De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) De secundo articulo principali, in quo videndum est, an eadem res simul possit dici creari et conservari. Dicit Doctor primo, quod creari ultra respectum, quem importat ad Deum creantem, dicit respectum ad non esse immediate praecedens ipsum esse creaturae, quod non esse praecedens opponitur contradictorie ipsi esse creato ; et iste respectus est respectus tantum rationis, quia licet fundetur in ente reali, scilicet in ipso esse creaturae, quia tamen terminatur ad non esse praecedens immediate, est relatio rationis, quia relatio realis semper est inter extrema realia, et oritur ex natura extremorum, et res proprie, ut dicit istum respectum rationis, sive secundum illum respectum dicitur proprie creari, quia notatur ipsam procedere a non esse simpliciter ad esse. Dicit secuodo, quod si res creata in primo instanti in tempore sequenti comparetur ad seipsam, ut in primo instanti, talis comparatio est relatio rationis, quia est comparatio ejusdem ad seipsum, licet ut in alio et alio instanti, quia iste respectus dicitur respectus, quo formaliter dicitur creatura conservari, quia secundum illum respectum comparatur, ut habet esse in tempore sequenti ad seipsam, ut accipientem esse in primo instanti ; pro primo ergo instanti, in quo accipit esse immediate post non esse tantum dicitur creari, et in toto tempore sequenti, in quo accipit idem esse, sed non immediate post non esse praecedens, sed tantum post non esse mediate praecedens dicitur conservari. Tertio dicit, quod relatio creaturae, qua ad Deum comparatur, sive ut creantem, sive ut conservantem, est relatio vere realis, quia est dependentia essentialis et realis, qua ipsa creatura realiter et essentialiter dependet ab ipso Deo, quae relatio est idem realiter ipsi creaturae, ut probat Doctor in secundo, dist. 1. q. 5. et dist. 2. Et est in re eadem penitus dependentia, qua creatura dependet ad Deum, ut creantem, et ut conservantem, quia ipsa in quocumque instanti, semper a Deo accipit idem esse, sive in primo, sive in toto tempore sequenti, et per consequens eadem penitus relatio realis dependentiae. Ista tamen relatio secundum intellectum potest diversificari, ita quod eadem relatio prout consideratur in primo instanti, in quo creatura accipit esse post non esse immediate praecedens, dicitur creatio passiva ; in quantum vero consideratur prout creatura accipit esse post non esse mediate tantum, dicitur conservatio non esse immediate ad esse dicitur creare ; prout vero producit eamdem rem de non esse mediato ad esse, dicitur conservare. Et si in Deo esset relatio realis ad creaturam, esset tantum una relatio realis ad creaturam, esset tantum una relatio, qua diceretur creare et conservare, sed diversificaretur secundum alium et alium respectum modo praedicto. Quarto dicit, quod relatio rationis in creatura, qua dicitur creari, et qua dicitur conservari, non identificalur realiter rei creatae, tum quia nulla relatio rationis potest esse idem realiter enti reali ; tum quia relatio, quae terminatur ad non esse immediate praecedens, tantum est in creatura pro primo instanti, quo accipit esse post non esse immediate ; similiter relatio, qua dicitur conservari, in quocumque instanti, post primum instans semper variatur, et sic realiter non potest identificari. Quinto dicit quod contingit eadem voce multa distincte aliqualiter importari. Et littera clara est usque in finem articuli.
