De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(o) Ad ista. Respondet Doctor ad omnes objectiones, et respondendo exponam litteram ubi necesse erit. Dicit ergo, quod operatio habet duas conditiones in quibus convenit cum actione. Prima est, quod semper est in fieri, non dico successive, quia operatio est indivisibilis, sed sic in fieri, quod in continua dependentia ad causam eamdem, et secundum idem, sicut dependentia rei conservatae ad Deum conservantem, de qua dictum est prius q. 2. quodl. et in 2. d. 2. q. 1. Vide quae ibi exposui. Est ergo operatio, puta intellectio objecti in continua dependentia ad causam eamdem, puta ad intellectum et objectum quae integrant unam totalem causam, ut patebit infra q. 15. et supra patet in primo, d. 3. q. 1. Et si ista causa per aliquod instans cessaret, non esset illa intellectio. Secunda conditio est, quod operatio transit in objectum, sicut in terminun, licet non accipiat esse per ipsam, quia praesupponit in suo esse, id est, quod operatio non est ad objectum, ut productum a potentia, cujus est operatio, sic quod dicatur operatio productiva, pro quanto necessario terminatur ad productum, ut productum, quia si etiam illud objectum nullo modo esset productum, nec a potentia operativa, nec ab aliquo alio, adhuc transiret in illud, ut ad terminum praesuppositum. Dicitur enim actio productiva, ut supra dixi, pro quanto terminatur ad productum a potentia, cujus est talia actio, non quod vere accipiat esse per illam tanquam per aliquid prius vere dans esse, cum productum prius habeat esse, quam intelligatur productio respectus, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 3. et in secundo, dist. i.q. 3. Dicit ergo, quod propter istas duas conditiones operatio potest dici actio, sicut propter istas significatur Grammatice per verbum activum, quia intelligo, volo, video,sunt verba activa. Et propter ea operatio dicitur actus secundus, ut distinguitur contra actum primum, nam actus primus proprie est in esse quieto, et non tendit in aliud, ut patet de principio productivo, et de forma quae est ratio formalis producendi, ut de intellectu ; actus vero secundus est in continuo fieri, et semper tendit in aliud, vel in aliud, ut objectum, ut operatio, vel in aliud, ut productum, ut actio productiva. Et ita ista distinctio actionis sic intellecta in transeuntem et in immanentem, non est generis in species, sed vocis in significationes, nam actio transiens est actio de genere Actionis ; actio immanens est qualitas, si aequivoce dicitur actio propter conditiones praedictas.
(p) Alio modo potest actio de genere Actionis dividi in transeuntem et in immanentem, sicut superius in inferiora.
Vult dicere Doctor quod quando productum realiter per veram productionem, sive actionem recipitur in ipso producente, talis actio, sive productio, est immanens, quia est ad terminum non receptum in aliquo extra ipsum agens, sed simpliciter est ad terminum receptum in ipso agente ; et hoc modo omnis operatio naturae viventis quae ponitur qualitas absoluta, vere per actionem de genere Actionis producitur in ipso agente, et dicitur produci per talem actionem ex hoc quod terminatur ad illam qualitatem vere productam et ut productam, ut dixi supra. Quando vero agens producit formam in passo extra ipsum agens, ut quando ignis producit calorem in ligno, quia calor recipitur in passo extra ipsum ag ens, actio terminata ad illud, dicitur transiens, eo quod est ad terminum extra agens receptum.
(q) Distinctio istorum duorum modorum intelligendi actionem immanentem, patet, etc. Et licet omnia ista sint clara, tamen pro junioribus expono aliqualiter litteram. Cum dicit primo, quod actio est ad formam inductam in passum per motum, etc. intelligit quod sive inducatur in passum aliud ab agente per motum, ut qualitas et quantitas, quae ab agente naturali inducuntur per motum, sive inducatur per mutationem tantum, ut forma substantialis in materia per ipsum generans, semper dicitur actio transiens. Similiter . si generans in seipsum inducat formam, sive per motum, ut ignis, qui forte in seipso producit calorem intendendo ipsum, sive per mutationem, ut quando inducit formam in ipso in instanti semper dicitur actio immanens, sic quod actio immanens propterea respicit terminum, ut inductum .in ipso agente, sive per motum, sive per mutationem, et actio proprie transiens respicit terminum, ut inductum in aliud passum ab agente, et hoc sive per motum, sive per mutationem. Deinde prima distinctio, quae ponitur aequivoci in aequi -vocala, quando operatio dicitur actio immanens sic ponitur, quia est qualitas in ipso operante, sic quod nullo modo tendit in productum, ut supra patuit: actio vero de genere Actionis necessario tendit in terminum accipientem de novo esse ab ipso agente; actio ergo pro operatione est qualitas, et in genere Actionis.
