De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ad secundum argumentum principale, D.octor exponit illam propositionem Philosophi acceptam ex 1. Physic. quae talis est : Neque in intellectiva parte animae est alteratio, sciens enim, maxime ad aliquid dicitur. Et recitando litterata Doctoris exponam eam ubi opus erit expositione. Dicit ergo primo, quod Philosophus forte omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum opinionem Platonis, ut patet per A, ubi in fine eom. Sententia ergo Platonis secundum Philosophum et ejus Commentatorem, fuit quod anima nihil addiscit de novo, sed quidquid scit, prius scivit. Si ergo scientia non potest esse nova in homine, sequitur quod ad ipsam non possit esse generatio, nec alteratio, quia omne acquisitum in aliquo per generationem vel alterationem, est novum in illo, cum tam generatio quam alteratio sit a privatione ad habitum, et privatio semper est prior duratione habitu, et sic patet quomodo secundum opinionem Platonis, in nobis ad scientiam non sit nec generatio, nec alteratio; et quando homo actu scit, puta hominem esse risibilem, non acquirit illam de novo, sed aliquando impeditur, ut per somnum et ebrietatem, vel per aliquid aliud, et amoto impedimento, statim reminiscitur, ut quando anima firmatur et quiescit, per quod intelligitur amotio omnis impedimenti.
(b) Tamen. Secundo aliter Doctor exponit Philosophum dicens, tamen potest aliter dici, etc. Vult dicere, quod illa qualitas, quae immediate sequitur ad aliud per alterationem acquisitum, non acquiritur per alterationem ; et ponit exemplum de sanitate, quae proprie non dicitur acquiri per alterationem, quia sanitas est commensuratio calidorum et frigidorum, et ideo sanitas non est proprius terminus alicujus alterationis, sed aliqua alia alteratio ad aliquem gradum calidi vel frigidi, et tunc ipsum calidum vel frigidum erit commensuratum aliis qualitatibus corporis, et sic est sanitas ; alteratio ergo erit ad aliquam qualitatem, ad quam immediate sequitur sanitas, et sic sanitas non dicitur terminus proprius alterationis.
(c) Sed probatum est in primo articulo, quod operatio non est relatio sola, et pari ratione, vel majori, nec habihis scientiae, quia habitus scientiae proprie ponitur in praedicamento Qualitatis; unde videtur aliquid addendum, etc. Vult dicere breviter, quod aliqua forma immediate concomitatur per accidens, quia scilicet non acquiritur propria acquisitione, sic, quod non esse immediate praecedat esse illius, et sic relatio dicitur acquiri tantum per accidens, quia necessario sequittlr ad fundamentum, posito et termino, ita quod licet producatur a fundamento posito termino, non tamen de novo,
quia privatio ejus nullo modo praecessit, positis fundamento et termino, et ideo dicitur acquiri per accidens: aliqua vero forma dicitur acquiri per se, sed non proprie per alterationem vel generationem, quia licet non esse ejus immediate praecedat me, quia tamen non potest aliquo modo immediate acquiri non aliquo alio prius acquisito, ideo non dicitur proprie terminus alterationis, sed illud prius acquisitum per alterationem ponitur terminus alterationis.
(d) Et sic ad scientiam, scilicet habitualem, vel considerationem, scilicet actulem, non est aliqua alteratio immediata primo alteranti in illo ordine, quia primum tale, scilicet alterans, est objectum extra, puta color. Cognitio autem in intellectu non immediate causatur ab objecto extra ut extra, etc. quia ad intelligendum habemus objectum intra, scilicet per speciem intelligibilem, per quam intelligimus objectum abstractive, de qua hic Philosophus loquitur, quia de intuitiva quae est objecti extra, vel nihil, vel parum loculus est. Habita ergo praesentia objecti per speciem intelligibilem, statim intellectus intelligit cum vult, quia tunc habet omnia requisita ad intellectionem. Et quomodo ista auctoritas, intelligimus cum volumus, intelligatur, vide quae exposui in secundo, d. 9. q. 2. et in d. 42. Non autem sentimus cum volumus, quia ad sentiendum requiritur objectum extra, et ideo non est in potestate nostra sentire cum volumus.
