus essentiae, nec e converso. Sic poneretur in proposito, quod illa proprietas absoluta, ita cum essentia facit unum, quod non est actus informans essentiam, quia non est aliud ab essentia, sed idem simpliciter, unde neutrum informat aliud. Hoc etiam patet in supposito creato, in quo quamvis proprietas individualis sit aliquid absolutum, non tamen est res alia a natura, quae individuatur.
Ulterius etiam, quando arguitur quod si illa proprietas esset actus, quod tunc daret esse, dicendum quod non sequitur, sicut patet in creaturis, ubi proprietas individualis non dat esse simpliciter naturae, sed esse hoc. Natura enim dat esse absolute, et non proprietas individualis, aliter enim natura assumpta a Christo non daret aliquod esse, si proprietas daret, quae nullo modo est assumpta, quod non est verum, ut patebit in tertio libro . Similiter secundum Damascenum lib. 1. orlh. fid. cap. 7. operari sequitur naturam, et non proprietatem hypostaticam ; sed esse est ab eodem, a quo et operari ; igitur esse tantum est a natura absolute, et non a proprietate individuali ; et ideo quamvis poneretur suppositum divinum constitui per absolutum, et quod illud absolutum esset actus, non tamen sequeretur quod daret esse.
Ad secundum, quando arguitur, omne absolutum, excepto relativo, est melius ipsum, quam non ipsum, diceretur quod illa exceptio est ab universitate quidditatum, sive entitatum, quaelibet enim quidditas, et quodlibet absolutum quidditativum melius est ipsum, quam non ipsum. Sed hoc non est verum in proprietatibus hypostaticis, quae non dicunt entitatem quidditativam, quia universaliter proprietas hypostalica in quolibet, praeterquam in uno,melior est non ipsa, quam ipsa, quia est tantum in uno supposito, et repugnat sibi esse in alio ; et ideo in nullo alio praeterquam in uno, melior est ipsa quam non ipsa. Dico igitur quod non repugnat proprietati relativae constituere suppositum substantiae propter rationes in quaestione praecedenti.