REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum verbum intellectus creati sit notitia actualis ?
Alens. I. p. q. 42. m . 2. D. Thom. I, p. q. 22. art. 2. ei q. 34. art. I . Capreol. hic q 2. Durand. q. 4. et dist. 26 q. 52. Gabr. d. 7. q 2. Doclor in Oxon hic q. I . et d. 2. g. 7. et quodlib . 2. Suar. I. p. tract. 3. l . 2. c. 6. et 7. Vasquez I. part. d. iii. c. 4. et d. 112. c. 2. et 3.
Circa secundam partem istius dis. tinctionis quaero: Utrum verbum intellectus creati sit notitia actualis?
Quod non. Augustinus 8. de Trin. cap. 10. dicit: Cum vidi Carthaginem, etc. phantasia ejus in memoria mea est verbum ejus. Sed haec non est actualis imaginatio, sed species tantum ; ergo nec sic verbum intellectus est intellectio actualis, sed species intelligibilis.
Item, 15. de Trin. cap. 11. Verbum quod foris sonat, est signum illius verbi quod intus latet. Sed illud non significat actualem intellectionem ; sic enim quaelibet affirmativa esset falsa, ubi non praedicatur idem de se. Alius enim est conceptus hominis, alius conceptus animalis.
Item, Augustinus 14. de Trin. ultimo: Verbum est proles mentis ; igitur producitur ; sed intellectio non producitur, cum sit actio, et actionis non est actio.
Oppositum, Augustinus 9. de Trin. cap. ultimo : Notitia est imago Trinitatis, etc. et 15. de Trinit. cap. 12. idem, et in sermone quodam de Beato Joanne Baptista.
SGIIOLIDM I.
Sententia imaginaria Henrici de ratione verbi refertur, efficaciter rejicitur, de qua fuse locis citatis hic in principio quaestionis, maxime d. 2. q. 7. a n. 13. et bic a n. 4.
Dicit unus Doctor quod intellectus noster primo informatur notitia simplici, et postea est conversio ad se nudum, et tertio et ultimo est notitia declarativa, quae est notitia denominativa.
Contra, si generetur notitia declarativa ab intellectu informato notitia simplici, aut ergo dum manet prima notitia, et sic duae notitiae simul erunt in intellectu, quod est inconveniens, quia aut sunt duo actus unius rationis, et tunc duo essent actus recti ejusdem rationis simul in eodem ; aut alterius rationis, ergo prior est imperfectior quam secunda ; ergo nec producit secundam, quia imperfectius non producit perfectius ; si prima notitia non manet quando producitur secunda, ergo secunda generatur a non ente.
Item, intellectio actualis est perfectio intelligentis ; gignere verbum est actio memoriae, decimoquinto, de Trin. 12. Si Filius solus esset intelligentia, Pater non intelligeret; ergo, etc.
Item, quod non sit necesse converti sic ad intellectum nudum, probatur, quia actus rectus potest esse perfectior, quam aliquis reflexus, quia actus ille, quo quis videt Deum, habet objectum perfectius, puta essentiam divinam, quam aliquis actus reflexus, et etiam in nobis actus rectus habet pro objecto quidditatem rei. Sed actus reflexus actum intelligendi habet pro objecto ; ergo non convertitur intellectus propter perfectionem in actu reflexo, ut dicit hic auctor.
Item, Augustinus 15. de Trinitate, cap. 15. Quod nunc est formabile) tunc est formatum.
Item, similem habitudinem habet potentia ad quodcumque objectum, ita quod si esset passiva respectu primi objecti, et respectu cujuscumque ; ergo qualem habitudinem habet in notitia simplici ad objectum, sic respectu cujuscumque notitiae ; ergo cum intellectus sit mere passivus per eum in notitia simplici, ergo et respectu notitiae declarativae.
SCIIOIAUM II.
Positis variis Verbi conditionibus, et descriptione ex Augustino, affert quinque opiniones, supponendo, quod ad intelligentiam spectet, de ejus ratione, in quo consistat ; quas omnes breviter refutat, de quo in Oxonien. hic a num. 12. concludens a sufficienti enumeratione, esse ipsam intellectionem actualem.
