Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Virum intellectus sequens judicium rationis naturalis necessario poneret in Deo verbum essentiale ?
Vide Doctores cilalos quaest. antecedenti.
Juxta hoc quaeritur: Utrum intellectus sequens judicium rationis naturalis necessario poneret in Deo verbum essentiale ? Quod sic videtur, quia poneret ibi verbum aliquod, cum poneret ibi intellectionem perfectam, cujus terminus est verbum ; sed non poneret ibi verbum notionale, quia tunc per rationem naturalem cognosceret ibi Trinitatem personarum ; igitur poneret ibi verbum essentiale.
Contra, verbum essentiale esse in divinis est impossibile ; sed judicium rationis naturalis non necessario inclinat ad assentiendum impossibili, quia tunc nihil contingeret scire ; igitur, etc.