De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Hic docet operationem vitalem separari posse ad objecto. Ad primum, ait illam posse concipi, non cointelligendo objectum, si vox imponeretur ad significandam entitatem absolutam tantummodo, ideo autem nunc semper cointelligi objectum, quia sic vox ad significandum imposita est. Explicat optime quomodo relatio, quae tantum est possibilis, denominat fundamentum, vel objectum, ac si actualis esset, et qualis est ista relatio. Habet pulchram et valde subtilem doctrinam circa haec ; vide Leuch. et Tartarei.
De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis essentialem, quam aliae qualitates, et ideo si ponatur alias non esse essentialiter relatas ad subjectum, de quo non est modo quaestio, nec ista ponetur essentialiter relata ad subjectum.
(u) Quod si dicatur istam operationem esse in fieri, et per hoc essentialius dependere a subjecto, quam alias, quae sunt in facto esse, vel in quieto esse.
Respondeo, istud non variat dependentiam ad subjectum, sed tantum variat modum essendi ipsius formae in se, vel saltem in comparatione ad causam dantem esse.
Ad argumentum principale (v) dici potest, quod si aliqua vox imponeretur ad praecise significandum entitatem absolutam, quae est operatio, vel in operatione, et per se in genere Qualitatis, significatum illius vocis posset intelligi non cointelligendo objectum in ratione termini. Sed communiter voces impositae ad significandum operationem, important relationem, vel principaliter, vel connotando, et ratio est, quia operatio communiter intelligitur sub respectu tendente ad objectum, et sub modo quo intelligitur, sub eo communiter significatur.
Exemplum, species intelligibilis est qualitas absoluta, quod saltem oportet eos concedere, qui ponunt speciem esse formalem rationem intelligendi, scilicet per se principiatam actus, et tamen communiter vocatur similitudo objecti, non quod illa sit relatio, quam per se importat hoc nomen similitudo, sed quia ipsa ex natura sua est quaedam forma imitativa, et repraesentativa objecti: ideo dicitur similitudo talis, scilicet per imitationem, et etiam cum significatur per hoc nomen species, adhuc non significatur sub ratione absoluti praecise, sed includendo illam relationem, sub qua communiter intelligitur ; unde etiam species dicitur alicujus objecti species.
Consimiliter est de vocibus significantibus operationem.
(x) Et si arguas, aliqua operatio, puta illa quae non est objecti, ut existentis, non habet ad objectum nisi relationem potentialem ; nunc autem oportet cointelligere objectum tanquam terminum actualis relationis, quia qui intelligit actum cognoscendi, oportet ut cointelligat objectum non tantum ut cognoscibile, sed ut actu cognitum ; igitur cognoscere importat relationem actualem.
Respondeo, relatio, quae quantum est ex parte fundamenti, esset actualis, et propter non entitatem termini, est possibilis, ipsa denominat frequenter fundamentum, vel subjectum, quasi actualiter inesset.
Exemplum, conceditur quod anima separata non est tantum inclinabilis ad corpus, sed quod inclinatur ad corpus, et tamen non est ibi actualis inclinatio, quia terminus non est in actu, sed pro tanto actualiter denominat, quia quantum est ex parte animae, actualiter inesset.
Consimiliter dicitur, quod scientia practica dirigit, licet non sit actualis directio secundum eam, puta quando nulla alia potentia ab intellectu operatur, nec dirigitur secundum eam.
Consimiliter dicitur, quod albedo est mensura omnium colorum, et sic de primo in quolibet genere respectu posteriorum, licet quandoque non sit actualis mensuratio propter defectum termini.
Consimiliter (y) potest dici hic, quod quia relatio operationis ad objectum semper, quantum est ex parte ejus, inesset actu, ideo sub ratione ejus, quasi actualiter inhaerentis, operatio intelligitur, et sic significatur, et sic objectum cointelligitur, ut terminans actualem dependentiam.
Istud, quod dictum est, verum esset, si cointelligeretur semper objectum sub ratione mensurae, quia relatio mensurabilis est ibi potentialis, ut prius dictum est: nunc autem intelligendo operationem, oportet cointelligere objectum, tanquam illud quod attingitur per operationem.
(z) Verius igitur videtur esse dicendum, quod oportet objectum cointelligi tali actui, ut terminum attingentiae unionis in actu, quam ut terminum dependentiae, vel mensurabilis. Ista autem attingentia est relatio rationis in actu abstractivo; sed quia sub ratione illius relationis attingentiae communiter intelligitur, et hoc attingentiae actualis, licet illa non sit actualitas realis, sed actualitas relationis rationis, et ideo communiter operatio significatur sub tali relatione actuali, et oportet objectum cointelligi, ut terminans talem relationem actualem.
(a) Hinc patet, quod illud Aristotelis in Praedicamentis,nihil prohibet idem in pluribus generibus enuntiari, non est verum de aliquo per se uno, sed de aliquo uno per accidens, quod etiam quandoque uno nomine significatur, sicut forte hoc nomen scientia, sed non propter hoc est unum proprie, quod est unum secundum definitionem, secundum illud 7. Metaph. cap. 3.
Definitio vero est, non si nomen rationi idem significet, omnes enim rationes essent utique definitiones; et probando consequentiam, subdit : Erit enim nomen, quod cuilibet rationi idem, quare et Mas definitio erit. Et ex hoc posset intelligi (b) dictum Averrois 7. Phys. Dignius est, inquit, quod sic de e. ad Aliquid, quam de Qualitate, quod forte verum est quantum ad illud, quod formalius est in significato nominis impositi ambobus, vel illi toti per accidens, quod est absolutum sub respectu.
Ex hoc etiam forte potest intelligi illud 5. Metaph. quod aliqua dicuntur ad aliquid secundum genus, ut medicina, inquit, eoum est, quae ad aliquid, quia ipsius genus scientia videtur esse eorum, quae ad aliquid ; nomen forte speciei imponitur praecise ad significandum qualitatem, et propter hoc non dicitur ad propriam correlativum. Nomen autem generis non imponitur praecise ad significandum genus, sive qualitatem, sed ad significandum ipsam sub respectu.