De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Relatio tripliciter comparatur ad absolutam, contingenter, ut similitudo in albo ; necessario, ut creatura ad Deum ; identice. ut in relatione divina comparata ad essentiam. Hic etiam negat identitatem formalem inter relationes et essentiam. Ostendit clare operationem non posse esse unum per se, si relationem includit.
De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad albedinem. Alio modo necessario, ut relatio creatum ad Deum. Tertio modo secundum veram identitatem, sicut in divinis relatio personalis se habet ad essentiam: sed non videtur, quod possibile * sit amplior identitas, quae proprie dicatur identitas essentialis, quia nec relatio potest essentialiter includi in absoluto, quia idem esset essentialiter ad se, et essentialiter ad alterum,
nec absolutum et relatio possunt includi in aliquo per se uno, sic per se uno, quod sit unius generis, et ipsius sit proprius conceptus per se unus, et quod ipsum sit per se in uno genere, quia sicut in rebus non potest fieri unum per se ex distinctis, nisi illa se habeant sicut proprius actus et propria potentia in eodem genere, ut patet per Philosophum 8. Metaphys. sic non potest aliquid esse habens per se conceptum unum, et cum hoc per se includens distincta, nisi conceptus unius sit per se potentialis, et alterius actualis per se determinans illum potentialem. Relatio et absolutum non possunt habere tales conceptus, quorum unus sit per se determinabilis, et alius per se determinans, quia si aliquis conceptus abstractus sit indifferens, potest contrahi per conceptum absolutum, quousque sit determinatissimus sub genere relativo ; neuter igitur est per se contractivus vel determinativus alterius, quia uterque sine altero natus est habere conceptum determinatissimum in propria coordinatione.
Ex his ad propositum, in actu cognoscendi, de quo quaeritur, est aliqua entitas absoluta, ut probatum est in primo articulo; ibi etiam est aliqua relatio, ut probatum est in secundo articulo. Et ex isto ultimo habetur, quod absolutum et relativum non possunt constituere aliquid per se unum, nec saltem unius generis, quod scilicet habeat conceptum per se unum.
Ex his sequitur, quod actus cognoscendi, vel non est aliquid per se unum unius generis, vel non per se includit illa duo, quae probata sunt ibi concurrere. Videtur autem probatum in primo articulo, quod essentialiter includat absolutum, et praecipue in prima ratione; igitur videtur quod actus talis non sit essentialiter relativus, sicut per se includens relationem. Vel si dicatur , quod est quoddam totum includens ambo illa, tunc non est aliquid per se unum essentialiter relativum, sed unum per accidens essentialiter includens alteram partem, sicut diceretur improprie, quod homo albus est essentialiter albus; hoc enim improprie dicitur, quia nihil essentialiter proprie dicitur de eo, quod non est in se aliquid unum essentialiter, sicut nihil potest esse verum de eo, quod est in se falsum, sicut est illud, cujus ratio includit repugnantia, quod quia non est in se possibile, ideo nihil dicitur de ipso possibile, vel sibi esse possibile; sic in proposito, quod non est per se unum, nihil potest ei esse vere, vel per se idem.