De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Creatio significat dependentiam creaturae a Deo, cum respectu ad non esse immediate praecedens ; conservatio eamdem dependentiam significat, sed cum respectu ad esse immediate praecedens, et isti respectus sunt rationis, et per consequens distinguuntur a dependentia quae est realis. Propter hos respectus rationis, quod dicitur creari, non dicitur conservari, nec e contra. Vide Doct. 2. d. 2. q. 1. et 4.
De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, possunt concurrere diversi respectus. Idem enim esse quandoque immediate succedit non esse opposito, sicut in instanti in quo res incipit esse: quandoque autem non immediate succedit ipsi non esse, sed quasi eidem esse ut prius habito, ita intelligendo, quod licet non sit ista prioritas in ipso esse secundum se, tamen dicitur esse in ipso per comparationem ad aliud prius secum coexistens. Primus respectus, qui scilicet est ipsius esse ad non esse praecedens, non est realis, quia non est ad terminum positivum. Secundus autem, qui est ipsius esse ad esse idem quasi praeexistens, vel magis cum alio priori existens, non est realis, pro quanto est ejusdem ad idem. Respectus autem ipsius esse ad causam, a qua est, est realis ; igitur neuter illorum dictorum respectuum est idem illi ; contingit tamen eadem voce multa distincta aliqualiter importari. Sicut ergo potest imponi aliquid ad significandum dependentiam ipsius esse ad causam non praecise, sed ut est cum respectu ad non esse immediate praecedens, et sic significat haec vox creari vel creatio , quia ibi non tantum notatur dependentia rei ad causam in essendo, sed ultra hoc, in accipiendo tunc primo illud esse post non esse. Potest etiam aliqua vox imponi ad significandum illam dependentiam, ut est cum secundo respectu, scilicet ut est ipsius esse ad seipsum quasi praehabitum, et sic imponitur haec vox conservari, ubi non tantum notatur dependentia in essendo, sed cum hoc habitudo illius esse quasi ad idem esse ut praehabitum.
Pro tanto igitur non est verum dicerc de creatura, quod creatur proprie, nisi in primo instanti, quia non nisi in illo habet immediatum ordinem ad non esse praecedens ; nec est verum dicere, quod conservetur, nisi post primum instans, quia non nisi tunc habet immediatum ordinem ad seipsum, quasi praehabitum. Propter igitur istos distinctos respectus rationis importat os per creari et conservari, non praedicatur unum de re, quando aliud praedicatur ; respectus tamen ille, qui est ad causam, semper manet idem ; et si iste praecise significaretur duabus vocibus, utraque simul vere praedicaretur de eodem, sicut hoc quod est esse ab alio dante esse ; et hoc quod est accipere esse ab alio, praecise significant illam habitudinem, non intelligendo ibi dare, vel accipere novitatem ; nec illam important, quia verum est dicere, quod Filius accipit deitatem a Patre, et Pater dat ei, et communicat deitatem, et ista duo semper simul praedicantur de eodem.
Nec curo disputare de significato hujus vocis creari, an per se significet respectum ad creationem, et connotet respectum ad non esse praecedens, an e converso, illum per se significet, et illum connotet ad causam, an utrumque significet, et tunc non significat praecise conceptum per se unum, sed duos respectus, et unus est realis, et alius rationis, qui non faciunt conceptum per se unum, quia quodcumque istorum trium detur, hoc saltem salvatur, quod uterque respectus aliqualiter importatur, praecise tamen propter illum, qui est rationis, negatur idem simul creari et conservari.
De tertio articulo principali, dico (1) quod non est contradictio aliquod ens tantummodo in uno instanti habere esse ; ipsum enim instans raptim transit, ita quod non est nisi, ut ita loquar, instantanee ; vel si dicas instans secundum substantiam semper manere idem, si illud dicatur esse substantia mobilis, cum illa substantia non sit per se terminus alicujus continu de Genere Quantitatis, sequitur, quod illud quod vocas instans secundum substantiam, non est terminus continuans per se partes temporis. Saltem instans secundum esse non manet, sed raptim transit, et ita oportet dicere de mutatione, et per consequens de instanti, quod est per se mensura mutationis. Non autem videtur major contradictio de re permanente, quod non nisi in uno instanti habeat esse, quam de ipso instanti vel mutatione, quia etsi res permanens possit habere idem esse non praecise per instans, sed permansive, et instans vel mutatio non possit, tamen permanens totum esse suum habet in instanti uno, quia in hoc distinguitur contra successivum; non est ergo contradictio, si illud esse ultra hoc instans non habeat.
(m) Contra hoc videtur Aristoteles 8. Physic. ubi ait : Opponuntur, inquit, generatio et corruptio, quare si impossibile est simul mutari secundum * oppositas, non erit continua mutatio, sed erit medium ipsorum tempus. Et in fine cap. Penitus inconveniens videtur, si factum necesse est mox corrumpi, et nullo tempore permanere.
Praeterea inferius in eodem 8. vult quod non est accipere ultimum in esse ipsius corrumpendi, sed primum in esse generandi, et cum hoc etiam primum in non esse corrumpendi. Signum, inquit, utrique commune est, et primo et posteriori, hujus autem finis, illius autem principium, res autem semper posterioris passionis est; et idem (n) paulo post, ipsius temporis in quo fiebat, factum est in ultimo signo.
