De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad tertiam n. 7. explicat, quomodo relatio tertii modi dicitur esse in substantia tantum alterius extremi, et relatio primi et secundi in utroque extremo. Et quod in ista sit mutuitas respectus, et non in illa, neque sequitur intentum argumenti relationem includi in operatione, vel ipsam esse absolutum, sed tantum habetur absolutum fundare relationem.
Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus primis modis conceditur relationem esse in substantia utriusque extremi. Unde dicit ibi Commentator, relatio est duobus modis, aut relatio est in substantia utriusque extremi relati, aut in substantia alterius tantum. Nunc autem in duobus primis modis non includitur relatio essentialiter in utroque extremo, imo utrumque secundum se est absolutum: sed dicitur ibi relatio esse in substantia utriusque extremi, ut in fundamento proximo, sive ratione fundandi, et sic in tertio modo est tantum in substantia alterius extremi. Hoc planius habetur in alia translatione, ubi sic habetur, secundum numerum et potentiam dicta ad aliquid, hoc est primo et secundo modis, omnia sunt ad aliquid, eo quod ipsum quod est alterius dicitur ipsum quidem, sed non eo quod aliud ad illud ; mensurabile vero et sensibile et intellectuale, eo quod aliud ad ipsum dicitur, et aliud dicuntur. Vult dicere, quod relativum primis duobus modis per se dicitur ad aliud, et non tantum eo, quod aliud refertur ad ipsum. In tertio modo tantum (k) unum extremum est per se fundamentum relationis: reliquum vero dicitur ad aliud, solum, quia aliud est ejus.
Hic breviter dici potest, quod haec est differentia istorum, quia in primis duobus est relatio mutua, ita quod in utroque extremo est ratio fundandi relationem unam, et ratio terminandi relationem aliam. In tertio modo est relatio non mutua, sed ratio fundandi relationem est tantum in uno extremo, et in alio ratio terminandi eamdem.
Quod autem additur ibi de illo, quod bis diceretur idem, etc. potest Commentator ibi sic intelligi, quod aliquid dicatur constitui per illud, ad quod essentialiter dependet, licet illud non sit intrinsecum illi, et sic constituitur per illud, quod est mensura ejus. Si igitur intellectus diceretur ad intelligentem, ut ad mensuram, constitueretur hoc modo per ipsum: sed intelligens constituitur per intellectum, ut per formam suam: igitur erit circulus in constitutionibus, licet non eodem modo constituendi: et hoc est impossibile, dum tamen utrumque constitutum dependeat per se a constituente, quia non potest esse circulus in per se dependentiis: et hoc potest intelligi per illud dictum Commentatoris ibi, idem diceretur bis, et tunc idem erit causa, et causatum ejusdem. Sed facilius exponitur littera Aristotelis ibidem secundum aliam translationem, quia si intellectus diceretur ad intelligentem, ut ad mensuram, et cum dicitur ad intelligibile, ut ad mensuram, idem ut mensurabile erit bis dictum, ad utrumque duorum, ut ad mensuram, quod est inconveniens de duobus disparatis, scilicet quod utrumque sit complete mensura ejusdem.