De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(u) Quod si dicatur instans operationem esse in fieri etc. Respondet, hoc non variat dependentiam ad subjectum sed tantum variat modum essendi ipsius formae in se, vel saltem in comparatione ad causam dantem esse, quia esse suum absolutum est in continuo fieri, sicut etiam esse absolutum creaturae ; aliae vero qualitates, ut comparantur ad causam propriam et particularem habent esse in esse quieto, tamen ut comparantur ad primam causam conservantem, semper sunt in continuo fieri. Et hoc patet a Doctore in secundo, dist. 2. quaest. 4. ubi vult quod causatum tantum pro illo instanti quo accipit esse a causa sua particulari dependeat, et in tempore immediate sequenti a Deo conservetur. Modo creaturam conservari est ipsam continue a Deo fieri, et poni in esse, ut patet a Doctore in secundo, dist. 2. quaest, 1. et vide ibi quae exposui. Sed operationes non solum sunt in continuo fieri a prima causa universali, sed etiam a causa propria particulari .
(v) Ad argumentum principale. Arguitur in principio quaestionis, probando quod actus sit essentialiter relatio, vel relativus, quia talis actus non potest intelligi, nisi cointelligendo terminum ; absolutum autem potest intelligi, non cointelligendo aliquid in ratione termini, ergo, etc.
Respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quod licet operatio secundum dici videatur sic importare relationem ad objectum propter nomen sic impositum, tamen secundum esse nullam essentialiter includit relationem ad objectum. Et adverte cum dicitur, quod operatio, ut est qualitas, non tendit in objectum in ratione termini, quia tendere formaliter ad aliud in ratione termini, ipsum terminantis, ita quod sit impossibile ipsum esse, nisi sit tendentia formaliter in terminum talem, est essentialiter relatio, vel relativum. Sed operatio bene tendit in objectum, ut objectum, quia per illam cognoscitur objectum, non tamen est essentialiter tendentia in illud, ut in terminum terminantem, quia si, per possibile, objectum actu non esset, adhuc a Deo in intellectu posset operatio conservari, et habere verum esse, quod tamen esset impossibile, si esset essentialiter tendentia in objectum, ut in terminum terminantem illam.
Deinde nota, cum dicit de specie intelligibili secundum eos, qui ponunt eam etiam rationem formalem actus intelligendi, hic non nominat opinionem propriam, qui expresse tenet quod species intelligibilis est ratio formalis producendi actum intelligendi partialis; tum quia etiam concurrit simul potentia; et hoc patere potest ex intentione sua in primo, dist. 3. quaest. 6. et 8. et in dist. 17. et in secundo, dist. 3. quaest. 9. et 10. et dist. 9. et in 4. dist. 10. et in quodl. praesenti q. Ponendo ergo talem speciem esse rationem formalem producendi actum intelligendi, erit necessario entitas absoluta, quia nulla entitas relativa potest esse ratio formalis producendi aliquid, et maxime absolutum, ut patet per Doctorem in pluribus locis, et per Philosophum 8. Physic. text. com. 1 O. Nota etiam, cum dicit quod species intelligibilis est similitudo objecti, et hoc per imitationem, quia ex hocvidetur sequi, quod ipsa sit mensurabilis ab objecto, et per consequens includere relationem realem ad objectum, relationem scilicet mensurabilis ad mensuram, quod conceditur, et tunc dicit relationem realem ad objectum, quando actu existit: quando vero actu non existit, dicit tantum relationem mensurabilis potentialem, sive apiitudinalem realem, et dic pariformiter sicut dictum est de notitia abstractiva objecti, quae dicit relationem realem ad objectum non existens ; aptitudinalem tamen, et ad objectum actu existens dicit relationem realem actualem mensurabilis ad mensuram. Adverte etiam quod aliter actus intelligendi est similitudo objecti secundum imitationem, et aliter species intelligibilis. De hoc vide quae exposui in primo, dist. 3. q. 6. et 1. (x) Et si arguas. Hic instat, probando quod operatio includat essentialiter relationem ad objectum, et maxime hoc probat de aliqua operatione.
Respondet Doctor quod relatio quae quantum est ex parte fundamenti esset actualis, quia et fundamentum actuale, etc. quia firminus non est in actu, scilicet corpus, posito quod corpus sit corruptum, sed pro tanto actualiter denominat, quia quahtum est ex parte animae, actualiter inesset, sed non inest actu, quia terminus non est actu existens. Consimiliter dicitur, quod scientia practica dirigit, licet non sit actualis directio secundum eam, puta, quando nulla alia potentia ab intellectu actualiter operatur, nec dirigitur secundum eam. Non enim scientia practica semper actu dirigit potentiam ad pra xim, quia hoc non est de ratione habitus practici, sed sufficit quod sit directiva, ut patet a Doctore in prolog. q. ultima, et tamen conceditur quod dirigit in praxim, quod verum est quantum est ex parte fundamenti, quod actu est positum, et si terminus esset in actu, tunc directio esset in actu.
