De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(f) Circa secundum. Pro majori declaratione hujus litterae insurgunt aliqua dubia. Et primo de sensatione sensus exterioris, quia cognitio intuitiva non fit per aliquod repraesentativum, sed per praesentiam ob? jecti in se; modo cognitio sensitiva exterior causatur a sensu et a specie sensibili existente in organo, ut patet a Doctore in quodlib. quaest. 15. imo si species sensibilis non esset in organo sensus, nulla esset sensatio exterior, ut patet. Tum etiam, quia si in tali sensatione requiritur praesentia objecti existentis, ut existens in actuali existentia, aut requiritur ut causa effectiva talis sensationis, aut ut praecise terminativa. Non primo, quia tunc non poneretur species causa effectiva; tum etiam quia non videtur, quod sensibile distans, puta per milliare possit immediate immutare sensum ad sui sensationem. Non secundo, quia si tantum requiritur ut terminus, et nullo modo ut causa effectiva posset esse perfecta sensatio ipsius, etiam ipso non existente; patet, quia causa totalis illius esset sensus, et species sensibilis, et causa receptiva immediata esset ipse sensus. Sic enim arguit Doctor in primo, dist. 3. quaest. 7. contra Henricum qui ponebat animam esse totalem causam intellectionis, vide ibi.
Respondeo primo, quod forte non videtur inconveniens sensibile extra esse causam partialem sensationis exterioris. Et cum dicitur quod non potest immediate immutari potentiam distantem nisi immutet medium, dico, ut dixi in secundo, dist. 9. de locutione Angelorum, vide ibi. Dico secundo, et forte melius, quod talis sensatio causatur a sensu et specie sensibili, et tunc requiritur objectum, ut actu existens in propria existentia. Et cum dicitur, quod sufficit causa totalis sensationis, quae est species cum sensu, et causa receptiva ejusdem sensationis per rationem Doctoris contra Henricum, dico,quod ratio illa ibi valet, et non hic, quia hic species sensibilis repraesentat ipsum sensibile cum conditionibus materialibus; ibi vero non, et ideo si sensibile non esset in se praesens nulla est sensatio. De hoc vide Doctorem in primo, d. 3 q. 6. et de hoc alias erit sermo prolixior.
(g) Secundo dubitatur ibi, posse attingere objectum in se realiter perfectionis est, ubi non vilesceret potentia attingens propter imperfectionem objecti, hoc videtur dubium, quia aut ponitur objectum causa motiva potentiae ad sui visionem, aut praecise terminativa. Si primo, patet quod potentia etiam vilesceret recipiendo notitiam intuitivam ab objecto perfectissimo, quia tunc se haberet in potentia receptiva, etiam posito quod illud objectum esset formaliter infinitum. Unde si essent duo formaliter infinita, et realiter distincta, et unum moveret aliud ad sui notitiam, illud aliud vilesceret, quia tunc non tantum se haberet in potentia receptiva,quod est imperfectionis, sed etiam dependeret ab illo alio in recipiendo perfectionem ab illo: si secundo, tunc nihil recipit ab objecto. Si enim notitia divina terminaretur ad objecta secundaria, sicut etiam forte terminatur, propter hoc non dicitur imperfecta. Et quod addit, quod intellectus potest habere actum quo attingat objectum in sua reali existentia, saltem illud objectum, quod est nobilius tali intellectu, vel saltem aeque nobile, hoc videtur dubium, quia ipse Doctor vult expresse in secando, dist. 3. quaest, ultima, et in 4. dist. 45. quod Angelus potest intuitive cognoscere, puta lapidem, ita quod lapis concurrat effective saltem partialiter ad hujusmodi notitiam, et tamen lapis est valde ignobilior intellectu Angeli. Et hic non oportet multum insistere cum ipse expresse hoc asserat.
Respondeo ad primam objectionem, et dico quod posito quod intellectus ut receptivus perfectionis ab alio, aliquo modo vilesceret, quia esset potentialis ad illud, quia tamen intellectio nobilioris objecti, sic intellectum perficit, quod ipse intellectus quietatur et perficitur in tali objecto, ideo quantum ad hoc non diceretur vilescere, sicut si haberet ab objecto ignobiliori. Dico secundo, et magis ad mentem Doctoris, quod hic Doctor non loquitur secundum opinionem propriam de notitia intuitiva respectu cujuscumque intellectus creati, quia multi negant quod intellectus Angeli possit acquirere notitiam inttfitivam alicujus inferioris, quia non est potentialis ab aliquo inferiori, ut patet in secundo, dist. 3. et in 4. dist 45. et ideo Doctor dicit quod potest saltent habere intuitivam respectu objecti perfeclioris, vel aequalis, quia hoc modo non Videtur vilescere ratione objecti, cum sit vel nobilius,vel aeque nobile. Et quia intellectus noster est potentialis respectu cujuscumque objetli, ideo potest habere notitiam intuitivam respectu cujuscumque objecti intelligibilis. Et tamen secundum rei veritatem, et secundum intentionem Doctoris, etiam quilibet intellectus Angelicus est potentialis respectu cujuscumque objecti intelligibilis, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. quaest. 11. si etiam tertio volumus aliter dicere, possumus dicere, quod Doctor hic loquitur de intellectu ex natura intellectus, quia ut sic nullam necessario includit imperfectionem, cum sit perfectio simpliciter, quod talis intellectus ubi invenitur perfectissima ratio intellectus (sicut est de intellectu divino, ubi invehitur perfectissima ratio intellectus) potest habere notitiam intuitivam respectu cujuscumque objecti, dummodo non vilesceret propter imperfectionem objecti, quia si moveretur ab aliquo ente creato, tunc reciperet perfectionemab illo. Nec valet dicere quod etiam vilesceret ab alio infinito realiter distincto. Dico, quod hoc verum est, sed Doctor praesupponit incompossibilitatem plurium infinitorum, ut patet in promo, dist. 2. quaest. 1. partis primae, et quaest. de unitate Dei. Sed quando objectum est simpliciter idem potentiae,itunc potentia non vilescit Aspectu illius, quia nullo modo est in potentia receptiva, quia talis notitia esset perfecte idem realiter illi potentiae. Sed si objectum etiam inflnitum, esset realiter distinctum a potentia, et moveret illam ad sui notitiam intuitivam, tunc causaret necessario notitiam realiter distinctam, et ab objecto, et a potentia, ut clare exposui in primo dist. 2. et in quaest. de unitate Dei.
Et quod dicit Ddctor hic, respondendo ad primam objectionem, quod sensus necessario est objecti existentis, ut existens, et per consequene ut habentis esse hic et nunc, videtur satis dubiun, quia videtur quod sensatio non terminetur ad singulare, ut singulare, cum nulla potentia etiam intellectiva pro statu isto cognoscat aliquod simulare sub ratione propria, ut patet a Doctore, et tamen si notitia sensitiva, sic terminetur ad existens, ut actu existens, et cum omrilbtts conditionibus materialibus, videtur quod terminetur ad singulare sub ratione propria singularitatis.
Respondeo, ut dixi in 2. d. 3. vide ibi singularem glossam pro ista materia.
Nota etiam in ista responsione, quod Doctor vult, quod intellectus cum sit potentia superior sensu,quod possit intelligere om. ne objectum sensus, et praecise etiam sub eisdem conditionibus, sub quibus etiam sensus cognoscit, et non e contra, quia intellectus potest cognoscere, et plura objecta numero, et idem objectum sub alia et alia ratione, quibus ralionibus nullo m6do cognoscit sensus, ut patet intuenti.