De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum actione, id est, quod sit semper in fieri, et tendat in objectum. Deest tamen ei tertia, et substantialis conditio actionis, quae est habere terminum per eam productum, de quo 1. d. 3. q. 7. ad 1. Negat actionem immanentem, ut sumitur pro operatione, esse actionem nisi aequivoce; declarat tamen actionem de genere Actionis dividi univoce in immanentem et transeuntem, de quo 1. d. 3. q. 6. n. 32. et 4. d. 11. q. 2. n. 5. Ad secundum, explicat id, intelligere est quoddam pati, id est, receptio intellecturis, de quo 1. d. 3. q. 6. ad quartum, et q. 7. num. 37. Ad tertium, explicat quo sensu negat Aristoteles virtutis operationes esse qualitates. Ad quartum, quomodo sciens dicitur ad aliquid. Ad quintum, optime exexplicat id, actus distinguuntur per objecta, idque duplici via et clare.
Ad ista (o). Ad primum, operatio habet duas conditiones, in quibus convenit cum actione. Prima est, quod semper est in fieri, non dico successivo, quia operatio est indivisibilis, sed sic in fieri, quod in continua dependentia ad causam eamdem, et secundum idem, sicut dependentia rei conservatae ad causam conservantem, de qua dictum est prius in quadam quaestione habita de ista materia. Secunda conditio est, quod operatio transit in objectum, sicut in terminum, licet non accipiat esse per ipsam, quia praesuppositum in suo esse; et propter istas duas conditiones potest operatio dici actio, sicut propter istas significatur grammatice per verbum activum; et propter easdem dicitur operatio actus secundus, et ita ista distinctio actionis sic intellecta in transeuntem et immanentem non est generis in species, sed vocis in significationes. Nam actio transiens est vera actio de genere Actionis, actio immanens est qualitas, sed aequivoce dicitur actio propter conditiones praedictas.
Alio modo potest (p) actio de genere Actionis dividi in actionem immanentem et transeuntem, sicut superius in inferiora. Nam non solum ad formam inductam per motum in passum aliud ab agente, est actio de genere Actionis, sed etiam ad formam inductam per mutationem in ipsomet agente. Illa enim forma absoluta, cum sit nova, est terminus alicujus actionis proprie dictae, per quam accipit esse: quando igitur forma terminans actionem est extra ipsum agens, tunc actio illa transit: quando vero forma illa est in ipso agente, tunc actio est immanens. Distinctio (q) istorum duorum modorum intelligendi actionem immanentem, patet, quia illud quod secundum primum intellectum dicitur actio immanens, hic dicitur terminus actionis immanentis, secundum alium intellectum: et quod in alio secundo intellectu dicitur actio, communiter intelligimus per hoc, quod est elicere, quando dicimus, quod potentia elicit operationem, et per hoc quod est dicere, quando dicimus quod memoria, sive suppositum per memoriam dicit Verbum, et per spirare, quando dicimus quod per voluntatem spirat quis amorem.
Iste secundus intellectus de ista distinctione actionis immanentis et transeuntis, licet sit verus, non tamen est de intentione Philosophi, sicut primus, ut patet ex eo quod dicit 9. Metaph. non est aliud opus praeter actionem ; opus vo cat operatum; praeter autem illam actionem, qua inducitur, vel educitur operatio, est aliquod opus, hoc est, terminus operantis, puta ipsamet operatio ; et sequitur ibi : In istis exisil actio, ut visio in vidente, ubi satis exprimit, quod visionem vocat actionem immanentem, non autem aliquam aliam, cujus visio sit terminus.
Ad secundum potest dici, quod sicut esse album est habere albedinem tanquam formam, sic sentire, vel esse sentientem. est habere sensationem sicut formam. Unde si objectum, vel Deus causaret effective sensationem, non diceretur sentire, sed ipse sensus in quo subjective recipitur sensatio. Est igitur recipere, vel habere sensationem, et sic intelligere recipere intellectionem, quia licet intellectus, secundum aliquam operationem causaret in se intellectionem, tamen non diceretur intelligens in hoc quod causat, sed bene denominaretur aliquo modo a verbo significante talem actionem, vel causationem, utpote si esset impositum tale verbum, intelligifico; quod igitur dicitur, intelligere est pati, non pro bat quod sit per se de genere Passionis, sed quod formaliter denominat per hoc, quod recipitur in aliquo subjective, ut sit sensus : Intelligere est recipere intellectione, et recipere est quoddam pati.
Ad aliud (r) 10. Ethic. dici potest uno modo quod operationes virtutis dicuntur actiones elicitivae operationum proprie dictarum, et illae actiones bonae sunt, quia generatio boni est bona; illae autem operationes, actionis non sunt qualitates, sed proprie sunt de genere Actionis. Iste intellectus videtur posse haberi a Commentatore, qui ad probationem illius, neque virtutis operationes qualitates sunt, dicit sic, si quidem operatio motio est operativa, motio autem non est qualitas. Haec ille. Operativa motio potest dici motio ad operationem.
Et si objiciatur per hoc quod dicit, neque felicitas, potest dici quod sicut nomen operationis sumitur hic minus proprie pro actione terminata ad operationem proprie dictam, sicut felicitas potest improprie sumi pro actione terminata ad ipsam, et sufficit Aristoteli accipere operationes virtutis, et felicitatem, pro illis pro quibus sufficienter potest instare contra hanc propositionem, omne bonum est qualitas, contra quam intendit facere instantiam.