(1) De tertio articulo principali, in quo videndum est, an creatura possit praecise per unum istans durare, ita quod tanto nullo primo instanti, in quo accipit esse immediate post non esse duret, sic quod in tempore immediato ad illud instans desinat esse. Dicit Doctor absolute quod sic, et quod nulla apparet ex hoc impossibilitas, quia hoc patet de instanti temporis, quod tantum habet esse pro illo instanti quo est, sed etiam de mutatione instantanea, quae tantum per instans habet esse; modo non videtur major contradictio de re permanenti, quod non nisi in uno instanti habeat esse, quam de ipso instanti, vel mutatione, quia, etsi res permanens non possit habere esse idem praecise per instans, sed permansive (et instans vel mutatio possit manere per instans, imo necessario tantum per instans manet), tamen permanens totum suum esse habet in instanti uno, quia in hoc distinguitur contra successivum, quia successivum non potest esse in instanti ; non est ergo contradictio si permanens non habeat esse
ultra primum instans in quo accipit esse. (m) Contra hoc. Nunc Doctor arguit, probando quod creatura permanens non possit praecise durare per instans, et primo probat auctoritate Philosophi, qui ait 8. Physic. Opponuntur (inquit) generatio, etc. Vult dicere, quod generatio et corruptio non possunt esse. ,simul, scilicet quod si res in instandi generetur, in tempore immediate non poterit corrumpi,aliter duae mutationes oppositae erunt simul, nam generari et corrumpi sint duae mutationes, et si de eodem simul possent verificari in eodem instanti, sequeretur quod duae mutationes oppositae de eodem verificari possent; est ergo necesse quod inter rem genitam, et eamdem corruptam cadat tempus medium, id est, quod post instans, in quo generatur, duret aliquid tempus, et in ultimo instanti illius temporis poterit corrumpi.
(n) Et idem paulo post, ipsius temporis, in quo fiebat factum est in ultimo signo. Dicit Philosophus, quod res permanens non habet ultimum instans sui esse, sed bene habet primum instans sui esse, et habet primum instans sui non esse, et non habet ultimum instans sui non esse, quae omnia prolixe exposui in secundo, dist. 2. q. 1. vide ibi, non enim superius declarata et prolixe exposita amplius repeti debent.
(O) Praeterea, si res creata tantummodo habeat esse in instanti. Si enim habet esse in instanti A, tunc incipit esse, palet, quia verum est dicere in istp instanti est, et in tempore immediato ante illud instans, non fuit: ergo incipit esse. Et si in tempore immediato ad illud instans desinat esse, sequitur quod simul desinat esse: patet, quia verum est dicere, in isto instanti est, et in tempore immediato ad illud instans non erit: ergo desinit esse, et sic bene sequitur quod si tantum per instans duret, quod simul incipiet esse, et simul desinet esse, quod est impossibile. (p) Ad primum. Respondet Doctor ad primum, quod intentio Philosophi ibi est, quod solus motus localis potest esse continuus et perpetuus, etc. Pro majori intellectu hujus litterae est notandum, quod in motu, puta intensionis continuo, ut cum mobile movetur ad calorem in toto illo motu a principio usque ad ultimum instans, illius motus semper est verum dicere mobile calefit, et in ultimo instanti cessat motus ille, et tunc illius caloris acquisiti, in ultimo instanti datur primum instans sui esse, ut patuit in secundo, d. 2. q. 9. Tunc ultra, si modo motus ille intensionis non terminetur ad aliquod mutatum esse, in quo calor sit perfecte acquisitus, si continuetur ille motus intensionis motui frigefactionis, ita quod mobile moveatur per medietatem horae ad calorem, et per aliam medietatem ad frigiditatem, ita quod sit simpliciter unius continuus intensionis, tunc sequitur quod mobile simul fiat calidum et frigidum ; patet, quia motus calefactionis in aliquo instanti non est terminatus, sed semper continuatur frigefaciioni; ergo simul calefit et frigefit, imo si iste motus est perpetuus, et hoc tantum per reflexionem ( quia motus calefactionis non potest esse perpetuus, quia mobile non potest perpetuo moveri ad calorem, aliquando enim cessaret ille motus ; non enim agens posset calefacere mdbite, neque intensive in infinitum, neque extensive in infinitum, ut patet), sequitur quod mobile in principio motus calefit et frigefit; patet per exemplum, pono quod A moveatur ad calorem per medietatem horae, et per aliam medietatem, moveatur ad frigiditatem, ita quod motus ad calorem continuetur in actu adfrigiditatem, et per tertiam medietatem moveatur reflectendo ad calorem, et per quartam medietatem moveatur ad calorem, Ita quod totus ille motus sit unus continuus, patet quod esset verum, quod mobile a principio totalis motus calefit et frigefit. Si enim motus ad calorem, et ad frigiditatem, et post ad calorem sit unus continuus motus, patet per propositionem praemissam quod erit verum dicere mobile a. in principio motus calefit et frigefit. Et sic patet quod idem motus continuus erit simul ad opposita, quod est impossibile.
