REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum eadem proprietas sive relatio, sit paternitas et generatio activa ?
Alens. I. p. q. 34. a. I. D. Bonav. hic 2. p. q. I. Durand. g. I . Gabr. q. 3. Doctor in Oxon. q. 3. re. 20. Suar. I. p. irad. 3. l. 9 c. 3. Vasq. I. p. d. 141. cap. 3.
Circa distinctionem vigesimam septimam quaeritur: Utrum eadem proprietas sive relatio sit paternitas et generatio activa ? Quod non videtur, quia paternitas fundatur super generationem ex quinto Met. c. 15. ergo non sunt idem.
Confirmatur, paternitas in creaturis realiter differt a generatione, sicut a suo fundamento ; sed quaecumque differunt realiter in creaturis, translata ad divina differunt secundum suas formales rationes ; igitur paternitas et generatio formaliter differunt in Patre, cum realiter differunt in patre creato.
Item, forma constitutiva suppositi prior est actione suppositi ; sed paternitas constituit Patrem ; igitur prior est generatione activa in Patre.
Item, sicut actio essentialis se habet ad relationem consequentem illam actionem, ita actio notionalis videtur se habere ad relationem notionalem. Sed actio essentialis non est realiter eadem cum relatione essentiali, quia actio essentialis est actio realis, quia est realiter causa agens ; relatio vero essentialis est tantum rationis ; igitur non sunt idem realiter ; igitur nec aclio notionalis cum relatione notionali.
Contrarium patet per Magistrum in littera, qui vult quod istae proprietates sint idem.
Et arguitur per rationem : Unius suppositi non est nisi una proprietas constitutiva ; sed paternitas constituit Patrem, secundum Hilarium 12. de Trin, ad med. et generatio constituit Patrem, secundum Augustinum 5. de Trin. c. 3. et4. dicentem proprium esse Patri genuisse Filium ; et ponuntur in littera, etc.
Item, relationes diversae non praedicantur de se invicem ; haec enim falsa est: Generatio est spiratio, sed haec estvera: Paternitas est generatio, quiahaec est vera formaliter et per se: Pater generat; igitur haec est vera : Paternitas est generatio, quia in per se dictis, si concretum de concreto, et abstractum de abstracto.