Secundo modo actio de genere Actionis quae necessario tendit in aliud, sive receptum in agente, sive in alio passo,semper dicitur transiens, quia saltem transit in terminum de novo accipientem esse, sive ille terminus sit in agente, sive in alio ab agente, modo absoluto et respectivo non ponitur aliquid limitatum dici univoce, et sic hoc nomen actio proprie convenit actioni de genere Actionis, et improprie operationi, pro quanto operatio aliqualiter convenit cum actione propter illas duas conditiones, ideo est divisio aequivoci in aequivocata, cum ibi non dividatur actio de genere Actionis, imo actio de genere Actionis, praecise ponitur pro uno membro divisionis, et aliud membrum non est actio de genere Actionis, nisi tantum transumptive propter aliquas conditiones convenientes sibi. Sed secunda divisio actionis est univoci in univocata, quia ibi actio proprie de genere Actionis dividitur in transeuntem et immanentem, ita quod utraque est proprie actio de genere Actionisr quia utraque respicit passum, quod vere mutatur secundum aliquam formam absolutam receptam in ipso ab agente, et tantum in hoc differunt, quia transiens respicit terminum, ut inductum ab agente in aliud passum ab ipso agente, sed immanens respicit terminum, ut inductum in ipsummet agens, ut in passum. (r) Ad aliud 10. Ethic. Declaro duo in ista littera Primo, quomodo actio elicitiva dicatur bona ; hoc non debet intelligi, quod illa actio elicitiva sit proprie generativa boni, sive operationis bonae, cum illa necessario sit posterior, sicut respectus est prior termino ad quem, sed dicitur bona ex hoc, quod terminatur ad actum bonum. Sicut etiam cum dicitur cujus generatio est bona, ipsum quoque bonum ; si intelligitur de generatione, quae est relatio, ex hoc dicitur bona formaliter, quia immediate fundatur in generante bono, et terminatur ad genitum habens bonitatem a generante. Sic dico, quod actio elicitiva, quia immediate fundatur in potentia operativa bona, et terminatur ad actum habentem suam bonitatem a potentia operante, dicitur bona; potentia autem dicitur bona in operando pro quanto elicit actum conformiter rationi rectae, ut patet in prolog. q. ult. et in primo, dist. 17. et in 2. dist. 7. 40. et 42. et infra q. 17. Pro quanto ergo est elicitiva actus conformiter se habens rationi rectae dicitur bona, et per consequens actus, ut sic elicitus, erit formaliter bonus bonitate scilicet morali, et per consequens actio elicitiva, quae fundatur in tali potentia sic operativa, et terminatur ad actum, ut sic elicitum, dicitur bona moraliter, et hoc potius denominatione extrinseca; non enim formaliter dicitur bona moraliter, cum sola operatio, vel habitus causatas dicatur sic bona, bonus. Adverte etiam, quod operatio virtutis, sive operatio virtuosa, ut sic, non est quidditas absoluta, quia ut sic, includit necessario respectum ad rationem rectam, ut patet a Doctore in locis praeallegalis, sed sufficit quod operatio illa in se sit qualitas, licet postea possit circumstantionari diversis respectibus ; et sic patet quomodo actio elicitiva operationis virtutis, sive operationis virtuosae, dicitur bona. Et dicitur operatio virtutis, vel quia in se formaliter est recta, vel quia elicita a virtute, vel quia generativa virtutis, tamen non est de ratione actus virtuosi, quod sit a virtute, nec quod sit generativus virtutis, ut patet a Doctore in quarto, dist. 40. p. 2. Et vide quae exposui in prologo quaest, ultima.