Sunt ergo duo in ista littera. Primum quod motus alterationis, puta intensionis, unus et idem numero non posset perpetuari, nisi simul calefactio continuetur frigefactioni, et tunc talis motus esset ex oppositis, scilicet frigefactione intensiva, et calefactione intensiva ; nec hoc solum sufficeret ad perpetuandum motum intensionis, nisi talis motus continuaretur, et perpetuaretur per reflexionem a termino in terminum, ita quod A moveatur a calido ad frigidum, et a frigido ad calidum, et post a calido in frigidum, et sic continue, quae omnia sunt absurda. Secundum est, quod si motus calefactionis continuaretur motui frigefactionis, ita quod esset unus tantum motus numero, tunc sequeretur quod mobile in principio totalis motus, simul frigefieret et calefieret, ut patet per illam propositionem. Patet ergo quomodo motus alterationis non posset perpetuari, et hoc, quia talis est a contrario in contrarium, ut supra patuit. Sed non est sic de motu locali, qui potest perpetuari, ut patet, quia si virtus duret in infinitum applicata alicui orbi, movebit illum motu infinito continuo, et hoc extensive. Et de facto, secundum Philosophum Intelligentia applicata orbi, movet illum localiter motu continuo, et ille motus erit perpetuus.
(q) Et propter consimilem rationem probat ibi, quod non potest continuari carruptio generationi, etc. Quod patet per exemplum, quod pono materia in instant A mutetur ad formam ignis, et in tempore immediato, vel in alio instanti mutetur dependentiae formam ignis, ita quod ipsa mutatio, quae est generatio, continuaretur mutationi, quae est corruptio, et tantum sit unica mutatio, patet quod illa mutatio constat ex duabus mutationibus oppositis, scilicet generatione et corruptione, et deberet perpetuo continuari; non posset autem continuari, nisi per continuam reflexionem termini a quo, et termini ad quem, ita quod moveatur, sive mutetur ob esse in non esse, et a non esse ad esse, et immediate post ab esse in non esse, et sic continue reflectendo, et sic talis mutatio componeretur continue ex mutationibus oppositis, quod est impossibile ; imo in quacumque una mutatione, sive continua, verum est dicere quod a principio mutatur ad ultimum terminum; ille autem est terminus generationis, igitur a principio mutatur mutatione generationis, et tamen tunc per positum, mutatur mutatione corruptionis, quia illa ponitur ut continuanda generationi. Et sic patet intentio Philosophi.
Sed in proposito nihil est contra quod dictum est, rem in unico solo instanti creationis, habere esse, quia non concedo quod illi creationi possit continuari annihilatio, ut sit uno mutatio, quia tunc secundum argumentum Philosophi, quando creatur, verum est dicere quod annihilatur, quia si creatio et annihilatio sunt praecise una mutatio, et quando res mutatur ad aliquid, semper est verum dicere quod sit illud ad quod mutatur, et sic esset verum dicere quod A quando creatur annihilatur, ut supra patuit. Sed tantummodo concedo quod creationem sequitur annihilatio, quia ponendo quod A praecise duret per illud instans in quo creatur, tunc in tempore immediato ad illud instans annihilatur, et creatio non est una mutatio cum annihilatione, imo duae mutationes, quia creatio est mutatio A non esse immediate ad esse, et annihilatio est mutatio ab esse in non esse immediate.
(r) Et si arguitur. Doctor instat, probando quod si res praecise duraret per instans, quod tunc creatio et annihilatio, essent in instanti, quia uterque est a virtute infinita, quae non potest agere in tempore, ut videtur Philosophus probare, 8. Physic. igitur in proposito creatio et annihilatio, vel esse in eodem instanti, quod est inconveniens Philosopho, scilicet idem sic mutari oppositis mutationibus; vel esse in diversis instantibus, et tunc illa instantia erunt immediata, quod est inconveniens apud Philosophum, 6. Phys.
