De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Secundus actus cognoscendi, qui scilicet non est necessario existentis, etc. Tota haec littera declaratur a Doctore per quatuor. Primo ostendit qualiter cognitio abstractiva habet relationem realem potentialem etaptitudinalem, scilicet mensurabilis ad objectum, etiam non existens. Hoc probatur, quia illud, quod habet relationem actualem ad terminum existentem, et quantum est ex parte sua uniformiter se habet ad illum, et habet realem aptitudinalem ad illum terminum, quando non est existens. Patet de causa et effectu, quotiescumque enim causa est, et effectus similiter est, tunc causa habet relationem realem actualem ad effectum, et e contra, quia causa nata est sic semper referri ad objectum quando effectus est; sed quando effectus non est, tunc est apta nata referri realiter ad illud, et sic dicit relationem realem aptitudinalem; dicitur relatio realis aptiludinalis, quia si sit in actu, erit realis actualis.
(m) Operatio. Sed notitia est hujusmodi, loquendo de abstractiva, quia ipsa est aliquid mensurabile per objectum, hoc est, aptum natum in entitate sua dependere ad objectum, etc. Adverte tamen, quod quando Doctor dixit supra de prima relatione, scilicet mensurabilis ad mensuram, quae est notitiae inluitivae, quae necessario requirit existentiam objecti, illa est realis actualis, quia actualis dependentia secundum similitudinem imitationis. Haec autem non est realis actualis necessario, quia non est necesse objectum actu existere, cum notitia abstractiva possit esse tam existentis quam non existentis ; et si objectum actu existeret, tunc ad illud esset relatio realis actualis mensurabilis, scilicet notitiae ad mensuram, scilicet ad objectum actu existens, et sicut prima scilicet intuilive est relatio notitiae intuitivae mensurabilis, id est, aptae natae mensurari, scilicet talis notitia, sive aptae natae certificari apud intellectum per objectum actu existens tanquam per mensuram, ut aptum natum mensurare, seu certificare intellectum de notitia modo praeexposita ; sic similiter respectu notitiae abstractivae, quando objectum est actu existens, tunc est relatio realis actualis ipsius notitiae, ut mensurabilis, id est, aptae natae certificari apud intellectum per objectum actu existens modo praeexposita ; et differentia est inter intuijivam et abstractam, quia intuitiva actu non potest esse, quin includat necessario relationem realem actualem, ut mensurabiis ad objectum actu existens, ut ad mensuram. Abstractiva vero non necessario includit relationem realem actualem, ut mensurabilis ad objectum, ut mensuram, quia nec necessario requirit existentiam actualem objecti, ut supra patuit; includit tamen necessario relationem realem aptitudinem ad objectum actu non existens, quia si actu existeret, necessario includeret relationem realem actualem, scilicet mensurabilis ad objectum, ut mensuram.
(n) Secundum declarandum est de relatione attingentiae ad terminum, qui attingitur, etc. Doctor hic vult quod notitia abstractiva non includat relationem unionis, sive attingentiae ad objectum, ut actu existens, quia abstractiva notitia, ut hujusmodi non terminatur ad objectum, ut actu existens, nec attingit ipsum, ut actu existens, quia tunc non esset abstractiva; si ergo relatio actualis unionis ad objectum terminata, sive relatio attingentiae non est, nec potest esse realis, sequitur quod relatio aptitudinalis unionis, sive attingentiae, non erit relatio realis aptitudinalis, ut supra exposui. Concedit tamen Doctor quod notitia abstractiva includit realem aptitudinalem, scilicet mensurabilis, quia si objectum esset actu existens, tunc esset ad illud relatio realis actualis, scilicet mensurabilis ad mensuram, ut supra patuit.
(o) Tertium declarandum, quod dividitur in duo, est de relatione rationis in cognitione abstractiva. Et dicit sic Doctor, quod relatio rationis potest dupliciter intelligi In cognitione abstractiva. Primo, quod terminus, sive objectum non habeat esse reale, sed tantum esse in intellectu, scilicet vel sicut cognitum in cognoscente, vel sicut repraesentatum in suo repraesentatvo, ut quando praecise habet esse in specie intelligibili ipsum repraesentante,
tunc ad ipsum non potest esse nisi relatio rationis, quia relatio non potest habere verius esse, quam terminus ad quem est. Nunc autem objectum, quod terminat cognitionem abstractivam non oportet habere esse, nisi in intellectu aliquo praediatorum modorum, scilicet vel sicut cognitum in cognoscente vel sicut repraesentatum in repraesentativo.
Secundo, potest intelligi sic, scilicet quod actus intelligendi abstractive objectum potest intelligi actu reflexo, quia intellectus potest reflecti super illum actum cognoscendo illum, ut patet, cum enim ista intellectio abstractiva sit similitudo objecti, ut supra patuit, per objectum cognitum potest cognosci reflectendo, et intellectus cognoscens, sic istam cognitionem potest ipsam comparare ad objectum, scilicet prius cogn tum ; ipsa autem notitia abstractiva sic per intellectum comparata refertur relatione rationis ad objectum cognitum.
