De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) De primo articulo. Dicit Doctor quod est idem respectus realis creaturae ad Deum, ut creantem et conservantem. Intendit enim probare quod sit praecise una realis dependentia ad Deum creantem et conservantem, id est, quod relatio dependentia?, qua Angelus creatus dependet ad Deum creantem, et relatio dependentiae, qua idem Angelus dependet ad Deum ut conservantem, sunt in re idem, ita quod praeter opus intellectus nullo modo differunt, etsi forte ratione, ut patebit in seeundo articulo. Adverte etiam, quod ista, scilicet creatio passiva Angeli, et dependentia formalis, qua Angelus dapendet ad Deum creantem, important idem ; similiter conservatio passiva et dependentia, qua Angelus dependet ad Deum ut conservantem, idem penitus important. Et omnia ista in re sunt praecise una relatio realis, et hoc Doctor unico argumento salis evidenti intendit probare: arguit ergo sic : Ejusdem re et ratione ad iidem re, etc. Vult dicere, quod omnis habitudo fundata in eodem fundamento in se, nullo modo nec re, nec ratione distincta et terminata ad terminum omnino idem, et nullo modo in se, nec re, nec ratione distincta, est eadem re, et nullo modo praeter opus intellectus distincta. Exemplum, si sint duo alba, ut quatuor, habitudo, sive simili tudo, erit in re tanlum una fundata in uno albo, et terminata ad aliud, et erit tanlum una alia fundala in alio albo, et terminata ad primum album. Et ratio est, quia habitudo dioitur variari secundum speciem, termino variato vel fundamento, vel utroque simul, et similiter dicitur variari praecise secundum numerum, vel termino variato, vel fundamento, vel utroque simul. Si ergo sit penitus idem fundamentum re, et idem terminus re, habitudo fundata in illo fundamento, et terminata ad illum terminum erit tantum una. Et quod dicit, quod habitudo rei creatae ad creantem, et rei conservatae ad Deum conservantem, est habitudo dependentiae essentialis, hoc patet, quia omnis res, quae habet esse ab alio in illo instanti quo accipit esse, dependet essentialiter ab illo. Et similiter res, quae conservatur ab aliquo, ut conservatur, dicitur dependere essentialiter ab illo. Adverte tamen, quod si conservare rem non diceret aliquam actionem respectu rei conservatae, vel eamdem continuatam, vel aliam et aliam pro quocumque instanti res habet esse, tunc creatura, quae dicitur conservari, nullo modo dependeret essentialiter ab ipso conservante. Sed de hoc vide quae prolixe cum bonis dubiis exposui in 2. dist. 2. q. 1. de mensura Angelorum.
His declaratis, probatur major a Doctore, et pro exemplo, sit creatura, quae includit habitudinem ad Deum, ut creantem et conservantem A, omnino indistinctum re et ratione, et terminus hujus habitudinis, qui est Deus sit B, tunc sic : Si inter a. et B essent plures dependentiae essentiales, quae sunt extrema omnino eadem, (sicut sunt dependentiae ad Deum, ut ad efficientem, et ut ad finem, quae videntur dependentiae alterius rationis propter aliqualem diversitatem termini, scilicet Deus ut effectus, et Deus ut effluens), tunc istas viderentur esse alterius rationis, quod non videtur, quia inter extrema omnino eadem non possunt.esse duae dependentiae essentiales . alterius rationis, ut supra patuit; ergo si essent plures. essent ejusdem rationis, et tales inter eadem omnino extrema,sunt simpliciter incompossibiles. Probatur, quia quando aliquid dependet ad aliud aliqua dependentia, si illa sit sufficienter terminata, non dependet ab eo dependentia alia ejusdem rationis, quia tunc utraque illarum sine alia terminaretur, et dependeret tali dependentia, et non dependeret, et hoc dependentia sufficienter terminata. Si enim A sufficienter dependet a B, et per conser quens dicat unam dependentiam essentialiter fundatam in A et terminatam ad B, si alia ponitur in A ejusdem rationis, et terminata ad idem B, sequitur vel quod bis dependeret, et per consequens idem causatum iterum causetur stante ipso primo causato, vel simul dependeret, et non dependeret: patet, quia posita dependentia sufficiente ad B, perfecte et sufficienter dependet A ad B, et circumscripta alia dependentia, qua necessario sufficienter dicitur dependere ad B, tunc A non dependeret, et sic posita una dependentia, et alia circumscripta, simul dependeret, et non dependeret, et tali ratione saepius Doctor utitur, ut patet in primo, dist. 2. parte 1. quaest. 1. de unitate Dei, et parte secunda, quaest. 4. Patet ergo illa major, scilicet quod ejusdem re et ratione ad idem re et ratione est tantum una dependentia essentialis.
