De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Operationem esse qualitatem primo, quia non est relatio, ex articulo primo, nec actio vel passio, quia nihil horum potest esse ultima perfectio agentis. Secundo, quia mutatio activa et passiva est ad aliquem terminum accipientem esse per illam, et operatio non est ad ullum terminum talem. Tertio, agens non est simpliciter perfectius actione, quia potius per eam perfectionem communicat perfectionem suam aliis: sed operatio est perfectio operantis, ponit operationem in prima vel tertia specie Qualitatis,
et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes. Habet idem assertum, easdem rationes, quas hic ponit i. distinct. 3. quaest. 6. a num. 31.
Sed quaeratur, supponendo operationem esse per se unam, et per consequens unius generis, ad quod genus pertinebit.
Potest dici, quod per se est in genere Qualitatis: hoc probatur discurrendo per genera. Patet, quod non est in genere Substantiae, et similiter de omnibus aliis generibus, praeter quam de Qualitate, Relatione et Passione. Non est autem relatio, ut probatum est in primo articulo, nec actio nec passio. Probo primo per medium commune, illud scilicet quod positum est in primo articulo, quia sicut nulla relatio, ita nec ulla actio de genere Actionis, nec passio de genere Passionis est perfectio ultima agentis, vel operantis; haec operatio est perfectio, etc.
Praeterea, actio est transmutatio (k) alterius, inquantum alterum, sicut potentia activa secundum Philosophum 5. Metaph. est principium transmutandi aliud, in quan tum aliud. Passio etiam est transmutatio ab altero, inquantum alterum: operatio autem cognoscendi, vel appetendi nec est transmutatio alterius, nec transmutatio ab altero. Quod, licet videatur esse manifestum, tamen probari potest, quia transmutatio tam activa quam passiva est necessario ad aliquem terminum accipientem esse illa transmutatione, quia secundum terminum formalem, passum se habet aliter nunc quam prius. Operatio autem non est ad aliquem terminum accipientem esse per ipsam, imo eo modo, (1) quo habet terminum ad quem, nec est productiva termini ad quem, nec eductiva de potentia passi, nec inductiva in passum, sed praesupponit terminum. Omnis autem actio de genere Actionis, vel est productiva termini, vel eductiva, vel inductiva, imo eo ipso quo actio talis ponitur in divinis, puta generatio vel spiratio, per ipsam aliquis terminus accipit esse, scilicet suppositum genitum vel spiratum.
Tertio sic, agens actione de genere Actionis nunquam est simpliciter perfectius per illam, imo ex perfectione sua complete agit communicando alteri perfectionem: nunc autem operatio est perfectio simpliciter operantis; relinquitur igitur tandem , quod illud absolutum, quod est in operatione, sit aliquid de genere Qualitatis.
Et si quaeratur in specie, uno modo potest dici, quod discurrendo per species illius generis, rationabilius videtur ponendum, quod sit in prima specie, quia in nulla alia potest poni. Patet de secunda et de quarta; de tertia etiam patet, si in illa non sit nisi qualitas sensibilis, sicut videtur haberi in Praedicamentis, et etiam quod videtur innui 7. Physic. In illa etiam prima specie videntur poni omnes qualites spirituales, sive sint in esse quieto, sicut sunt habitus, sive in fieri, sicut sunt operationes, nisi forte diceretur, quod operationes pertinent ad tertiam speciem Qualitatis, et quod sint passiones spirituales, et quod Philosophus mentionem ibi fecit expresse de passionibus corporalibus tanquam manifestioribus. Et per illas debent intelligi passiones spirituales, licet autem in anima sit distinguere operationem proprie dictam a passione, cujusmodi est delectatio, vel tristitia in voluntate, (quia operatio tendit quasi in terminum operationis; passio autem, quasi a termino in subjecto, sicut tristitia a tristabili in voluntate), tamen in hoc conveniunt spiritualis operatio et passio, quia utraque est in fieri in subjecto, et pro tanto utraque posset dici passio pertinens ad tertiam speciem. Quidquid autem dicatur circa hoc de prima specie, vel tertia, hoc saltem videtur probabile, quod operatio sit in genere Qualitatis.
(m) Contra hoc videtur illud Philosophi 9. Metaphysicae, quorum, inquit, non est aliquod aliud opus praeter actionem, in istis existit actio, ut visio in vidente, et speculatio in speculante. Haec ille. Intentio sua est distinguere inter actionem transeuntem et immanentem ;vult igitur ibi, quod aliqua actio sit immanens, sicut exemplificat de visione et speculatione, tamen constat, quod istae sunt operationes; igitur operatio est actio, secundum eum.
Item Philosophus 3. de Anima : Intelligere quoddam pati est.
Item 10. Ethic. cap. 2. dicit sic :
Non tamen si non qualitatum est delectatio, propter hoc neque bonorum. Neque
enim virtutis operationes sunt qualitates, neque felicitas. Haec ibi.
Item 7. Phys. sciens et cognoscens dicuntur ad aliquid, ubi Commentator dignius aestimatur esse de capite ad Aliquid quam de Qualitate.
Praeterea, per rationem, absolutum non distinguitur specifice per aliquid extrinsecum, sed per propriam differentiam intrinsecam sibi, et absolutam ; nunc autem operationes distinguuntur specifice per objecta distincta specie, quia operationes circa distincta specie magis distinguuntur quam operationes, quae sunt circa objecta ejusdem speciei, istae autem distinguuntur numero; igitur illae habent majorem differentiam quam numeralem, et ita specificam.
Praeterea, operatio habet propriam perfectionem et nobilitatem ab objecto, ut videtur satis manifestum. Et probatur per illud 10. Ethic. cap. 4. secundum unumquodque optima est operatio optime dispositi ad potentissimum eorum, quae sunt sub ipsa, hoc est, circa objectum optimum talis operationis.