REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Verbum divinum dicat respectum ad creaturas ?
D. Thom. I. p. q. 34. art. 3. Richard. art. 2. q. 3. D. Bonav. art. 2. q. 2. Henric. sum. art. 54. q. 10. Doctor in Oxon q. 3. et quadi. 8. art. 3. Vaso. I. p. d. 142. c. 3. Suar. I. p. tr. 3. 1.9 c. I.
Quod sic videtur. Augustinus 6. de Trinit. c. ultimo: Verbum divinum est ars omnipotentis Dei, plena omnium rationum viventium ; sed ars dicit respectum ad ea, quae per ipsam fiunt ; ergo et verbum ad creaturas.
Contra : Opera Trinitatis sunt indivisa, secundum Augustinum lib. 1. de Trin. c. 5. ergo si Verbum diceret respectum ad creaturam, aliae personae similiter dicerent ; sed hoc est falsum.
Ad primam quaestionem diceret. Gandavensis, ut dictum est supra, de conversione intellectus nudi super intellectum informatum, cujus opinio prius est improbata.
Alius Doctor ponit Verbum dici quasi notionaliter per hanc rationem, nam, sicut capit, intellectus non perficitur, nisi ab intelligente procedat, sive emanet aliquis conceptus mediante actu intelligendi ; quod probat per Augustinum 15. de Trin. c. 14. Verbum nascitur de nostra scientia, etc. igitur intellectus paternus non perficitur, nisi ab ipso emanet quasi aliquis conceptus, ut Verbum, mediante actu intelligendi ; sed in Deo nil emanat nisi notionale ; igitur Verbum quod emanat, erit notionale.
Et si dicatur quare tunc verbum non erit essentiale, cum intelligere sit essentiale, respondebit hic auctor quod actio est suppositi ; igitur per intelligere non potest produci aliquod verbum, nisi ut est suppositi alicujus ; sed ut est suppositi alicujus, est determinatae personae ; igitur non producitur eo verbum nisi personale.