(e) Actio enim ipsorum motus est per corpus, palienle aliquid sensu; et patet, quia sensus, puta visus, alteratur a corpore visibili extra, recipiendo ab illo speciem sensibilem, et inquantum ab illo recipit, dicitur ab illo pati, passione tamen perfectiva, et non corruptiva, et sic dicitur alterari, et simul recipiendo sensationem.
(f) Ex ea enim quae est secundum partem experientiae universalem accipimus scientiam, id est, quod ex illa experientia, quae accipitur secundum partem animae sensitivam, accipimus post universalem scientiam, id est, quod scientia in parte intellectiva necessario praesupponit notitiam sensitivam.
(g) Quia ibi alteratum etsi simul sit cum proximo alterante, non tamen cum primo in illo ordine, de quo manifestius est, quod sit ipsum alterans. Proximum movens intellectum possibilem, est intellectus agens, et species intelligibilis objecti, quod immediate movet intellectum possibilem ad cognitionem objecti; et proximum movens intellectum possibilem respectu speciei intelligibilis, quam immediate recipit est phantasma, et intellectus agens, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8. et infra patet q. 15. et hoc modo loquendo, movens et motum simul sunt, sed movens remotum intellectum possibilem tam respectus speciei intelligibilis quam inlellectionis est objectum extra, quod immediate movet aliquem sensum, quo moto movetur virtus phanlatisca, qua mota movetur intellectus possibilis. De ordine istius motionis vide quae exposui in. primo dist. 3. q. prima, et secunda et tertia. Vult ergo Philosophus quod ad notitiam intellecti vain non sit alteratio, nec mutatio, pro quanto non immediate movetur, nec alteratur intellectus possibilis a primo alterante, id est, ab objecto extra, quod ut sic, non potest immediate nec alterare, nec movere intellectum possibilem; et quia objectum extra immediate movet sensum, ideo concedit sensum alterari et mutari sub ipso objecto extra.
(h) Tertio modo posset dici, etc. Declaro aliqua in ista littera, quid sit motus, patet tertio Physic. Mutatio indivisibilis continuativa motus sunt mutata esse, quae continuant motum, sicut puncta lineae, quae continuant lineam, et instantia in tempore, quae continuant tempus, ita quod sicut instans continuans semper est principium unius partis temporis et finis alterius, sic mutatio, sive mutatum esse, quid ponitur continuativum motus est principium unius partis motus, et finis alterius, ut exposui in secundo d. 2. q. 1. Sed mutatio terminativa motus est illa, quae immediate terminat motum ; semper enim motus terminat ad aliquid indivisibile, scilicet ad mutationem, vel mutatum esse, sicut tempus unius horae terminat ad ultimum instans illius horae. Sed es aliqua mutatio, quae nec est continuativa, nec terminativa alicujus motus ; patet, quia generatio substantiae est mutatio, et tamen non est continuativa, nec terminativa motus, ut patet a Doctore in secundo, d. 2. q. 4. Similiter quando aliquid quiescit per aliquod tempus, et in ultimo instanti illius temporis mutatur, talis mutatio, nec est continuativa motus, cum non sit principium alicujus motus, quia in motu non est prima mutatio, ut patet 6. Physic. nec est terminativa motus, quia illam ullus motus praecessit, et de his vide quae exposui in secundo, d. 1. q. 4. et 9. Cum ergo anima intellectiva non sit receptiva motus propter sui indivisibilitatem, sequitur quod non erit receptiva mutationis, nec continuative, nec terminative motus, quia recipiens talem mutationem secundum quam dicitur mutari, necessario est recipere ipsum motum, cum sit impossibile talem esse in aliquo sine motu, ut patet. Sed posito quod sic non possit moveri, vel mutari, poterit tamen immediate mutari mutatione, quae non est, nec continuativa, nec terminativa motus, sed aliqua alia mutatione transeunte immediate a privatione ad habitum. Dicit Doctor, quod etsi hoc sit possibile,tamen non est possibile quod sic immediate mutetur ab agente naturali, quod est secundum Philosophum agens corporale ; et quod non possit sic immediate mutari probat per hoc, quod tale agens nunquam agit in passum nisi approximetur sibi localiter, loquendo de loco corporali et circumscriptivo, et sic oportet quod tam agens naturale quam passum, sint in loco circumscriptive, si debeant sic localiter approximari ; modo anima intellectiva non potest esse in loco circumscriptivo.