De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conservatione, et terminus, id est, velle Dei, omnino idem, et habitudo ejusdem rationis et essentialis; ergo respectus omnino unus. Singulas partes optime et clare probat. Si dicas cum D. Bonavent. relationes creaturae ad Deum creantem et conservantem fundari super creatione et conservatione passivis, et has esse easdem non esse manifestius eo quod quaeritur. Contra, quia relationes secundi modi non fundantur super actione et passione, sed hae sunt dispositiones ad fundandum, de quo 4. d. 13. q. 1. Secundo, creatio et conservatio non sunt passiones, quia passio supponit passum, de quo 2. dist. 1. q. 4. et 4 d. 14. q. i. a. n. 29. Ad aliam objectionem D. Bonavent. ex Augustino explicat, quomodo creatura omnis dicitur semper esse in fieri a Deo, quia semper ab eo dependet, non tamen per novum, et novum fieri quoad permanentia. Vide Doct. de hoc 2. d. 1. quaest. 4. et 5. et de identitate creationis et conservationis, d. 2. q. 1. n. 21.
De primo (b) dici potest, quod idem est respectus creaturae ad Deum ut creantem et conservantem, et hoc probatur sic : Ejusdem re et ratione ad idem re et ratione non est dependentia essentialis, nisi unica ejusdem rationis) existentia autem creaturae permanentis est eadem omnino in creatione et conservatione; et ex parte termini est omnino idem re et ratione,scilicet velle divinum,et habitudo non solum ad creantem, sed ad conservantem est habitudo dependentiae essentialis, et ejusdem rationis: igitur, etc. Major probatur, si essent plures dependentiae omnino essentiales inter extrema omnino eadem, sicut dependentia creaturae ad. Deum ut ad efficientem, et ut ad finem, tamen istae videntur esse alterius rationis, Si enim essent ejusdem rationis essent sibi incompossibiles in eodem, et secundum idem, quia quando aliquid dependet ad aliud aliqua dependentia, si illa sit sufficienter terminata, non dependet ab eo alia dependentia ejusdem rationis, quia tunc utraque illarum sine alia terminaretur, et dependeret tali dependentia, et non dependeret, et hoc, dependentia sufficienter terminata.
(c) Minor probatur quae habet tres partes : Prima, scilicet quod idem sit esse rei permanentis in creatione et conservatione. Probatur quia in hoc est differentia permanentis a successivo, quia successivum, dum manet, semper habet aliud et aliud esse, sicut aliam et aliam partem; sed permanens habet semper idem esse, nec variatur secundum partem et partem, quia tunc esset successivum: nec secundum totum et totum, quia tunc in quolibet alio et alio instanti habet totaliter aliud et aliud esse, quod est absurdum. Secunda pars minoris (d), scilicet quod velle divinum omnino idem est ratio terminandi habitudinem rei creatae et conservatae, probatur, quia velle divinum respectu cujuscumque volibilis semper manet idem ; illud autem est ratio proxima intrinseca terminandi quodcumque extrinsecum. Tertia pars minoris, scilicet quod utraque habitudo est habitudo dependentiae essentialis, de creati? one est manifesta: de conservatione probatur, quia ad illud dependet res essentialiter in essendo, quod est sibi ratio habendi esse: talis est conservatio (e) causae conservantis, juxta illud Augustini 4. super Gen. Creatoris namque potentia, et omnipotentis, atque omnitenentis virtutis, causa subsistendi est omni creaturae, quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret, neque enim sicut structor aedium, cum fabricaverit, abscedit, atque alio cessante, atque abscedente, stat opus ejus, ita mundus nec ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen subtraxerit. Haec ibi.
(f) Diceretur hic, quod fundamentum relationis creaturae ad Deum ut creantem, non est absolute existentia rei creatae, sed ipsa creatio passiva. Consimiliter fundamentum relationis creaturae ad Deum conservantem non est existentia creaturae absolute, sed ipsa conservatio passiva. Hoc probatur per Philosophum 5. Metaph. c. de Ad aliquid; ubi vult, quod relationes secundi modi fundantur super actionem et passionem; nunc autem licet absoluta existentia creaturae sit eadem in primo nunc essendi et deinceps, tamen creationem, passionem et conservationem passionem esse eadem, non est manifestius (g) quam illud quod quaeritur.
Hic dici potest (h) quod Philosophus 5. Met. non intelligit, quod actio et passio sint proxima fundamenta relationum secundi modi, quia relatio non manet, fundamento non manente: manet autem relatio secundi modi, non manente actione vel passione, sicut aliquis manet pater, non manente generatione. Quod autem dicit relationem de secundo modo fundari super actionem et passionem, intelligendum est, non tanquam super fundamentum proprium, vel super rationem proximam fundandi, sed tanquam super dispositionem mediam inter fundamentum proprium et ipsam relationem ; ipsa autem potentia, activa et passiva possunt poni fundamentum immediatum relationis ipsius actionis et passionis; et licet requiratur actio et passio media, non ut ratio fundandi relationem, sed ut quoddam praevium ad hoc, ut ipsa in fundamento tali fundetur.
Specialiter autem in proposito non videtur concedendum, quod aliqua passio sit ratio fundamentalis hujus habitudinis, quam habet creatura ad Deum, ut creantem vel conservantem, quia nunquam proprie est passio, nisi quando est aliquod passum recipiens formam ab agente, quia secundum Philosophum 5. Metaph. Potentia activa est principium transmutandi aliud, inquantum aliud: igitur potentia passiva est principium transmutandi ab alio; talis transmutatio non invenitur, nisi ubi est passum recipiens eam ab agente: in conservatione et creatione non est ita, sed totum creatum et totum conservatum est totaliter a creante et conservante, non sic ut aliquid ejus, ut passum recipiat formam ab agente.
Hic objicitur per illud Augustini 2. super Genes. ubi vult, quod aer
non est factus lucidus a Sole, sed fit lucidus, alioquin recedente Sole, remaneret lucidus; aeque autem videtur quaecumque creatura dependere a Deo in esse, sicut aer a Sole in illuminato esse, quod ipse intelligit per lucidum esse a Sole: igitur nulla creatura respectu Dei est facta in esse, sed continue fit in esse, per consequens esse creaturae est in continuo fieri.
(1) Respondeo, Philosophus 3. Phys. dicit quod aliqua sunt in fieri, quae non habent completum esse, sicut successiva, et per oppositum aliquid dicitur in facto esse, quando sic habet esse completum, quod non dependet in essendo ab aliquo extrinseco. Creatura autem semper in essendo aeque dependet a Deo in esse, quia aeque semper ab ipso per idem velle ipsius habet idem esse ; et hoc modo posset dici, quod productio personae divinae semper est in fieri, quia nunquam ista persona potest habere esse nisi accipiendo actualiter a producente, et tamen esse personae est maxime permanens. Hoc modo esse creaturae, licet sit permanens, tamen respectu Dei, a cujus volitione actuali semper aeque dependet, semper est quasi in fieri, hoc est, actu dependens a causa dante esse, et nunquam in facio esse, hoc est, in actu separato et independente a quocumque alio, non tamen est in fieri novo, sed per oppositum illi est in facto esse, hoc est, in esse completo accepto sine aliqua novitate addenda.