Respondet Doctor quod ratio Philosophi tacta, scilicet quod idem non potest simul mutari mutationibus oppositis, probat corruptionem non posse continuari generationi, sic quod corruptio et generatio ejusdem sit una mutatio numero continua, ut supra patuit, imo necessario sunt duae mutationes oppositae. Est etiam apud Philosophum alia conclusio vera, scilicet quod generationem non potest immediate sequi corruptio, id est, posito quod generatio ligni, et corruptio ejusdem non sint una mutatio continua, sed duae mutationes, adhuc illae duae mutationes sic se habent, quod corruptio ligni non potest immediate sequi generationem ligni, et hujus est alia ratio a praedicta, qua probatur quod non sunt una mutatio. Ratio enim, qua probatur quod non sint una mutatio continua est,quia talis mutatio esset corrupta ex oppositis, et sic esset verum dicere, quod in quocumque instanti A est genitum, vel generatur, quod A corrumpitur, ut supra patuit. Et ratio, quod immediate corruptio non potest sequi, est, quia vel generatio.
et corruptio simul essent in eodem instanti, vel in alio et alio instanti, ita quod generatio esset in uno instanti, et in instanti immediato esset corruptio, et sic darentur duo instantia immediata ; patet hoc, quia apud Philosophum generatio fit praecise in instanti, et corruptio similiter. Si ergo corruptio ligni fit in instanti, et talis corruptio immediate sequitur generationem ligni, quae similiter fit in instanti, aut ergo corruptio ligni est in eodem instanti, in quo et generatio ligni, et tunc sequitur quod erit verum dicere, lignum in illo instanti, quo generatur, corrumpitur: patet, quia in eodem instanti, quo est generatio, est etiam corruptio ; si in alio instanti immediato instanti generationis, ergo dantur duo instantia immediata, quod est impossibile apud Philosophum, 4. et 6. Physicorum.
(s) Haec probatio, quae est secundum mentem Philosophi, etc. Patet, quia in tempore non est aliquid indivisibile nisi instans, nam quaelibet pars temporis est divisibilis in infinitas partes: si ergo tempus immediate sequens instans creationis, esset immediatum illo instanti secundum aliquid indivisibile, tunc esset immediatum secundum aliquid instantis, et sic instans esset immediatum instanti: est ergo immediatum secundum aliquid divisibiliter, scilicet secundum aliquam partem temporis, quae etiam est divisibilis in infinitas partes. Sicut etiam dicimus quod continuum terminatum ad punctum, est immediatum puncto secundum aliquid sui divisibile, et non secundum aliquid indivisibile, quia in continuo non est aliquid indivisibile nisi punctus. Et sic si continuum esset immediatum puncto secundum aliquid indivisibile, tunc esset immediatum puncto secundum aliquem punctum, et sic punctus esset immediatus punoto, quod est contra Philosophum 6.
Physic. De hoc vide Doctorem in secundo, dist. 2. quaest. 9. et singulares difficultates ibi adductas et expositas.
(t) Et hoc modo motus est immediatus ultimo quietis, quia post illud statim est motus, sicut divisibile post indivisibile, quod est ejus principium; instans enim quietis, sive immutationis, est instans terminans quietem, quae opponitur motui, puta si A moveatur per horam, ultimum instans illius horae, sive mutatum esse, quod mensuratur illo ultimo instanti est terminus motus, sic quod totus ille motus immediate terminatur.ad illud mutatum esse secundum aliquid divisibile, et non secundum aliquod indivisibile, quia cum in motu non sit aliquid indivisibile, nisi mutatum esse, si secundum illud esset immediatum ultimo mutato esse, tunc essent duo mutata esse immediata, quod est contra Philosophum, 6. Physic. Et si post illud ultimum mutatum esse terminans motum unius horae, ipsum A quiescat per aliam horam, tunc illa quies, quae mensuratur tempore unius horae proprie opponatur motui praecedenti. Et ultimum instans illius horae mensurantis quietem dicitur instans quietis, sive instans immutationis. Si modo A immediate post illud instans in quo quietabatiur sub calore moveatur ad frigus, motus ille, qui immediate sequitur instans quietis, erit necessario divisibilis. Et cum dicit, sicut divisibile post indivisibile, quod est ejus principium, hoc non debet referri ad motum, qui immediate sequitur instans quietis, non enim illud instans quietis est principium motus immediate sequentis, quia tunc sequeretur quod in motu daretur aliquod primum, aut prima pars motus, aut prima mutatio, principium enim motus est mutatio