(y) Similiter potest dici hic, quod quia reldtio operationis ad objectum, etc. Doctor hic duo dicit: Primum, quod loquendo de relatione mensurabilis ad mensuram, quae ponitur relatio realis actualis in mensurabili, si mensura est actu existens, quod intelligendo actum intelligendi, sive ipsam operationem ex quasi significato nominis, videtur intelligere relationem mensurabilis quasi in actu, non quod actu insit quando mensurat, scilicet objectum non est actu existens, sed quia quantum est ex parte fundamenti, scilicet ipsius actus mensurabilis, illa relatio actualis inesset, quia nihil deficit ex parte fundamenti, et realiter inesset actu, si objectum, quod ponitur mensura, esset in actu existens, et ideo propter defectum termini non intelligit ibi vere talem dependentiam realem actualem, scilicet mensurabilis ad mensuram, sicut patuit in aliis existentiis supra positis, quia intelligendo animam, quasi intelligo ipsam actu inclinari ad corpus, quae tamen actualis inclinatio non est quando corpus actu non est, sed intellige ibi actualem inclinationem quantum est ex parte fundamenti, scilicet ipsius animae. Secundum est, quod loquendo de relatione unionis, sive attingentiae ad objectum, et hoc in actu cognoscendi abstractive, quae necessario includit relationem rationis, scilicet relationem attingentiae, non potest intellectus actu intelligere actum cognoscendi abstractive, nec actu cointelligit ipsum objectum tanquam illud, quod attingitur per operationem ipsius potentiae, scilicet intellectus ; et hoc patet tali exemplo, sive similitudine, scilicet, si cognosco actum intelligendi abstractive, intelligo quod est actus, sive operatio circa objectum, ergo cointelligo ipsum objectum, quod quidem per talem operationem attingitur.
(z) Verius igitur videtur esse dicendum, quod oportet objectum cointelligi tali actui, quam ut terminum attingentiae, vel quam ut terminum mensurabilis. Et hoc manifeste patet, quia operatio attingentiae, qua mediante intellectus attingit objectum, requirit illud quod attingitur, et in cognitione abstractiva, non oportet quod ipsum objectum actu existat; et hoc patet, quia talis operatio non terminatur ad objectum, ut existens, ut supra patuit, si operatio ut mensurabilis non habet semper objectum existens, ut mensuram, ut supra patuit. Ideo potest actu intelligi operatio, et non cointelligi objectum ut existens, sed non est sic de relatione attingentiae, sive unionis.
(a) Hinc patet quod illud Aristotelis. Vult dicere quod tunc est, vere definitio quando nomen, id est definitum significat idem, quod ratio, sive definitio, ut homo significat humanitatem, et animal rationale praecise significat idem quod homo; ideo homo ponitur vere definitum, et animal rationale ponitur ratio ejus, sive definitio. Unum vero per accidens, quod necessario includit plura alterius et? alterius generis, vel significat plura immediate, ut hoc nomen album, quod significat albedinem et hominem, cui inest albedo, vel saltem unum significat, et aliud connotat, et sic album significat albedinem, et connotat subjectum, et hoc est magis verum, quam ponere ipsum plura significare, et hoc patet a Doctore in lib. Praedicamentorum. Et ratio hujus est quia ex subjecto et accidente non potest fieri unum per se, ut patet 8. Met. t. q. 15. sed tantum unum per accidens; numquam enim ex pluribus diversorum generum potest fieri unum ens per se in re, nec per consequens in conceptu, quia unitas conceptus per se semper sumitur ab unitate per se in re. Si ergo unum per accidens non potest per se significare unum, sed vel duo, vel unum significare, et aliud quidem connotare, sequitur quod non potest proprie definiri, quia definitio et definitum idem simpliciter significant, et hic licet possem nonnulla adducere, propter multa mihi occurentia, tamen quia facilia sunt, non oportet multum immorari. Et quod dicit de scientia, quae uno nomine significatur, ut patet, et tamen plura importat, quia scilicet importat entitatem absolutam de genere Qualitatis, et relationem ad scibile, et hoc vel actualem realem, ut ad scibile actu existens, et hoc loquendo de ratione mensurabilis ad mensuram. Vel importat relationem rationis scilicet unionis, sive attingentiae ad objectum, quia notitia abstractiva tantum dicit relationem rationis ad objectum, ut supra patuit, et proprie scientia est notitia abstractiva, ut alias exposui. Scientia ergo erit in diversis generibus, quia ut includit qualitatem, erit per se in genere Qualitatis, et ut includit relationem actualem realem mensurabilis, erit per se in genere Relationis, et ut includit relationem rationis, erit tantum reductive in genere Relationis, tenendo quod relatio rationis tantum sit reductive in genere Relationis, ut Doctor videtur tenere in Praedicamentis. Et cum dicit, quod scientia ratione qualis est per se in genere qualitatis, intelligo quod illa qualitas, vel conceptus illius sit per se in tali genere ; hoc idem dico de relatione. Si vero accipiatur scientia ut includit simul utrumque, tunc ratione qualitatis est reductive in genere Qualitatis, et ratione relationis realis, est reductive in genere Relationis.
(b) Et ex hoc etiam forte posset intelligi illud 5. Met. Vult dicere breviter, quod nomen speciei scientiae, scilicet medicina, quae ponitur species scientiae, imponitur praecise ad significandum qualitatem, et non imponitur ad significandum praecise qualitatem sub respectu ad aliud ; nomen vero generis, scilicet scientiae, quae ponitur genus, non imponitur ad significandum praecise qualitatem, sed imponitur ad significandum qualitatem sub respectu ad aliud, scilicet ad objectum.
In isto articulo sunt multae difficultates, quas modo causa brevitatis transeo.
FINIS TOMI VIGESIMI QUINTI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILTS, ORDINIS MINORUM
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS VIGESIMUS SEXTUS
QUAESTIONES QUODLIBETALES XIV-XXI
CONCILIATIONIS. - OPUSCULUM DE CONTRADICTIONIBUS. DE PERFECTIONE STATUUM.
PARISIIS APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13 MDCCCXCV
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES QUODLIBETALES
(Continuatio)