REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum persona producens constituatur formaliter in esse personali per relationem ad personam productam 1
D. Bonav. hic q. 3. D. Thom. I. p. q. 4. art. I. eli. H enric. quodl. 9. q. I . et 3. Richardus hic q. I . Aureolus ibid. n. 17. Capreol. ibid. art. 2. Doctor in Oxon. I . d 28. q. 3. et quodlib. 4. art. 2. Suarez I. p. tract. 3. I. 7. c. 6. et 7.
Quod non videtur, primo ex ratione primitatis simpliciter, quoniam primum in omni ordine est absolutum, quod patet in ordine essentiarum ; ergo primum sive prima in ordine personarum est persona absolutissima ; ergo, etc.
Secundo sic, ex prioritate ad secundam personam : Illa persona non est producta, quae, posita persona innascibili et circumscripta productione, habet esse personale. Sed si persona prima constituatur in esse per relationem ad secundam personam, secunda habet esse personale, posita prima persona, et circumscripta produclione ; igitur secunda persona non esset producla ; igitur, a primo ad ultimum, si persona constituatur in esse per relationem ad secundam personam productam, secunda persona non erit producta. Probatio minoris : Posita relatione circumscripta pro. quocumque alio, ponitur suus terminus, quia relativum non potest esse nec concipi sine suo correlativo ; igitur posito relativo, et circumscripte quocumque alio, ponetur suum correlativum ; igitur si prima persona constituitur in esse per relationem ad secundam, secunda persona habebit esse, posita prima, et circumscripto omni actu secundo.
Tertio sic, ex comparatione primae personae ad productionem. Quoniam prius est suppositum quam agat, sive producat, quia nihil agit nisi inquantum est in actu ; igitur persona originans prius est quam producat. Sed si persona originans prius est quam producat, ergo non constituitur per relationem, quia si persona originans constitueretur per relationem ad secundam, sunt simul natura ; igitur secunda persona prius est quam prima persona agat sive producat ; igitur prima persona non constituitur in esse per relationem ad secundam productam.
Quarto sic, comparando suppositum ad formam suam : Forma prior est supposito, ut patet 7. Metaphysicae Text, com. 32. igitur paternitas est prior Patre ; igitur filiatio erit prior Patre, et sic Filius erit prior Patre ; igitur Pater non constituitur per relationem ad Filium productum ; igitur si paternitas sit forma Patris, qua Pater constituitur, non erit forma ejus.
Contra, Augustinus de fide ad Petrum cap. 11. Proprium est Patris genuisse Filium : igitur Pater constituitur ex proprio constitutivo suo per relationem ad Filium productum.
Item, Hilarius 22. de Trin. c. 3. et ponitur in Hilarii littera.