De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Quod istis distinguantur, patet, quia in aliis invenitur prima sine secunda,: et e contra ut in exemplis. Quod sint reales, patet, quia requirunt extrema existsntia et distincta, ad quorum positionem necessario resultant. Explicat optime relationem rationis, et qualiter,relatiQ mensurabilis fit realis, quod contingit, quando entitas mensurabilis participatur, seu accipitur a natura.
Ista distinctione (h) actus cognoscendi supposita potest dici quod primus, scilicet, qui est rei existentis, in se necessario habet annexam relationem realem et actualem ad ipsum objectum ; et ratio est, quia non potest esse talis cognitio,.nisi cognoscens habeat actualiter ad objectum talem habitudinem, quae necessario requirit extrema in actu, et realiter distincta, et quae etiam naturam extremorum necessario consequitur.
In speciali autem videtur esse duplex relatio actualis in isto actu ad objectum. Una potest dici relatio mensurati, vel verius mensurabilis ad mensuram. Alia potest dici relatio unientis formaliter in ratione medii ad terminum, ad quem unit, et ista relatio medii umentis specialiori nomine potest dici relatio attingentiae alterius, ut termini, vel tendentiae in alterum, ut in terminum.
Ista autem distinctio duarum relationum, scilicet mensurabilis ad mensuram, et attingentiae ad terminum, satis videtur esse manifesta, quia utraque ab altera separari potest, sicut in essentiis, superior habet rationem mensurae respectu inferioris, nec tamen semper inferior habet respectu superioris relationem attingentiae, de qua loquimur; actus etiam voluntatis, vel intellectus totaliter causantis objectum videtur habere relationem tendentiae respectu ejus, ut termini intellectionis vel volitionis, sive ista relatio sit realis, sive tantum rationis, non tamen talis intellectio vel volitio habet respectu talis objecti relationem mensurabilis, sed magis relationem mensurae.
De prima relatione (i) scilicet mensurabilis, loquitur Aristoteles 5. Metaphysicae, quod illa proprie pertinet ad tertium modum relativorum. Ubi sciendum est, quod aliquid mensurari est intellectum de ejus quantitate determinata per aliud certificari, ita quod mensurari importat respectum ad intellectum, cui fit certitudo, et ad mensuram, per quam fit certitudo. Prima non est realis, sicut nec scibilis ad scientiam. Secunda est causati non inesse, sed in cognosci ad causam in cognosci, et haec est relatio realis, quantum est ex parte dependentiae causati .ad causam, quae dependentia est ratione extremorum, et non tantum per actum intellectus comparantis hoc ad illud: tamen quia ista habitudo dependentiae, non quidem ipsius cognitionis ad causam cognitionis, quae bene est realis, sed dependentiae objecti ut cogniti, ad objecjbum ut per quod cognoscitur, est inter extrema, non ut habentia esse reale, ses tantum ut habenti a esse cognitum, ideo ista habitudo non est simpliciter realis, nee tamen est ita pure relatio vrationis, sicut est illa, quae est universalis ad singulare, vel illa, quae est contradictorii ad contradicto rium, quia Aristoteles non diuiti relationem in tertio modo esse mensurati ad mensuram, sed esse mensurabilis, hoc est, apti nati mensurari ad mensuram, hoc est, aptam natam mensurare. Quod sic potest intelligi, sicut enim ex dictis patet, mensurari actualiter est actualiter pendere in cognosci, ita mensurabile dicit aptitudinalem vel potentialem dependentiam in cognosci, vel dicit dependentiam in cognoscibilitate. Unumquodque autem se habet ad cognoscibilitatem, sicut se habet ad entitatem; igitur per mensurabile intelligitur illud substratum, ratione cujus hoc est mensurabile, et illud est entitas causata, vel participata, ut sic in tertio modo relativorum, per hoc, quod est aliquid dici, ut mensurabile ad mensuram, intelligitur dici tanquam dependens in entitate ad illud a quo participat entitatem, ut sic sit relatio simpliciter realis ex parte mensurabilis in tertio hoc modo, quia illud intelligitur ens per participationem vel imitationem respectu alterius. Ulterius ad propositum (k), cum aliquid possit multipliciter participare perfectionem ab alio, actus cognoscendi sic participative se habet respectu objecti, sicut similitudo respectu cujus est. Non dico similitudo per communicationem ejusdem formae, sicut est albi ad album, sed similitudo per imitationem, sicut est ideati ad ideam.