REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit personas constitui per relationes ut actu referunt, quia non aliter sunt in re, neque constituunt secundum considerationes nostras, sed vere et realiter, quia vero praecipua difficultas est, quomodo salvari possit prioritas in persona producente, relatione actuali, respondet in ea esse prioritatem originis cum simultate naturae ad productam, sicut stat etiam cum eadem simultate prioritas perfectionis, quia sic aequalitas est prior inaequalitate, et simul cum ejus natura.
Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura cum eo, ita quod non possunt esse sine seipsis invicem, quod probatur sic: Aliquid esse prius alio, et simul cum eo, non sunt opposita, nisi intelligatur de prioritate et simultate ejusdem rationis, ut patet de prioritate naturae, et simultate durationis. Sed simultas correlativorum et prioritas originis non sunt ejusdem rationis ; igitur stant simul quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul cum eo secundum naturam correlationis, scilicet secundum non posse esse sine se invicem. Minor probatur, quia simultas correlativorum est simultas naturae non in perfectione, sed simultas aliquorum, qua impossibile est aliqua esse sine se invicem, et hoc ideo est, quia relatio non est nec concipi potest sine suo termino. Eodem modo impossibile est relationem esse sine suo termino ; et ideo correlativa non possunt esse sine se invicem ; prioritas vero originis non est posse esse sine se invicem, sed esse a quo alius ; haec autem non sunt opposita, non enim opponitur, quod aliquae sint similes, ita quod unum non possit esse sine alio, et tamen quod unum sit ab alio.
Hoc autem primo declaratur sic: Socrates pater prior est origine filio, non solum inquantum Socrates, sed etiam inquantum pater, quia sic est a quo alius. Unde et paternitas est relatio originis, et ideo Socrates pater, inquantum pater, est prior origine filio, et tamen Socrates pater, inquantum pater, et filius ejus simul sunt natura, illa simultate praedicta.
Hoc etiam patet per Avicennam, 6. Metaph. cap. 2. et 3. ubi vult quod causa inquantum causa, est prior causato, quia inquantum sic, est perfectior causato ; igitur inquantum causa, est prior causato, et tamen cum sint correlativa, sunt simul simultate non posse esse sine sibi invicem ; ergo multo magis stant simul, quod aliqua sint simul illa simultate, et tamen quod unum sit prius alio origine.
Hoc etiam tertio declaratur per Augustinum in libro de quantitate animae, cap. 9. ubi loquens ad discipulum suum dicit: aequalitatem inaequalitati jure praeponimus, etc. Et non intendit istam propositionem ratione fundamenti, quia ibidem dicit quod circulus secundum suam aequalitatem praeponitur aliis figuris, quod non oportet quantum ad fundamentum ; igitur quantum ad relationem intelligit, quod aequalitas praeponatur inaequalitati ; igitur relatio habet propriam nobilitatem et perfectionem. Sed duae species non sunt aequales in perfectione, ut patet ex 8. Metaphys. text. 10. ergo una relatio est prior alia sibi opposita secundum perfectionem, quae est alterius speciei ; et tamen una dicitur ad aliam correlative, et ita est simul cum ea, quod non potest esse sine ea ; igitur stant simul, quod unum correlativum est prius alio natura et perfectione, et tamen quod sit simul, ita quod non potest esse sine eo ; ergo multo magis ista simultas stabit cum prioritate originis Patris ad Filium in divinis.
Et si arguatur : In quocumque instanti originis, in quo intelligitur unum correlativorum, intelligitur et reliquum, quia in quocumque instanti originis intelligitur unum illorum, intelligitur quod sit alterius ; igitur tunc intelligitur illud alterum.
Dicendum est quod major est falsa, ut probatum est, et ad probationem dicendum, quod in quocumque instanti intelligitur unum correlativorum, intelligitur esse alterius in secundo instanti, quia sic non est alterius, nec simul cum eo ; ideo in secundo instanti intelligitur alterum correlativorum. Ad primam rationem principalem, quando arguitur, quod in omni ordine primum est absolutum, dicendum quod verum est in ordine essentiali ; ibi enim primum in essentia est absolutum, quia illud primum habet necessitatem sibi intrinsecam absolutam, cui non repugnat quantum est ex se esse sine posteriori, quia non habet eamdem necessitatem cum posteriori, sed opposito modo est in ordine personali, quia ibi est eadem necessitas in utraque persona, scilicet prima et secunda ; et ideo necessario prima persona coexigit secundam, sicut e converso. Si autem esset absoluta, non necessario quantum est ex se, coexigeret secundam personam, ut deductum est, ideo non oportet primum in ordine personali esse absolutum, sicut primum in ordine essentiali.
Ad secundum, dicendum quod major non est vera absolute, nisi addatur sic : Illa persona non est producta, quae posita persona innascibili circumscripta per impossibile omni productione habet esse personale. Sed tunc est minor falsa, quod posita persona prima circumscripta per impossibile productione activa, secunda persona habeat esse, quia contradictio est circumscribere a prima persona productionem activam, cum nihil aliud sit Patrem esse, quam esse producentem, sicut dicit Augustinus. Unde prima persona includit productionem, sicut formam ejus constitutivam, et ideo ab ipsa non potest circumscribi.
Ad tertium, quando arguitur quod prima persona prius est, antequam producat, respondeo, quod qui concedere vellet quod esset prior origine, non sequeretur illud inconveniens, quia tunc cum accipitur quod secunda persona est simul cum prima, non accipitur simultas ejusdem rationis cum primitate praecedente, sed simultas qua una non potest esse sine alia ; et sic non sequitur quod secunda persona sit prior productione generatione, quia medium aequivocatur. Unde ista propositio, in virtute cujus tenet illud argumentum, scilicet quod quando aliquid est prius alio, quod est simul cum priore, est simul cum posteriore, vera est de prioritate et simultate ejusdem rationis, aliter vero non ; non enim sequitur quod si aliquid est prius alio natura, et tertium est simul cum illo primo secundum durationem, quod illud tertium sit prius alio. Ita in proposito non sequitur, si prima persona sit prior origine productione (detur hoc,) et Filius sit simul cum prima persona natura, ita quod non possint esse sine sibi invicem, quod secunda persona sit prior sua productione, et ideo non sequitur quod secunda persona sit prior se.
Aliter tamen dico quod haec est falsa. Prima persona prior est in esse personali, quam producat, quia constituitur in esse personali per actionem suam notionalem ; unde generatio non est nisi eadem proprietas ex parte rei cum paternitate. Quocumque enim modo a nobis concipiatur, et fiant abstractiones, non est in re nisi una singularissima proprietas, et ideo persona nec est prior, nec posterior generatione activa, sed per illam constituitur. In aliis vero suppositis creatis suppositum praecedit actionem notionalem secundum modum nostrum concipiendi.
Ad quartum, quando arguitur quod paternitas est prior Patre, conceditur, sicut forma constitutiva est prior secundum rationem ipso constituto ; sed quando dicitur quod filiatio est simul natura cum paternitate, verum est alia simultate alterius rationis a priori prioritate, ut patet ex praecedentibus. Et ideo non sequitur quod filiatio, sive Filius sit prior Patre, quam Pater constituatur per paternitatem in respectu ad Filium productum.