De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Arguitur tripliciter operationem dicere relationem realem. Primo, quia ultima perfectio naturae perfectissimae dicit respectum realem ad perfectissimum objectum, id est, ad ultimum finem cui annectit. Secundo, ad operationem, puta intelligere, non datur nova mutatio ex Philosopho. Tertio, operatio infertur ad objectum tertio modo relativorum ; ergo relatio est ei substantialis, quia sic alteri extremo convenit, ex Philosopho ; hic ait n. 7. a concretis primo modo per se inferri praedicationem ad abstracta ut in exemplis Intelligitur, quando non est ultima abstractio, quae ab omnibus abstrahit: ut ergo teneat haec regula, illa abstracta debent concernere propria individua. Unde haec non tenet, humanitas est animalitas, de quo 1. d. 5. quaest. 1.
De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicetur qualiter hoc sit intelligendum. Tertio, videbitur de rationibus ad istud probandum positis. Primum ostenditur tripliciter, et hoc correspondenter triplici probationi positae in primo articulo. Primo ex ratione perfectionis, quae fuit medium in prima ratione, arguitur sic : Ultima et summa perfectio naturae operativae non potest esse sine reali relatione ad objectum perfectissimum, circa quod ipsa nata est operari: operatio autem est summa perfectio talis naturae; igitur, etc. Major probatur, quia si summa perfectio naturae vivae diceretur aliquid, ut est ad se, ipsa substantia rei hoc modo esset summa perfectio,quia substantia est perfectior quocumque suo accidente, secundum Aristotelem 7. Metaph. Si igitur concedatur beatitudinem creaturae esse accidens illi naturae beatificabili, et cum hoc summam esse ejus perfectionem, hoc non potest poni, ut est aliquid ad se, sed praecise, inquantum connectit, sive conjungit fini ultimo simpliciter, scilicet objecto extrinseco, quod per ipsum attingitur: ipsa igitur relatio ad ipsum objectum est formalis ratio, propter quam beatitudo dicitur summa perfectio.
Confirmatur hoc per illud Augustini 13. de trin. cap. 5. ubi aliis definitionibus beatitudinis reprobatis, concludit, quasi pro vera definitfione ; Beatus igitur non est, nisi qui habet omnia auoe vult, et nihili mali vult.
Ex hoc arguitur, quando in concretis est praedicatio per se primo modo, sequitur quod abstractum praedicatur de abstracto: patet in exemplo : Album est coloratum per se primo, et per consequens non ratione subjecti, sed ratione formae, et ideo haec est vera, albedo est color; igitur si haec est vera primo modo, beatus habet quidquid bene vult, sequitur quod beatitudo est (ut ita dcam) habitio cujuscumque bene voliti;(nunc autem habitio vel habere videtur per se importare relationem.
Praeterea, juxta secundum medium, scilicet de novitas absoluti, arguit sic : Ad formam absolutam novam potest esse per se mutatio ; ad operationem, puta intelligere, vel hujusmodiv non potest esse per se mutatio: igitur, etc. Major probatur, quia forma absoluta potest acquiri subjecto non tantum per accidens, seilicet ad acquisitionem alterius, sed per se propria acquisitione, quia potest primo per se succedere suae proprie privationi. Minor probatur per Philosophum 7. Physic. dicentem : Neque in intellectiva parte animas alteratio, sciens enim maxime ad aliquid dicitur, et multa ibidem tam in littera Philosophi quam in commento videtur esse ad hanc intentionem.
Praeterea, juxta tertium medium, scilicet de distinctione relationis et fundamenti ejus, arguitur sic : In cujus substantia est relatio, illud non est aliquid absolutum : sed in tertio modo relativorum in substantia unius extremi, scilicet mensurati, est relatio ; operatio enim refertur ad objectum illo tertio modo: igitur, etc. Major probatur, quia absolutum non includit in sua ratione essentiali relativum, quia tunc esset per se ad alterum, per illud respectum inclusum, et esset per se non ad alterum, sed ad se, quia ponitur absolutum. Minor patet per Commentatorem 5. Metaphysicae, ubi vult, quod in tertio modo relativorum, relatio est in substantia alterius extremi tantum, sicut in ratione intellectus, et non in ratione intellecti, vel intelligibilis : Relatio, inquit, non est iii (substantia iinteillecti, sicut est in i sub - stantia intellectus; igitur, etc. Ibi etiam istud verbum Philosophi, idem bis diceretur, exponit sic: Intellectus non refertuir ad intelligentem, sed ad) intellectum, quia si ita esset, tunc intellectus constitueretur per intelligentem, et videtur esse e converso. Ex quo sequeretur, quod illud quod constituitur per aliud, constituat illud, sicut ipse arguit, quod intellectus, si diceretur ad intelligentem, constitueretur per ipsum, ita intelligit quod constituitur per intelligibile, ad quod dicitur,non autem constitueretur per illud, si esset in se aliquod absolutum.
SCLIUM.
