REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in divinis sit aliqua persona absoluta ?
Vide Doctores citatos quaest. prima.
Quod sic videtur. Nam alio est Pater subsistens incommunicabilis, et alio est Pater, aliter esset eodem Filius, quo Pater est Pater, cum Filius sit simpliciter subsistens incommunicabiliter. Sed esse subsistens incommunicabiliter includit absolutum, quia non includit respectum ; igitur erit in divinis aliquid subsistens incommunicabiliter, non per respectivum, sed per absolutum, et per consequens est ponere personam absolutam.
Item secundo sic : Si nulla relatio esset in essentia divina, esset persona absoluta, ut patet per definitionem personae, quia esset existentia incommunicabilis in natura intellectuali. Sed quod posset esse in essentia divina, si non esset ibi relatio, est modo in essentia divina, quia tunc quidquid esset ibi, esset ibi ex foecunditate essentiae. Sed quidquid potest esse in essentia divina ex foecunditate sua, est modo ibi ; igitur modo in essentia divina est persona absoluta, quam possunt sequi relationes constituentes personas relativas.
Item tertio, Augustinus 7. de Trin. cap. 8. Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus ? Et loquitur ibi de substantia, prout Graeci accipiunt subsistentiam, inquantum accipiunt pro persona, igitur Deus est persona quaedam, et non nisi absoluta; ergo.
Item, quarto sic : Omnis actio est suppositi primo ; igitur intelligere et velle sunt alicujus suppositi primo, quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, nec tantum Spiritus sanctus, et per consequens sunt alicujus suppositi communis tribus suppositis relativis, quod non potest esse nisi suppositum absolutum.
Confirmatur : Sicut actio notionalis se habet ad personam relativam, ita actio essentialis se habebit ad suppositum absolutum essentiale commune tribus ; igitur, etc.
Contra, Augustinus 9. do Trinit. cap. 20. Credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, et Trinitatem personarum relatarum: si igitur esset aliquod absolutum, essent quatuor personae in divinis.