Dico ergo ad quaestionem, primo inquirendo quae sit res, cui convenit nomen verbum, sicut Philosophus 11. Ethicorum, c. 5 . inquirendo de virtute, quae res sibi correspondet, primo removet ea, quibus non convenit ; secundo, cui tribuendum sit nomen. Primo ergo inquirendum est de genere ; secundo de differentia. Tria ponit Augustinus de verbo, quod verbum est actus intelligentiae, 9. de Trin. cap. ultimo; et 15. de Trin. 12. quod verbum est genitum a memoria, et mens non est perfecta sine memoria ; et 15. de Trinit. recitat utrumque. Secundo ponit quod verbum non manet, nisi dum est actualis cogitatio 5. de Trin. 15. c. 3. ponit quod est pertinens ad secundam personam in divinis genitam a memoria ; est ergo verbum actus intelligentiae a memoria genitus non manens, nisi dum est actualis cogitatio, pertinens ad secundam personam in divinis; et propter similitudinem Verbi divini, inquit Augustinus ad verbum nostrum, Verbi generatio non pertinet ad voluntatem, neque ad memoriam praecipue, quia tunc posset esse permanens, sed formaliter pertinet ad intelligentiam.
Secundum hoc sunt quinque opiniones. Prima, quod verbum est intelligentia. Secunda, quod sit species prior actu. Tertia, quod sit actus solus, vel aliquis conceptus formatus. Quarta, quod sit intellectio passiva causata ab intellectione activa. Quinta, quod sit objectum ut intellectum.
Contra ista, si sit species, aut erit ejusdem rationis cum specie in memoria, et tunc sunt duae species ejusdem rationis simul in eadem potentia ; aut non ejusdem rationis, et sic prior est imperfectior, et per consequens non gignit perfectius, ut argumentatum est supra, et altera superflueret.
Item, D. Augustinus 7. de Trin. cap. 1. Nihil est in prole quod non in parente.
Contra quartam opinionem, intellectio passiva creata ab intellectione activa, non est nisi quaedam forma simplex.; ergo duo respectus ibi non faciunt duas res, sicut calor ut ab agente, et ut in ligno, non est duae res.
Contra opinionem illam de conceptu formato, impossibile est intelligere actionem de genere Actionis, et nihil accipere esse per eam. Sed intelligere est qualitas, et non actio de genere Actionis, et proinde per intelligere nihil accipit esse.
Contra hoc arguitur, Aristoteles 10. Ethicorum, cap. 2. vel 3. cap. dicit quod non valet, si delectatio non est qualitas: ergo non est bona; sic enim ait, quod operationes virtutum, neque qualitates sunt, non tamen sunt non bonae.
Dico ad illud, secundum Commentatorem ibidem: Operatio virtutis est motio operativa. Unde operationes virtutum ibi accipiuntur pro operatione de genere Actionis ; unde elicere operationem est actio de genere Actionis. Secundo potest dici, quod Philosophus non negat delectationem esse qualitatem, sed dicit quod est velociter moveri ad delectationem, vel tarde, et per consequens delectatio non est relatio, neque actio, neque passio cum termino. Unde dicit Philosophus quod operationes magis sunt qualitates quam delectatio, imo minus videntur operationes virtutum qualitates quam delectatio, propter hoc quod habent conditiones similes actioni de genere Actionis, sic quod non sunt qualitates quantum ad hoc.
Contra aliam opinionem de objecto : Nulla productio interior est circa objectum, nisi quod realis actio est circa id, in quo objectum habet esse intelligibile ; ergo, etc.
Dico ergo quod verbum est actualis cogitatio. Si enim intellectus possit statim notificare alteri absque memoria, non assumeret signum ; sed assumere signum non est emissio anhelitus sic vel sic, sed iste sonus productus sic articulatus, est verbum vocale, et sic verbum imaginabile quod sibi correspondet, est verbum mentale, quod est quoddam formatum in actu a memoria.
Ad primum principale, dico quod Augustinus intelligit, cum dicit : Vidi Carthaginem, etc. hoc est, verbum virtualiter.
Ad aliud, quod foris sonat, etc. dico quod ordo duorum potest esse dupliciter. Uno modo sicut duorum effectuum. Secundo, quod unus effectus proximius et immediatius habeat esse; non tamen est ibi ordo causalitatis inter illos, quomodo est ordo causalitatis, ita quod primum est causa secundi, et secundum causa tertii. Exemplum primi, in illuminatione medii una pars est propinquior Soli, tamen una pars non illuminat aliam, ideo ibi est ordo inter partes secundum proximius et remotius esse, non tamen inter illas est ordo causalitatis. Isto modo signum se habet ad signatum, nam passio in anima, et verbum vocale, immediate sunt signa rei, unum tamen immediatius, puta passio, vox est signum remotius, et res tantum est, quae immediate significatur per utrumque.
Ad aliud, verbum gignitur, ergo non est actio, non sequitur, quia actionis de genere Qualitatis potest esse actio, non autem actionis de genere Actionis.