REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit correlativum, sed ut est, v. g. generativilas, refutat Doctor. Primo, quia relatio constituit ut in re actualissima est ; ergo ut aotu respicit correlativum, quia non aliter est in re. Seoundo, Pater acquireret generatione esse actu Patrem, seu relationem actualem ad Filium contra Hilarium. Terlio, contra D. Thomam, quia proprietas singularis est ad se, vel ad aliud ; ergo constituit, ut absoluta, vel respectiva. Et contra Henricum, quia nulla relatio potentialis est in divinis. Item prima persona esset imperfectior secunda, quia haec per actualem, illa per potentialem relationem constitueretur. Vide Doct. I. dist. 28. q. 3. ubi a num. 2. refutat D. Thomam, et n. 3. D. Bonavenluram asscrentcm, relationem, quae origo est, constituere, et a num. 4. Henricum, et tres opiniones simul efficacissime.
Contra utramque opinionem si-1 mul : Relatio non constituit peris sonam in actu, nisi sub ratione 1 sub qua est in actu in essentia divina, et sub ratione, qua est haec relatio, quia impossibile est constitutivum esse et non esse in actu ; similiter impossibile est constitutum esse hoc, et incommunicabile. Sed haec relatio, quae est ad secundam personam tantum, est in actu secundum unam rationem ; igitur sic constituit personam primam ; sed ut constituit personam primam habet unam relationem sibi correspondentem ; igitur illa relatio eodem modo, ut in actu, et secundum unam rationem constituet, et redit difficultas prior.
Minor probatur, quia quidquid habet prima persona, est actu in ea, et hoc singulariter, nam communis conceptus noster non habet ibi aliquam realilatem aliam a realitate conceptus distincti, tunc enim esset ibi realitas potentialis, et in potentia, ut determinetur, quod est falsum ; igitur nulla est ibi realitas indifferens. Igitur et si concipiam paternitatem ut relatio est, vel ut proprietas, vel alio modo secundum aliam opinionem, ommes isti conceptus non habent nisi tantum unam realitatem et actualitatem ; igitur totum, quidquid sit ibi, est ex natura rei ; igitur tantum sub illo modo constituit ut est ibi realiter, et eodem modo relatio opposita sub una ratione, ut est actu, constituit. Et tunc arguitur sicut prius : Relativa sunt simul natura ; igitur quae est prioritas personae primae respectu productionis, est etiam prioritas secundae personae respectu ejusdem productionis.
Rem, contra utramque opinionem : Pater nihil accipit per generationem ; sed Pater habet relationem paternitatis, ut proprietas, et ut relatio est ; igitur neutro modo habet eam per generationem. Similiter Pater habet proprietatem, ut sonat, in aptitudinem et in actualitatem ; ergo neutro modo habet eam per generationem. Sed si post generationem haberet eam secundum aliquem modum, secundum quem non habet ante, Pater secundum aliquam actualitatem haberet eam per generationem, et sic Pater faceret se Patrem, sicut Socrates facit se similem producendo album, cui assimilatur.
Contra opinionem primam in speciali arguitur sic : Entitas haec, quae constituit, non potest in se concipi, nisi vel ut est ad se, vel ut ad aliud, licet posset concipi conceptu communi, qui nec est ad se, nec ad alterum, ut prius dictum est de conceptu personae. Si igitur haec entitas ut in se constituit, et sic sit ad se, igitur constituit personam absolutam ; si ut in se concipitur sit ad aliud, igitur sic habet correlativum, et tunc redit difficultas prior.
Contra secundam opinionem in speciali : Relatio sub ratione potentiali, ut distinguitur ab actuali, non est in divinis, quia tunc ibi esset potentia distincta ab actu ; ergo ut sic non constituit.
Rem, si sic, ergo Filius constitueretur in esse personali perfecliori modo quam Paler, quia Filius non constituitur per generalitatem, quia tunc ante generationem esset actu constitutus ; igitur constituitur filiatione, quae est actualitas ultima. Si ergo Pater constituitur per generativitatem, quae non importat proprietatem constitutivam sub ultima actualitate, igitur sub ratione perfectiori constituitur Filius quam Pater. Unde nihil aliud quaerit illa opinio, nisi difficultatem per difficultatem.
Item, quod adducitur ad confirmationem illius opinionis secundae, non concludit, nam ex hoc quod esse generativus sequitur ad alias rationes, non sequitur quod sit prius, nisi secundum consequentiam, et non secundum naturam et causalitatem. Primum autem secundum consequentiam non constituit, quia illud est communius, quod non constituit esse incommunicabile ; prius autem generatione non est ibi ; si autem accipiatur prius secundum actualitatem, sic illud quod constituit, est proprietas secundum ultimam ejus rationem, quae est actualissima, et non secundum rationem ejus potentialem, et habetur propositum.