De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Primum dictum in hac littera in primo : Notitia abstractiva non est relatio ad objectum, quia haec requirit realem terminum existentem. Secundum, habet relationem realem potentialem mensurabilis ad illud, quia si esset existens haberet realem. Tertium, habet relationem realem potentialem attingente ad illud, quia si esset existens, non attingeretur in se per illam. Quartum, in abstractiva est relatio actualis rationis, quia non oportet terminum existere. Ponit aliam relationem rationis per reflexionem, et utriusque distinctionem. Quintum, relatio rationis necessario concomitatur abstractivam. Hic accipit relationem rationis lato modo, prout comprehendit extrinsecam etiam denominationem. Hanc juxta mentem Doctoris sequi puto necessario actum abstractivum, a quo sic denominatur objectum. Et idem est de aliarum potentiarum actibus ; de relatione rationis stricta non loquitur Doctor, quia talis necessario sequitur ens reale.
Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia relatio realis actualis non requirit per se terminum realem et actualem: tamen iste secundus actus potest poni habere ad objectum relationem realem potentialem, et hoc primam, de qua in praecedenti membro dictum est, scilicet mensurabilis vel dependentiae: non autem secundam, scilicet unionis vel attingentiae. Potest etiam ista cognitio habere ad objectum relationem rationis actualem, sed illam necessario requirit ad hoc, quod sit ipsius objecti.
Sunt ergo hic quatuor declaranda : Primum, quod cognitio abstractiva habet relationem realem potentialem et aptitudinalem, scilicet mensurabilis ad objectum, etiam non existens. Hoc probatur, quia illud quod habet relationem actualem ad terminum existentem, et quantum est ex parte sui semper uniformiter se habet ad illum, habet relationem aptitudinalem ad illum terminum, quando non est existens. Operatio (m) est hujusmodi, quia est aliquid mensurabile per objectum, hoc est, aptum natum in entitate sua dependere ad objectum, hoc in speciali tali dependentia, qualis est ejus, quod est similitudo per imitationem vel participationem ad illud, cujus est similitudo. Haec omnia quantum est ex parte fundamenti essent in actu, si terminus esset in actu.
Secundum (n) scilicet de relatione attingentiae ad terminum, qui attingitur, potest dici quod cognitioni abstractivae non convenit talis relatio realis vel aptitudinalis. Probatur, quia non convenit fundamento, quantum est ex parte ejus, nec sibi competeret in actu, si terminus poneretur in actu, quia terminus non est natus per illum actum attingi, ut actu existens.
Tertium (o), scilicet de relatione rationis in cognitione abstractiva, potest dupliciter intelligi : Uno modo sic, quando terminus non habet esse reale, sed tantum esse in a
intellectu, tunc ad ipsum non potest esse nisi relatio rationis, quia non potest relatio verius habere esse, emam terminus ad quem est; nunc objectum, quod terminat cognitionem abstractivam, non oportet habere esse nisi in intellectu ; igitur, etc.
Alius potest esse intellectus talis : Actus intelligendi objectum abstractive potest intelligi actu reflexo, cum enim ista intellectio sit similitudo naturalis objecti per objectum cognitum, potest illa cognosci reflectendo, et intellectus sic cognoscens istam cognitionem potest comparare ipsam ad objectum: ipsa autem sic comparata ad actum intellectus, refertur relatione rationis.
(p) Inter istas duas relationes rationis una est differentia : Nam secunda sicut potest esse objecti non existentis, sic potest esse cognitionis non existentis, si tamen illa cognitio sit intellecta, et per intellectum comparata. Prima autem relatio non potest esse nisi actus existentis, et non ut objecti cogniti per aliquem actum reflexum, nec per intellectum comparati. Ex hac differentia (q) sequitur alia, scilicet quod secunda relatio est rationis, quantum est ex parte utriusque extremi. Prima quantum est ex parte objecti, est rationis; quantum autem est ex parte actus, est realis, quia videtur sequi naturam actus, et non tantum competere illi actui, ut objecto intellecto vel comparato.
Contra hoc (r), ens reale non requirit tanquam ad naturam ejus consequens vel concomitans atiquod non reale: igitur actus cognoscendi realis non habet relationem rationis, consequentem ipsum ex natura sui.
Respondeo, per actum cognitionis objectum habet esse cognitum, et ideo potest naturam actus sequi aliqua Habitudo, quae sit ad objectum, ut habens tale esse.
Ex hoc patet quartum (f), quomodo scilicet relatio rationis necessario concomitatur, quia hoc verum est de prima relatione rationis, nam sine secunda posset cognitio ipsa esse sicut actus rectus sine reflexo consequente, et multo magis posset objectum terminare actum illum absque hoc quod haberet relationem rationis ad actum. Secunda contingenter causatur post actum intellectionis rectae; igitur non fuit in objecto necessaria ratio terminandi illum actum.