continua. Si ergo illud instans esset principium, vel aliquid mensuratum illo instanti esset principium motus, illud non posset esse nisi mutatum esse, et sic in motu daretur primum mutatum esse, quod est contra Philosophum, 6. Physic. qui vult quod ante quodlibet moveri est mutatum esse, et ante quodlibet mutatum esse est aliquod moveri; hoc idem patet a Doctore in secundo, dist. 2. q. 9. et vide ibi singulares difficultates. Intelligit ergo Doctor absolute quod sicut continuum non successivum, sed permanens immediate terminatur ad punctum indivisibile, et alias pars permanentis, quae immediate sequitur, est immutata post illud punctum, et sic punctus est principium partis sequentis, et finis praecedentis; sic est in motu, qui terminatur ad mutatum esset si.motus continuetur, erit finis partis motus praecedentis, et principium partis immediate sequentis. Est tamen differentia in continuo permanenti, et continuo successivo, quia in continuo permanente datur primum indivisibile, puta punctus initians ipsum continuum permanens, datur etiam ultimum indivisibile terminans. Sed in motu datur ultimum mutatum esse terminans, sed non datur primum mutatum esse initians ; et similiter in tempore datur ultimum instans terminans tempus, et non datur primum instans initians ipsum tempus. Et sicut in continuo permanenti datur punctus continuans, qui est principium unius partis, et finis alterius, imo infinita puncta continuantia, i cum ibi sint infinitae partes, et inter quascumque duas partos datur punctus medians et continuans, sic pariformiter dicendum est de mutato esse continuante partes motus, et de in8taati continuante partaes temporis. Haec omnia subtiliter et prolixe cum mulliis dubiis adjunctis, sunt pertractata in secundo dist.2. q. 9.
:(u) Cum igitur arguitur, quod annihilatio esset in.instanti. Vult dicere, quod loquendo de instanti temporis,de quo intelligit argumentum contra, scilicet quod creatio et annihilatio fiunt in instanti, dicit quod si creatio est in instanti, annihilatio ejusdem non erit in instanti nec in eodem, in quo est creatio, quia tunc esset verum dicere quod A quando creatur, annihilatur, nec in alio instanti immediato ad instans creationis quia tunc instans esset immediatum instanti, ut procedit ratio; sed annihilatio esset in tempore immediato ad illud instans, ut supra patuit. Si vero non accipere luc instans temporis, sed instans aevi, posset concedi quod in uno instanti aevi esset creatio, et in alio instanti aevi immediato, esset annihilatio, tenendo quod sit successio in hujusmodi instantibus, non successio continua, sed successio raptim transeundo, ut prolixe expositum est in secundo, dist. 2. q. 1. vel si teneatur, quod aevum praecise dicat unum instans indivisibile, de quo vide supra, in secundo ; ideo Doctor restringit se ad instans temporis, quia si A creatur in instanti in tempore immediate sequenti annihilabitur, posito quod A, tantum duret per instans.
(x) Et cum probatur, quia virtus infinita non agit in tempore. Dicit Doctor quod illam propositionem non concederet Philosophus, nisi de virtute infinita naturali necessitate agente. Patet, quia si virtus infinita agat in tempore unius anni, posset illa virtus finita in tantum augeri, quod ageret inaequali tempore, quia quanto virtus esset major, tanto in minori tempore egeret; concludit ergo quod si virtus infinita moveret caelum, quod ipsum: moveret in instanti, et sic motus esset in instanti ; quae propositio Philosophi est pertractata prolixe a Doctore in 1. dist. 2. q. 1. respondendo ad principalia argumenta, vide ibi, et bene sequitur quod si est infinita, et agat de necessitate naturae,
quod tunc ageret in instanti, quia tunc ageret secundum totam virtutem et conatum.: Sed Theologi non concedunt Deum agere naturali necessitate, et ideo posse agere in tempore, et sic in tempore immediato ad instans creationis potest rem annihilare.
(y) Sed numquid tenendo Deum agere naturali necessitate, non posset concedi aliquid posse manere tantum per instans, cum mutatio sic tantum maneat, etiam secundum Philosophum. Dico, quod non posset manere, nisi daretur generatio et corruptio, vel simul in eodem instanti, vel in alio et alio instantibus immediatis: mutatio vero praecise durat per instans, quia sibi formaliter repugnat durare nisi tantum per instans: sicut etiam continuum successivum necessario durat:per tempus, ita mutatio necessaria tantum per instans. Sed non est sic de permanentibus, ut patet.