De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) Praeterea, actio est transmutatio alterius inquantum alterum, id est, quod actio est transmutatio alterius, scilicet passi inquantum est simpliciter aliud ab agente, et dicitur actio transmutatio, non quod passum transmutetur per illam, sed quia agens respicit passum inducens formam absolutam in illud, secundum quam dicitur vere transmutari a privatione illius formae ad illam formam, ad quam formam oritur in genere actio respectus, qua agens refertur ad passum ; non enim actio respectus est prius termino producto in passo. Similiter passio est posterior, quae immediate fundatur in passo, praesupponit enim terminum productum ab agente in passo. Cum ergo dicitur quod actio est principium transmutandi aliud inquantum aliud, si accipitur formaliter pro actione respectus, potest dici principium formale, quo scilicet transmutans transmutat, sive quo agens agit formaliter, sicut album est simile formaliter similitudine, sed fundamentaliter est simile albedine, sic agens actione formaliter agit, sed fundamentaliter agit potentia activa fundamentaliter accepta; similiter dico de passione. Sed operatio, sive actus intelligendi, vel appetendi, non est hujusmodi. Probatur, quia transmutatio tam actiua quam passiva necessario est ad aliquem terminum accipientem esse illa transmutatione, quia secundum terminum formalem passum se habet aliter quam prius. Vult dicere quod transmutatio relatio tam activa quam passiva necessario praesupponit aliquem terminum de novo accipientem esse a principio transmutativo, et non habetur ille terminus per transmutationem, quae ponitur respectus; patet, ille terminus est quid absolutum, tunc absolutum non habet esse per respectivum. Sed sicut dicimus quod genitum accipit esse per generationem activam formaliter acceptam, scilicet ut est relatio ex hoc solo, quod talis generatio terminatur tantum ad productum, non quod productum accipiat esse per ipsam, quia ut saepe dictum est, ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, prius est productum quam relatio producentis, sicut actio formaliter accepta ad passum, quod prius accepit terminum novum, et nisi in passo esset terminus de novo productus, tunc non esset actio nova, nec passio nova. Utraque ergo est ad aliquem terminum accipientem de novo esse in passo, id est, quod actio terminatur ad passum, pro quanto passum recipit novum terminum absolutum ab agente, et passio similiter est ad agens, pro quanto passum aliquem terminum absolutum de novo recipit ab agente ; et sic ista littera debet intelligi. Modo actus intelligendi non est ad aliquem terminum ecipientem esse per ipsum, id est, quod necessario praesupponit in passo, scilicet in intellectu possibili, aliquem terminum absolutum productum in intellectu possibili, secundum quem aliter se habeat aliter nunc quam prius ; patet, quia intellectio nihil praesupponit, nisi objectum ad quod terminatur, et intellectum in quo recipitur. Non enim posito etiam quocumque absoluto, etiam novo in intellectu possibili ponitur intellectio, sicut ponitur passio, posito termino novo in passo ab agente. Sequitur : (1) Imo, eo modo quo habet terminum ad quem esse. Pro intelligentia hujus litterae declaro aliqua : Primo ista distinguuntur ab invicem, scilicet potentia productiva termini, potentia eductiva termini de potentia passiva, et potentia inductiva termini in passum. Prima respicit terminum absolute, sicut generatio quae respicit genitum sive productum, accipiendo generationem, ut est productio simpliciter ; illa enim habet tantum productum pro termino, ut patet a Doctore in primo, d. 2. et 5 . q. 2. Secunda necessario respicit passum, in quod agat, ut omnis potentia activa creata, quae necessario praesupponit aliquod passum, quod est in potentia ad terminum ; educere enim formam de potentia materiae necessario praesupponit materiam, ut receptivam talis formae, et sic potentia eductiva termini de potentia materiae, est potentia quae necessario praesupponit materiam, ut receptivam talis termini, quae si non praesupponeretur, esset impossibile producere talem formam, cum necessario producat illam in materia. Sed potentia inductiva est, quae inducit terminum in materia, et haec potest ab aliis separari, quia Deus potest immediate inducere formam in materia, et illam non necessario educere de potentia materiae; patet, quia potest creare animam nulla praesupposita materia, et potest creare corpus organicum, et inducere animam in illud. Sed in creaturis ista non videntur realiter separari, loquendo de termino formali, qui recipitur in materia, quia producens formam necessario praesupponit materiam, et sic educit eam de potentia materiae; et similiter eam necessario inducit in materiam, cum non possit producere eam ut per se stantem.
