De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad secundum, n. 7. etsi videatur Aristoteles illo loco dicere quod ad scientiam non datur motus, tamen secundum Commentatorem loquitur in opinione aliorum, id est, Platonis, cui ab ipso, et ab Augustino tribuitur, quod tenuerit addiscere, non esse aliud quam reminisci. Secundo, esto illa verba secundum illam propriam sententiam dixerit, tantum voluit non dari immediate alterationem ad scientiam, quia praecedit alteratio sensuum, et productio specierum ; et hanc fuisse ejus intentionem subtiliter ostendit. Tertio, quod loquitur de alteratione, quae sit motas, vel in subjecto mobili ab agente Physico, et neutrum habet locum in praesenti, fateor, hoc non haberi ex textu.
Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum opinionem Platonis, videtur posse haberi ex Commentatore, ubi in fine commenti: Aristoteles (inquit) intel ligit in hoc loco, non quod haec sit opinio ejus, sed intendit declarare vim opinionis hujus. Haec ille. Sententia etiam in se videtur illa, quam imponit Augustinus Platoni in 12. de Trin. et Aristoteli primo Posteriorum, scilicet quod addiscere non sit nisi reminisci; ait enim sic : Acquirere cognitionem in principio, non est generatio neque alteratio, hoc enim fit sciens et intelligens, quando anima ejus quiescit et firmatur, quemadmodum quando surgit a somno. Et Commentator exponit, et in alia translatione apparet illa eadem sententia, quod non mutatur anima in prima acceptione scientiae, sicut nec mutatur, quando post impedimentum somni vel ebrietatis potest uti scientia, qua prius non potuit uti.
Tamen (b) potest aliter dici, quod si Aristoteles ista dixerit secundum propriam opinionem, hoc fuit quod motum et mutationem non dixit per se esse ad aliquam formam, nisi quae potest propria acquisitione acquiri, et ideo ad nullam formam dixit esse motum, quae tantum acquiritur alia acquisita, sicut est de relatione. Unde vult ibi, quod in qualitatibus illis non est alteratio, quae fiunt cum quaedam alterantur, hoc est alteratio fit in aliis, densata enim, aut rarefacta, etc. et post : Sicut sanitas frigidorum et calidorum commensuratio quaedam est, et ideo sanitas non est proprius terminus alicujus alterationis, sed
aliqua alia alteratio terminatur ad aliquem gradum calidi vel frigidi, et tunc ipsum est commensuratum aliis qualitatibus corporis, et sic est sanitas. Si au tem hoc esset manifestum, scilicet quod scientia, vel actu considerare, esset sola relatio, satis pateret, quod secundum intentionem Aristotelis ad illam non esset mutatio vel alteratio ; sed probatum (c) est in primo articulo, quod operatio non est sola relatio, et pari ratione, vel majori, nec habitus scientiae.
Unde videtur aliquid ultra addendum, scilicet quod Aristoteles non concedit alterationem esse ad aliquam qualitatem, nisi quae potest primo acquiri, sic quod ipsa non tantum consequatur per accidens ad formam inductam, sicut relatio, sed nec ejus inductio necessario sequatur inductionem alicujus formae prioris. Et tunc ista conclusio ejus non est vera, nisi de alteratione immediata primo alterandi in illo ordine; et sic (d) ad scientiam vel considerationem non est aliqua alteratio immediata primo alteranti in illo ordine, quia primum tale est objectum extra, cognitio autem in intellectu non immediate causatur ab objecto, ut extra, sed ab aliquo intra, quia intelligimus, cum volumus, non autem sentimus cum volu mus, secundo de Anima, quia ad in telligendum habemus objectum intra, ad sentiendum requiritur objectum extra.
Quod autem intelligat de tali alteratione, de qua dictum est, probatur, quia parum ante concedit sensum alterari, dicens, et ipsi
sensus alterantur, patiuntur enim; actio enim ipsorum (c) motus est per corpus, patiente aliquid sensu ; hic autem negat partem intellectivam alterari, et videtur assignare pro ratione, quia notitia intellectiva accipitur non immediate ab objecto extra, quod est primum alterans in isto ordine, sed mediante cognitione sensitiva. Unde ad probandum, quod nulla mutatio est ad scientiam, ait : Ex ea enim quae est secundum partem experientiae (f) universalem accepimus scientiam, et sic illud verbum ibidem, sciens maxime ad aliquid dicitur, debet intelligi sic, ad aliquid, id est, ad objectum intra, et non immediate ad objectum extra, quod est primum alterans ; et ista conclusio sic particulariter intellecta de alteratione prima sufficit ad propositum suum ibi, quia conclusionem illam, scilicet quod movens et motum simul sunt, intendit probare inductive in singulis motibus, et specialiter in alterationibus, videtur habere instantiam de illis qualitatibus, quae non immediate inducuntur a primo alterante, quia ibi alteratum (g), etsi simul sit cum proximo alterante, non tamen cum primo in illo ordine, de quo manifestius est, quod ipsum sit alterans.
Tertio modo posset dici (h) quod dictum Aristotelis est intelligendum de alteratione, quae est motus, vel si est indivisibilis, est mutatio terminativa, vel continuativa motus, vel saltem, quae est subjecti mobilis, vel mutabilis, et ab aliquo agente naturali. Nullum istorum invenitur in parte intellectiva, quia ipsa est indivisibilis, et ita non susceptiva motus, qui requirit subjectum divisibile. Ipsa etian quia indivisibilis, ideo non est localiter praesens alicui agenti naturali, quia non replet locum: agens autem Physicum non est activum nisi in passivum sibi localiter praesens. Sensus autem per oppositum potest dici alterari, et quia ibi compositum quantum recipit, et quia ab agente naturali, cui est localiter praesens.
Istud tertium dictum videtur satis verum, sed non videtur posse haberi ex textu Aristotelis ibi.