Pro solutione trium ratioaum allatarum ostendit dari notitiam intuitivam et abstractivam in intellectu, de quo 1. distinct. quaest. 2. et 2. dist. 3. quaest. 9. et 3. dist. 14. quaest. 3. Ad primum contra hoc docet, licet sensus non abstrahat ab hic et nunc, intellectum sic abstrahere et intueri etiam sicut sonsus. Ad secundum docet intuitivam et abstractivam specie, distingui, quia motivum illius est res in se existens ; hujus vero aliquid in quo res habeat esse cognoscibile, sive sit causa virtualiter continens sive effectus ejus, ut species.
(f) Circa secundum in isto articulo distinguo de operatione, et est distinctio manifestior in actu cognoscendi, potest tamen poni fbrte in actu appetendi.
Aliqua ergo cognitio est per se existentis, sicut quae attingit objectum in sua propria existentia actuali. Exemplum de visione coloiis, et communiter in sensatione sensus exterioris. Aliqua etiam est cognitio objecti, non ut existentis in se, sed vel objectum non existit, vel saltem illa cognitio non est ejus, ut actualiter existentis. Exemplum, ut imaginatio coloris, quia contingit imaginari rem, quando non existit, sicut quando existit. Consimilis distintio probari potest in cognitione intellectiva. Hoc probatur primo, quia patet quod aliqua potest esse intellectio non existentis: aliqua etiam potest esse objecti existentiis, ut existentis, quia talem habebit beatus de objecto beatifico, alioquin posset aliquis esse beatus in objecto, esto per impossibile, ipsum non esset existens, de quo dicitur habere claram visionem, sive facialem, propter hoc quod actus ejus cognoscendi tendit in illud, ut in se praesens in propria existentia actuali. Secundo probatur idem, quia quidquid est perfectionis in cognitione, magis potest competere cognitioni intellectivae quam sensitivae. Nunc autem posse (g) attingere objectum in se realiter perfectionis est, ubi non vilesceret potentia attingentis propter imperfectionem objecti ; ergo intellectus potest habere actum, quo sic attingat objectum in sua reali existentia, saltem illud objectum, quod est nobilius tali intellectu, vel aeque nobile. Et si concedatur de intellectu nostro, ipsum, scilicet posse habere talem actum cognitionis, quo attingat rem, ut existentem in se, pari ratione potest hoc concedi de quocumque objecto, quia intellectus noster est potentialis respectu cujuscumque intelligibilis.
Contra istam distinctionem arguitur primo per hoc quod intellectus noster in cognoscendo abstrahit ab hic et nunc, et pari ratione ab omni conditione existentis ut existentis: igitur non competit sibi aliquid per se intelligere, ut existens.
Praeterea, si sint duae tales intellectiones possibiles intellectui nostro, tunc pati ratione ejusdem objecti poterunt esse duae tales. Quaero tunc quomodo distinguerentur, non numero tantum, quia duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto simul, nec specie, quia sive actus cognitionis accipiat speciem a potentia, sive ab objecto, cum hic sit eadem potentia, et idem objectum, non poterit poni differentia specifica.
Ad primum illorum dici potest, quod distinctio quae ponitur communiter inter cognitionem intellectivam et sensitivam ex parte objecti, puta, quod intelligimus universale, sentimus singulare, et quaecumque distinctio alia isti correspondens, non debet intelligi tanquam inter potentias disparatas ex aequo, sicut est distinctio visus in videndo colores, ab auditu in audiendo sonos; sed debet intelligi distinctio intellectus a sensu, sicut potentiae superioris cognitivae ab aliqua cognitiva subordinata sibi, et per consequens, quod potentia superior potest cognoscere aliquod objectum, vel sub aliqua ratione, quod objectum, vel sub qua ratione potentia inferior non potest cognoscere, non tamen e converso, quod inferior possit aliquod objectum, vel sub aliqua ratione cognoscere: quin superior possit etiam perfectiori modo objectum illud cognoscere, et sub eadem ratione cognoscibilitatis ex parte objecti; et sic potest concedi, quod intellectus potest cognoscere objectum non ut hic et nunc, quia sub ratione quidditativa absoluta. Sensus autem non potest sic cognoscere objectum, quia est virtus limitata ad cognoscendum ipsum sub ratione existentis ; sed non propter hoc intellectus determinatur ad cognoscendum objectum sub modo opposito, quia indifferens est ad cognoscendum ipsum sub utroque modo.
Ad secundum concedi potest, quod sint duae cognitiones ejusdem objecti simul, sic quod non distinguatur objectum ab objecto, sicut essentia ab existentia, quia licet inter ista sit aliqua distinctio objecti, tamen non sufficiens ad propositum, quia etiam ipsa existentia potest cognosci cognitione abstractiva: sicut enim essentiam, sic existentiam possum intelligere, licet non sit realiter extra intellectum. Dicentur igitur cognitiones distinctae, et hoc secundum speciem propter rationes formales motivas hinc inde, quia cognitione intuitiva res in propria existentia est per se motiva objective: in cognitione autem abstractiva est per se motivum aliquid, in quo res habet esse cognoscibile, sive sit causa virtualiter continens rem, ut cognoscibile, sive ut effectus, puta species vel similitudo repraesentative continens ipsum, cujus est similitudo.