Secundum declarandum est de propositione illa, omne bonum est qualitas, contra quam instat Aristoteles sic arguendo: Si omne bonum est qualitas, ergo operatio virtutis erit qualitas, quia operatio virtutis est bona ; consequens falsum, ergo et antecedens, scilicet omne bonum est qualitas. Dico, quod sufficit Aristoteli ad improbandum illud antecedens, accipere pro operatione virtutis ipsam actionem elicitivam, quae terminatur ad actum virtutis, sic inferendo ex illo antecedente, scilicet omne bonum est qualitas, ergo actio elicitiva actus virtutis erit qualitas, cum sit bona, ut supra patuit. Consequens est falsum, scilicet, quod illa actio elicitiva sit qualitas, imo est actio de genere Actionis, ut supra patuit ; et similiter potest argui de actione elicitiva felicitatis. Si omne bonum est qualitas, ergo operatio felicitatis erit qualitas, accipiendo operationem felicitatis pro actione elicitiva felicitatis. Et patet quod consequens est falsum, quia actio elicitiva felicitatis est actio de genere Actionis.
(s) Aliter potest dici ad illam ducibntatem. Hic Doctor dat aliam responsionem ad illam auctoritatem 10. Ethic. cap. 2. Et dicit quod Philosophus intendit tantum de qualitate in esse quieto, cum dicit, neque virtutis operationes qualitates sitnt, scilicet in esse quieto, quod apparet per hoc quod negat ibi istam consequentiam, delectatio non est qualitas; igitur non est bona. Et probat quod non sequitur per illam instantiam, neque enim virtutis
operationes sunt qualitates, neque felicitas. Antecedens enim in ista consequentia non est verum, nisi de qualitate permanente, nam delectatio vere est qualitas, sed in fieri; igitur sufficit ubi instare de illis quae hoc modo non sunt qualitates, scilicet permanentes, sicut nec delectatio est qualitas, scilicet permanens, non sequitur, ergo delectatio non est qualitas permanens, ergo non est bona, quia stat ipsam esse bonam, et tamen non esse qualitatem permanentem. Et similiter si intelligitur in illo primo antecedente, scilicet quod omne bonum est qualitas permanens, statim potest subinferri, operationes virtutis sunt bonae. Et similiter delectationes consequentes operationes virtutis sunt bonae ; ergo sunt qualitates prmanentes, non sequitur, quia sunt qualitates tantum in fieri, ut supra patuit.
(t) Ad primam rationem, dicit Doctor prirno, quod actus distinguuntur per objecta tanquam per manifestiora, quia distinctio objectorum est manifestior distinctione actuum, tamen intrinsece actus distinguuntur per suas rationes formales intrinsecas et absolutas. Dicit secundo, quod actus distinguuntur per objecta originative et effective: patet, quia actus dependent saltem partialiter ab objectis in entitate ; ergo et in unitate et distinctione, quia a quo quis habet esse, sive entitatem, ab eo habet unitatem et distinctionem. Sed non distinguuntur per objecta formaliter et intrinsece, sed per rationes proprias distinguuntur formaliter, per objecta autem distinguuntur extrinsece ; et de hoc vide in simili Doctorem in frimo, dist. 1. 13. et 27. Praeterea addit, quod si acciperetur, quod non distinguuntur per extrinseca, concedendum quidem esset, sic intelligendo, sicut per correlativa, et per se terminos relationis, quia absolutum non requirit extrinsecum,
ut per se correlativum, nec per se terminum correlationis. Possunt tamen distingui per aliqua extrinseca, sicut causata distinguuntur per causas proprias, sive per illa ad quae habent propriam dependentiam in entitate et unitate, talia sunt subjecta respectu operationum. Nam intellectio distinguitur a visione, quia intellectio est in intellectu, ut in proprio subjecto, et visio est in potentia visiva, et sic visio et intellectio dicuntur distingui per diversa subjecta, licet etiam possint distingui per diversas causas extrinsecas, tanquam per objecta, a quibus dependent ac etiam causantur.