Aliter potest dici (s) ad illam auctoritatem, quod intendit ibi tantum de qualitatibus in esse
quieto, cum dicit, neque virtutis operationes qualitates sunt, quod ap paret per hoc, quod negat ibi istam consequentiam: delectatio non est qualitas, igitur non est bona, et probatur quod non sequitur per illam instantiam, neque enim virtutis, etc. Antecedens enim in ista consequentia non est verum, nisi de qualitate permanente, nam delectatio vere est qualitas, sed in fieri ; igitur sufficit sibi instare de illis quae hoc modo non sunt qualitates, sicut nec delectatio est qualitas, scilicet non in fieri. Quod autem delectatio vere sit qualitas, probatur ex dictis ibidem, nam intendit probare quod delectatio non est motio, omnium, inquit, motionum proprie videtur esse velocitas et tarditas, vel in se, vel in comparatione ad aliud; delectationi autem nullum horum existit, transponere in delectationem velociter vel tarde est, non est autem velociter delectari. Vult dicere quod delectatio non est velox, et ideo non est motus, sed contingit velociter transponi, vel transmutari ad eam ; igitur potest esse terminus transmutationis velocis; igitur potest esse terminus motus. Sed secundum Philosophum 5. Physic. motus non potest esse per se ad actionem et passionem ; igitur ipsa delectatio non est actio, nec passio, et tunc discurrendo per genera, relinquitur tandem quod est qualitas. Illi igitur qui fecerunt istam consequentiam supposuerunt tanquam verum, omne bonum est qualitas habens esse quietum ; delectatio non est talis ; igitur, etc. Et ad istam majorem tactam in enthymemate, respondet Philosophus per instantiam de operatione virtutis. Quod autem non omnis operatio sit actio proprie dicta, probatur per illud ibidem cap. 5. Appetere, inquit, delectationem, existimabit quis, illique omnes, quod probat subdens : Quoniam et vivere omnes appetunt; vita autem operatio quaedam est; haec ibi, quomodo vita, vel vivere posset dici actio de genere Actionis.
Ad aliud de 7. Physic. littera Philosophi, secundum ea quae dicta sunt in secundo articulo, intelligenda est sic, quia scientiae necessario annexa est relatio ad objectum intra et ita non est a primo alterante immediate, nec per consequens ad ipsam est prima alteratio. Sed illud quod Commentator addit exponendo, quod dignius est, quod sit de c. ad Aliquid, quam de Qualitate, potest habere alium intellectum, de quo diceretur respondendo ad argumentum principale.
Ad primam rationem (t) diceretur, quod actus distinguuntur per objecta, quantum ad manifestationem, quia manifestior est distinctio objectorum quam actuum, et ex illa tanquam ex manifestiori innotescit ista.
Et confirmatur hoc, quia secundo de anima, sicut vult Philosophus, quod actus distinguuntur per objecta, imo magis, quod objecta sunt praevia ipsis actibus, propter quod oportet prius tractare de distinctione objectorum quam actuum, ita etiam vult, quod potentiae distinguuntur per actus. Hoc autem non est essentialiter, quia actus est essentialiter posterior potentia, et posterius non est per se ratio distinguendi prius; igitur nec ibi illud, aliud scilicet de objectis in comparatione ad actus, debet intelligi de distinctione essentiali.
Aliter potest dici, quod a quo aliquid habet entitatem, ab eo habet unitatem, et per consequens distinctionem; causatum igitur sicut habet entitatem a quacumque causa per se, ita unitatem et distinctionem, et etiam quodcumque dependens ab illo, a quo dependet essentialiter: et maxime verum est hoc, quando dependet ab aliquo tanquam a causa propria, sive termino proprio suae dependentiae, quia quando communiter terminat dependentiam ejus et alterius, non ita accipitur unitas ejus, et distinctio, secundum unitatem et distinctionem talis termini dependentiae, nunc autem actus dependet ab objecto tanquam a termino proprio suae dependentiae. Concedi igitur potest, quod actus distinguuntur per objecta, sicut per aliqua extrinseca, a quibus actus dependet dependentia essentiali et propria, non tamen distinguuntur per illa sicut per formalia distinctiva; nec etiam quod est ad propositum, sicut per terminos relationis inclusae in actibus. Et cum dicitur, quod absoluta distinguuntur per intrinseca, verum est tanquam per formalia distinctiva. Si autem acciperetur, quod non distinguuntur per extrinseca, concedendum esset, sic intelligendo sicut per correlativa, et per se terminos relationis, quia absolutum non requirit extrinsecum ut per se correlativum, nec per se terminum relationis; possunt tamen absoluta distingui per aliqua extrinseca, sicut causata per causas proprias, sive per illa ad quae habent propriam dependentiam in entitate et unitate, et talia sunt objecta respectu operationum.
Ad aliam rationem patet per idem, quia actus etsi non sit essentialiter relativus, cum tamen sit per se medium uniens potentiam tali objecto, dicitur perfectior ex majori perfectione objecti ; sed istam perfectionem non habet ab illo tanquam a principio intrinseco, sed sicut a causa extrinseca, vel saltem ab aliquo extrinseco, quod terminat dependentiam ejus essentialem.