(p) Deinde dicit quod inter istas duas relationes rationis est una differentia, nam secunda sicut potest esse objecti non existentis, ita potest esse cognitionis non existentis, si tamen illa cognitio sit intellecta et comparata per intellectum. Hoc patet, quia transeunte notitia abstractiva objecti, adhuc ipsa non existente potest abstractive cognosci, sicut etiam objecto non existente, potest absolute cognosci, et tunc ipsa non existente, et tamen cognita potest comparari ad objectum cujus erat, et ut sic comparata, includit relationem rationis ad ipsum objectum terminatam. Sed prima relatio rationis non potest esse nisi actus existentis, non ut objecti cogniti per aliquem actum reflexum, nec per intellectum comparantem; patet, quia intellectus per illam notitiam abstractivam actu intelligit et attingit objectum, et sic illa relatio unionis sive attingentiae erit necessario in actu abstractive) actu existente, et hoc est quod dicit.
(p) Ex hac differentia sequitur alia, scilicet quod secunda relatio est rationis quantum est ex parte utriusque extremi; patet, quia ipsa fundatur in actu abstractivo, ut cognito, sive existat, sive non, et terminatur ad objnotum, ut cognitum, sive sic existens, sive non, ut supra patet. Sed prima quantum est ex parte objecti est rationis, quia, ut supra patuit, non terminatur ad illud, ut existens, sed ut repraesentatum in specie intelligibili, vel ut habens esse cognituml; et quantum est ex parte actus, esset realis, quia videtur sequi naluram actus,et non tantum competere illi actui, ut objecto intellecto, vel comparato. Adverte tamen quod mulliplex apud Doctorem est relatio rationis, vel relatio rationis distinguitur contra relationem realem, est enim relatio rationis, quae mere causatur per actum collativum intellectus, ut omnis secunda intentio. Est etiam relatio rationis omnis comparatio relicta in objecto comparato, a quacumque fiat talis comparatio, sive ab intellectu, sive a voluntate, sive ab imaginativa, sive a quacumque alia potentia collativa, de quibus vide Doctorem in primo, dist. 45. et communis talis comparatio semper est inter extrema prius cognita ; non enim intellectus comparat aliqua duo ad invicem, nisi praecognoscat illa. Adhuc omne esse cognitum, ut cognitum, et omne volitum, ut volitum, et omne sensatum, ut sensatum potest dici relatio, sive ens rationis, ut patet etiam a Doctore in primo: omnis etiam relatio, quae immediate fundatur in ente rationis, est rationis, licet terminetur ad ens reale. Et etiam omnis relatio quae immediate nullo intellectu considerante, fundatur in ente reali,et terminatur ad ens non habens esse reale actuale, potest dici relatio rationis, et hoc loquendo de relatione actuali, sicut est in proposito, Et etiam omnis relatio, quae ex natura rei fundatur in ente reali, et terminatur ad nihil, est rationis, ut supra patuit. Potest tamen dici realis ratione fundamenti realis, ad quod ex natura rei concomitatur, quia tamen non terminatur ad ens reale actuale, dicitur relatio rationis, ut praecise distinguitur contra relationem realem, quae est inter extrema realia.
(r) Contra hoc. Doctor intendit probare quod relatio rationis non concomitetur actum realem cognoscendi, quia ens reale non requirit tanquam ad naluram ejus consequens, vel concomitans aliquod non reale; igitur actus cognoscendi realis non habet relationem rationis consequentem ipsum ex natura rei.
Respondet, quod per actum cognitionis objectum habet esse cognitum, et ideo potest naturam aclus sequi aliqua habitudo, quae sit ad objectum, ut habens tale esse, scilicet cognitum. (s) Ex hoc patet quartum, quomodo, scilicet relatio rationis necessario concomita -fur, etc. Et vult dicere breviter, quod actus rectus cognoscendi abstractive necessario includit relationem rationis, quae terminatur ad objectum cognitum per illum actum cognoscendi, ita quod objectum cognitum est praecisa ratio terminandi talem relationem. Et relatio rationis, quae fundatur in actu recto cognoscendi abstractive, quae causatur per actum collativum intellectus comparantis actum cognitum ad objectum cognitum, et terminatur ad objectum cognitum, non oritur necessario, nec necessario concomitatur ad tale actum: patet, quia talis relatio fundatur in actu, ut cognito actu reflexo: modo potest esse talis actus absolute absque hoc quod cognoscatur actu reflexo, et posito etiam quod cognoscatur actu reflexo, adhuc talia relatio non necessario concomitatur illum actum cognitum: patet, quia illa causatur per actum collativum intellectus comparantis ipsum. actum cognitum ad objectum cognitum. SI igitur non necessario concomitatur, sequitur quod nec objectum cognitum necessario includet relationem rationis ad actum cognitum, quia talis relatio in objecto cognito causatur per actum collativum intellectus comparantis objectum cognitura ad actum cognitum, et sic tandem patet quomodo objectum cognitum non terminat primam relationem rationis sub ratione talis comparationis ad actum cognitum, cum illa non sit necessaria in tali objecto, ut lerminalivo rationis actus cognoscendi abstractive.