REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Refutata opinione Henrioi tenentis ad rationem verbi requiri quod sit declarativum, et opinione D. Thomae, quod ad illud praerequiritur inquisitio, de quo in Oxon. q. 3. num. 15. resolvit quamlibet actualem notitiam creatam esse verbum perfeotum vel imperfectum. Si est notitia perfecta et distincta, est verbum perfectum ; si confusa, imperfectum. Perfectum autem verbum in nobis supponit inquisitionem, de qua re lale Doctor ibidem a num. 16.
Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verbum. Tertio dico, quod non omnis notitia actualis est perfectum verbum. Primum patet, quia quamvis omnis notitia actualis in intellectu creato sit genita et producta, non tamen formaliter importat rationem producti ; unde non dicit se esse productam. Verbum autem dicit rationem producti, quia includit rationem prolis, quae est a parente, sicut patet per Augustinum in multis locis ; et ideo non dicit perfectam rationem verbi notitia actualis.
Secundum patet, quia nihil oportet addere ad notitiam actualem ad hoc quod sit verbum, nisi quod sit producta. Sed quaelibet notitia actualis in intellectu creato est producta, quia nulla talis est in intellectu creato, nisi sit accidens ei, ideo convertuntur in intellectu creato, quod sit notitia actualis, et quod sit verbum ; non autem converterentur si aliqua notitia actualis non esset producta, ut si esset aliqua notitia abdita quam aliqui ponunt, qua mens noscit se ; sed hoc non est verum, ut alias dicetur.
Tertium patet, quod non omnis notitia actualis est verbum perfectum, quod Augustinus inquirit, quia verbum perfectum gignitur virtute memoriae perfectae sine inquisitione ; non autem omnis actualis notitia sic gignitur in nobis, quia innata est nobis via a confusis ad distincta cognoscenda. Unde primo habetur in nobis cognitio confusa, quae est verbum imperfectum ; ideo non repraesentat Verbum aeternum, et de isto membro quaere multa alibi , et sicut dictum est de verbo incomplexo, sic dicendum est de verbo complexo, quod habetur per demonstrationem a priori, cujus medium est definitio, quae est verbum perfectum simplex ; et sic dicit Augustinus : Definio intemperantiam, et hoc est verbum ejus.
Sed dices, si verbum sit definitio, non videtur quod sit notitia actualis, quia definitio et definitum convertuntur, et praedicatur de definito definitio, non autem notitia actualis ; igitur, etc.
Respondeo, quod secundum Philosophum 4. Met. text. 20. definitio est ratio quam significat nomen, et ideo tantum est signum, et cum convertitur cum definito, hoc est sicut signum cum signato, neque definitio ratione conceptus praedicatur de definito. Per hoc patet ad argumenta utriusque partis.