Praeterea (o), si res creata tantummodo habeat esse in instanti, tunc in illo verum est dicere, res ista incipit esse, quia tunc primo est, et simul verum est dicere, res ista desinit esse, quia tunc ultimo est ; nunc autem repugnantia videtur esse, quod simul res incipiat esse, et desinat esse.
(p) Ad primum, intentio Philosophi est ibi, quod solus motus localis potest esse continuus et perpetuus, et nullus alius motus, nec etiam mutatio: et hoc probat, quia omnes alii motus et mutationes sunt ex oppositis in opposita, ut generationis, inquit, et corruptionis esse et non esse termini sunt, alterationis autem contrariae passiones, etc. Si igitur aliquis istorum motuum vel mutationum posset esse perpetuus et continuus, hoc non esset ab eodem termino a quo ad eumdem terminum ad quem, quia in motu sic simpliciter uno vera est ista propositio 6. Physic. mutatio autem neque una infinita. Esset ergo illa continua perpetuo modo per continuam reflexionem a termino in terminum, puta si motu finito moveretur a calido in frigidum, cessaret alteratio, quantum est in istis terminis, nisi statim esset reflexio a frigido in calidum; sed in tali reflexione motus prior et posterior, cum sint oppositi, non possunt continuari, nec facere unum motum continuum, cujus probatio est, quia tunc mobile simul moveretur motibus, vel mutationibus oppositis.
Haec consequentia probatur, quia in motu continuo verum est dicere a principio motus, quod mobile movetur ad ultimum terminum, sicut si ultimus terminus motus continui est calor, verum est dicere de mobili in principio motus, quod calefit: si igitur calefactio posset continuari frigefactioni, a principio totalis motus continui esset verum dicere, quod mobile calefit et frigefit. Et propter consimilem rationem (q) probat ibi quod non potest continuari coriuptio generationi, ut sit una mutatio, quia tunc a principio mutaretur oppositis mutationibus, quia corruptione et generatione,
nam in quacumque una mutatione, sive continua, verum est dicere, quod a principio mutatur ad ultimum terminum ; ille autem est terminus generationis; igitur a principio mutatur mutatione generationis, et tamen tunc per positum, mutatur mutatione corruptionis, quia illa ponitur praecedere, ut continuanda generationi; istud autem nihil est contra hoc quod dictum est, rem in unico solo instanti, scilicet creationis, habere esse, quia non concedo, quod illi creationi possit continuari annihilatio, ut sit una mutatio, quia tunc secundum argumentum Philosophi, quando creatur, verum est dicere, quod annihilatur, sed tantummodo concedo, quod creationem consequitur annihilatio.
Et si arguitur (r), quod tam annihilatio, quam creatio est in instanti quia utraque est a virtute infinita, quae non potest agere in tempore, ut videtur Philosophus.probare 8. Phys. igitur in proposito, vel erunt in eodem instanti, quod est inconveniens Philosopho, scilicet idem sic mutari oppositis mutationibus, vel erunt in diversis instantibus, et tunc illa instantia erunt immediata, quod etiam est inconveniens apud Philosophum.
Ad hoc dico, quod ratio Philosophi, quae tacta est, scilicet quod idem non potest simul mutari mutationibus oppositis, probat corruptionem non posse continuari generationi, sed cum hoc est alia conclusio vera, scilicet quod generationem non potest immediate sequi corruptio, sed illius est alia ratio, haec, scilicet quod utraque est in instanti, et non simul in eodem, ut patet; erunt igitur in alio et alio instanti, sed non sunt duo instantia sibi immediata.
Haec probatio (s), quae est secun dum intentionem Philosophi, licet non ibi ponat eam, non est contra propositum nostrum, quia ista res creata, quae non manet nisi per instans creationis, annihilatio ejus non est in instanti, sed in tempore habito instanti creationis, siquidem post instans non est aliquid in tempore indivisibiliter immediatum, sed divisibiliter tali, scilicet immediatione, qua continuum terminatum est immediatum suo termino; et hoc modo (t) motus est immediatus ultimo quietis, quia post illud statim est motus, sicut divisibile post indivisibile, quod est principium.
Cum igitur arguitur (u), quod annihilatio est in instanti, negandum esset de annihilatione in casu in quo loquimur, et hoc semper referendo intentionem ad instans temporis, sive in illo dicatur proprie esse creatio et annihilatio, sive magis cum illo.
Et cum probatur (x), quia virtus infinita non agit in tempore, illam propositionem Philosophus non concederet, nisi de virtute infinita naturali necessitate agente, quia de alia non est inconveniens illud, ad quod ipse deducit, scilicet quod virtus finita et infinita agunt in aequali mensura. Theologi autem non concedunt Deum agere naturali necessitate circa creaturam.
(y) Sed numquid tenendo Deum agere naturali necessitate, non posset concedi aliquid posse mancre tantum per instans, cum mutatio sic tantum maneat, etiam secundum Philosophum.
Quaere responsionem.
Ad istud consequenter respondeo ad casum, quod si Deus produceret aliquid, aut produceret illud sine causis secundis, quod Philosophi non admitterent, et tunc possibile esset illud tantum durare per instans, sicut et Dei actio tantum per instans duraret. Si autem produceret mediantibus causis secundis, sic non videtur concedendum, quod illud posset tantum per instans durare, loquendo de re permanente, secus est de indivisibilibus, ut de mutatione et instantibus etiam secundum Philosophum, quae tantum per instans durant.
Sed probabilius est simpliciter in tali casu tenere negativam, loquendo de permanentibus, quaere 8. dist. 1. q. ultima ad finem.