(c) Minor pvobalur, quae habet tres partes, etc. sed permanens semper habet idem esse, nec variatur secundum partem et partem, quia tunc esset successivum semper in successivo, una pars succedit alteri, ita quod quando nova para, puta motus, advenit, prior desinit, et sic nunquam successivum habet nec omnes, nec duas partes simul, sed semper una succedit alteri. Si ergo permanens variaretur secundum partem et partem, id est, quod nunquam haberet omnes partes suas simul, sed una succederet alteri, permanens non esset permanens, sed successivum, nec permanens variatur secundum totum et totum, quia tunc in quolibet alio et alio instanti haberet simpliciter aliud et aliud esse, quod est absurdum ; patet ergo quomodo idem esse permanens, puta Angelus, manet simpliciter idem in illo instanti, in quo creatur, et in toto tempore sequenti, in quo conservatur. Si enim in tempore immediato ad instans, in quo creatur totaliter desineret esse, et in aliquo instanti illius temporis iterum crearetur, et in tempore immediato annihilaretur, et sic successive, quamvis Deus hoc posset facere, tamen esset absurdum, quia nunquam pro aliquo tempore post instans creationis conservaretur; si ergo permanens in tempore immediate sequente ad instans creationis conservatur: patet quod idem esse, quod fuit in instanti creationis, quod erit simpliciter idem in tempore sequenti, in quo conservatur, et si non esset idem, non diceretur conservari res, quae in primo instanti creatur in tempore immediate sequente, sed vel nova res crearetur, vel prima creata in illo tempore desineret esse.
(d) Secunda pars minoris, etc. Illud autem est ratio proxima intrinseca terminandi quodcumque extrinsecum: et patet, quia est ratio causandi quodcumque extrinsecum: ergo et ratio terminandi, ut supra patuit q. 8.
(e) Talis est conservatio causae conservantis juxta illud Augustini, etc. Ex ista auctoritate expresse, patet quomodo conservare rem dicat actionem ipsius conservantis, ita quod quando Deus conservat rem illam, vel actione continuata, vel alia et alia actione, ponit ipsam rem in eodem esse quod prius habuit in instanti creationis suae, et si per aliquod instans cessaret, et non poneret eamdem rem in esse, statim annihilaretur. Et de hoc prolixe dixi in secundo, dist. 2. q. 1. vide ibi.
(f) Diceretur hic. Hic Doctor respondet ad illam majorem, ut magis declaretur, quando dicitur in minore quod existentia creaturae est immediatum fundamentum talis dependentiae essentialis, quod hoc non videtur verum, quia fundamentum dependentiae essentialis creaturae ad Deum creantem, est creatio passiva, etc.
(g) Et conservationem passionem esse eadem, non est manifestius, quam illud quod quaeritur, oporteret ergo probare quod creatio passio, et conservatio passio, sint eadem res, si postea vult inferre quod respectus creaturae ad Deum creantem, et Deum conservantem sint idem, quia propter unitatem fundamenti et termini probatur identitas respectus. Sed diceretur forte quod creatio passio, et conservatio passio, non sunt penitus idem re, et sic non erit idem fundamentum, imo aliud et aliud, et per consequens respectus fundatus erit alius et alius.
(h) Hic dici potest. Dicit Doctor quod Philosophus, 5. Metaph. non intelligit quod actio et passio sint proxima fundamenta relationis secundi modi, etc.
In ista littera nota primo, quando dicit quod actio et passio sunt praeviae, hoc potest habere duplicem intellectum. Primum, quod quando generatur aqua, sit aliqua actio prior aqua genita, ita quod terminetur prius ad aliquid quam intelligatur aqua genita. Secundum, quod ipsa actione acquiratur, et generetur ipsa aqua. Primus intellectus est verus, actio terminatur proprie ad passum, puta ad materiam aquae, nam ipsa materia dicitur pati ab agente, pro quanto ab ipso recipit formam aquae, sic tamen intelligendo, quod prius forma inducitur in materiam, et post immediate resultat relatio passio in ipsa materia, quae terminatur ad agens; agens enim habet respectum producentis ad formam productam,
et habet alium respectum, scilicet agentis ad passum. De istis respectibus vide prolixe in 4. in materia de Eucharistia. Et sicut passio est prior aqua producta, sive genita, quia est respectus fundatus in materia aquae secundum quod ipsa materia recipit formam ab agente: ex hoc patet quomodo passio est dispositio praevia ad relationem genitam ad generans, qua genitum dicitur essentialiter dependere ad generans, et ista relatio est posterior, et manet manente generante et genito, sed non est sic de actione et passione. Secundus intellectus de virtute sermonis non est verus, quia in producto non est aliqua relatio prior ipsa productione passiva, quae est relatio dependentiae essentialis ad ipsum producens.
Secundo nota, quod quando dicit quod fundamentum proximum actionis et passionis est potentia activa et passiva, talis potentia activa non accipitur formaliter, et pro respectu, sed formaliter, et pro fundamento talis respectus, ut patet a Doctore in 1. dist. 7. Hoc idem dico de potentia passiva, vide ibi Doctorem. Tertio nota, quomodo intelligatur illa definitio potentiae activae et passivae data a Philosopho,vide Doctorem tu 1. d. 2. parte 2. q. 3. et vide quae ibi exposui exponendo responsiones ad principalia argumenta.
(i) Respondeo, Philosophus tertio Phys. dicit quod aliqua sunt in fieri, quae non habent completum, etc. Quod dicit Philosophus de facto esse permanente nullo alio extrinseco, etc. intelligit, quod licet non dependeat ab extrinseco producente, semper tamen dependet ab ipso Deo, quia, ut dicit Doctor, effectus praecise dependet a generante pro illo instanti in quo accipit esse a generante, sed in toto tempore sequenti immediate dependet a Deo. Vide in secundo, dist. 2. quaest. 4.