De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum rei creatae sit idem respectus ad Deum ut creantem, et Deum ut conversantem.
S. Bonavent. 1. dist. 2. quaest, Scot. 1. d. 2. q. 1. a. n. 19. et 2. d. 2. q. 6. et 4. dist. 8. q.1. et quaest, de unitate Dei, quaest, i. .
Expeditis his, quae quaesita erant de Deo, sequuntur aliqua quaesita de creaturis; et primo de omnibus in communi, deinde de quibusdam in speciali. De omnibus in communi fuit unum quaesitum, et est illud : Utrum (a) rei creatae sit idem respectus ad Deum ut creantem, et Deum ut conservantem? Arguitur quod non, aliquid potest creari, et non conservari; igitur tantum potest habere respectum ad Deum ut creantem, et nunquam habere respectum ad Deum ut conservantem; igitur non est idem respectus. Probatio primi antecedentis, res in instanti creationis non conservatur, quia non indiget conservatione, nisi quando potest non esse, et de se tendit ad non esse; sed dum creatur non potest non esse, nec tunc tendit ad non esse, cum tunc accipiat esse; nihil igitur conservatur, nisi quod manet post instans creationis suae; sed Deus potest aliquid creare, quod non maneat post instans creationis suae, quia non est contradictio, quod tantummodo habeat esse in uno instanti, et in illo creetur.
Contra, ejusdem simplicis ad idem simplex non est nisi idem respectus realis ; nunc autem Dei creantis et conservantis eadem est voluntas, qua formaliter creat et conservat, et ipsa existentia rei creatae et conservatae eadem est ; igitur respectus est idem rei creatae et conservatae ad Deum, ut creantem et conservantem.
Hic sunt tria videnda, primo de eo quod principaliter quaeritur, scilicet si idem sit respectus realis in creatura ad Deum ut creantem et conservantem? Secundo, de eo quod tangit primum argumentum, si simul posset dici res creari et conservari; et ista difficultas magis tangit modum loquendi. Tertio, de quodam annexo, quod tangit idem argumentum, scilicet si posset aliquid creari, quod tamen non conservetur post instans creationis.