Secundo nota quod actio, ut est formaliter productio, est relatio intrinsecus adveniens, cum sit respectus producentis ad productum. Similiter actio, ut est formaliter inductio in creaturis, est respectus intrinsecus, quia est respectus inducentis ad inductum ; inducta in materia forma necessario resultat relatio inducti ad inducens, et e contra, respectus inducentis ad inductum, et hoc modo non accipitur proprie actio, ut est de genere Actionis, cum sit respectus extrinsecus, tamen quidquid sit, sive activa productiva, sive eductiva, sive inductiva, sive sit respectus extrinsecus, sive intrinsecus, omnino habetur propositum de actu intelligendi, quod non sit actio aliquo istorum modorum.
Tertio nota, quod actio dicitur productiva, pro quanto terminatur ad productum, id est, quod producto posito in esse a producente, necessario oritur in producente actio, sive productio, quae terminatur ad productum, et sic est posterior producto. Et actio dicitur inductiva, pro quanto terminatur ad terminum inductum, ita quod posito termino in materia, statim in agente oritur relatio inducentis ad terminum inductum, et sic est posterior termino producto. Et dicitur actio eductiva pro quanto terminatur ad terminum, ut eductum de potentia materiae, et sic praesupponit terminum eductum, et sic dicitur relatio educentis ad terminum eductum ; et sic omnis talis actio necessario praesupponit terminum novum, vel productum tantum, vel inductum, vel eductum. Sed intellectio, ut hujusmodi, non est productiva termini ; patet, quia ipsa non terminatur ad prius productum ab intellectu, in quo est formaliter, nec est inductiva termini in passum ; patet, quia ipsa non terminatur ad aliquem terminum absolutum inductum ab intellectu, in quo est in aliquod passum ; nec similiter est eductiva termini, patet, quia non terminatur ad aliquid prius eductum de potentia materiae per intellectum, in quo est formaliter, sicut actio productiva terminatur ad productum a principio productivo in quo est, et quod formaliter denominat. Cum ergo intellectus tantum praesupponat objectum circa quod operatur, et nihil producit, ad quod intellectio formaliter terminetur, ut ad productum, vel eductum, vel inductum ab ipso intellectu, qui denominatur formaliter a tali intellectione, sequitur quod nullo modo erit actio de genere Actionis. Nec similiter passio, cum illa praesupponat aliquid prius productum in passum ab agente ad quem refertur, ut supra patet.
Deinde Doctor postquam probavit quod operatio est qualitas absoluta, quaerit in qua specie Qualitatis sit ponenda. Et duo dicit : Primum, quod videtur poni in eadem specie, in qua est habitus generatus ex illis actibus; et quia talis habitus ponitur in prima specie Qualitatis, ideo videtur etiam quod operatio sit in eadem specie ponenda. Qualitas enim spiritualis, sive sit in esse quieto, ut habitus, sive in fieri, ut operatio actualis, quae etiam potest poni dispositio ad habitum, cum ad operationem frequenter elicitam sequatur habitus. Secundum est, quod si teneatur Aristotelem posuisse in tertia specie etiam operationes spirituales, quod forte poterit poni operatio in tertia specie, in qua ponuntur passiones, sive passibiles qualitates. Sed Aristoteles ibi mentionem facit de passionibus corporalibus tanquam manifestioribus, licet autem in anima sit distinguere operationem proprie dictam, cujusmodi est delectatio, vel tristitia in voluntate, quia operatio tendit quasi in terminum operationis, scilicet in objectum, quod est terminus operationis. Passio autem quasi a termino causata est in subjecto, sicut tristitia a tristabili, causatur in voluntate, et tamen in hoc conveniunt, scilicet spiritualis operatio et passio, quia utraque est in fieri, ut in subjecto; patet, quia passio concomitatur operationem stante operatione, puta cum actu amoris circa delectabile stat delectatio sequens; et similiter stante actu nolitionis de objecto nolito, et posito stat tristitia, ipsis non stantibus, nec delectatio nec tristia stant, sicut ergo operatio habet esse in fieri, sic et passio sequens, et pro tanto utraque posset dici passio, pertinens ad tertiam speciem; quidquid autem dicetur circa hoc de prima specie et tertia, hoc saltem videtur probabile, quod operatio sit in genere Qualitatis.
(m) Contra hoc videtur illud Philosophi. Hic Doctor per auctoritates, et per rationes intendit probare quod operatio non sit qualitas absoluta. Et patet primo per auctoritatem adductam, per quam Philosophus intendit probare, et distinguere inter actionem transeuntem et immanentem. Vult igitur ibi quod aliqua actio sit immanens, sicut exemplificat de visione et speculatione, tamen constat quod istae sunt operationes; igitur operatio est actio secundum eum.