De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Pro resolutione quaestionis praemittit aliqua. Primum, etsi anima habeat in omni statu perfectionem omnem naturalem sibi intrinsecam, tamen in supremo statu, nempe gloriae, tantummodo habet supremam naturalem perfectionem completam ob amotionem impedimentorum, quia tunc tantum non dependet a sensibus et phantasia in propriis operationibus plusquam si esset separata, de quo i. d. 3. q. 3. et 2. d. 3. q. 8. ad primum principium, n. 13. et d. 11. num. 4. alias autem sic dependet sive hoc sit ex peccato, sive non, ut ibi Doctor tradit. Et hoc sensu quaeritur de anima, hac quaest. quia quod in statu naturae destitutae non possit intelligere Trinitatem dictum est q. i. Prologi : An vero posset in statu naturae institutae, qualiter datum fuit Adae, eam cognoscere, constabit ex 2. art. Secundum, cognoscere stare potest dupliciter: Primo cognitione producta ab anima cognoscente. Secundo, cognitione recepta in ea. Tertium, cognitio perfecta est, qua attingitur objectum secundum propriam ejus perfectionem ; imperfecta, qua tantum in communi conceptu, vel per accidens, ut quando Deus cognoscitur, non ut in se, sed sub ratione attributali I. dist. 3. q. I. Quartum, cognitio immediata est, quae habetur de aliquo objecto nullo alio objecto mediante ; cognitio mediata, quae e contra habetur. Exemplum primi, quando essentia divina cognoscitur ; secundi, cognitio de objectis secundariis, quae cognoscuntur a Beatis per essentiam prius cognitam. His praemissis tria quaerit Doctor circa hanc quaestionem.
Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, sive scilicet naturae institutae, sive destitutae, sive restitutae, habeat eamdem perfectionem naturalem, intelligendo de illa, quam ex necessitate naturae requirit, tamen ad perfectionem naturalem supremam in solo tertio statu attingit, in quo non tantum habebit supernaturalem perfectionem gloriae, sed etiam perfectionem supremam ipsius naturae. Posset igitur intelligi quaestio vel de illa perfectione naturali, quae semper habetur, vel de ista suprema, et tunc in primo intellectu bene proprie dicitur anima relicta, etc. Sed in isto secundo intellectu, magis proprie quaeritur hoc modo: An anima ad perfectionem naturalem supremam reducta, ex ista perfectione possit sic cognoscere Trinitatem.
Secundo, praemitto quod animam posse cognoscere aliquod objectum, uno modo potest intelligi ipsam posse recipere illam cognitionem ; alio modo ipsam posse attingere in illam cognitionem ; et hoc, vel ex se sola, vel saltem ex concursu causarum, quae natae sunt concurrere naturaliter ad illum effectum. Istorum membrorum secundum infert primum, sed non e converso, quia ad primum sufficit nuda capacitas, quomodo lapis per oppositum non potest cognoscere, quia repugnat sibi recipere illum actum.
Ad secundum autem requiritur (b), quod tali capacitati correspondeat aliqua causa activa naturaliter ; quia vero difficultas est principaliter in secundo membro quaestionis, ideo de primo breviter expediendo posset concedi, quod si intellectus possibilis ex propria potentia receptiva cujuscumque intellectionis, ita quod licet requiratur aliquod praevium intellectioni, non tamen tanquam potentia receptiva, vel ratio recipiendi, sicut superficies ponitur ratio recipiendi colorem, tunc quodcumque ens, quod habet in natura sua intellectum possibilem, potest ex natura sua cognoscere quodcumque cognoscibile, hoc est recipere cognitionem ejus, quantum est ex parte sui.
(c) Tertio, praemitto quod cognitio intellectiva, de qua est quaestio, potest intelligi perfecta, aut imperfecta ; et intelligo ad propositum, non de perfectione intensiva, sed de perfectione ex parte objecti, quod scilicet illa intelligatur perfecta, qua attingitur objectum sub perfecta ratione suae cognoscibilitatis, hoc est, per se propria et distincta ; et per oppositum, imperfecta dicatur illa, qua attingitur tantum per accidens, vel tantum in aliquo conceptu communi, vel confuso.
(d) Item, cognitio distincta vel est mediata, vel immediata. Dico immediatam, quando objectum non mediante aliquo alio objecto intelligitur, per quod, vel in quo intelligatur, ita quod hic excluditur medium cognitum, non autem medium, quod esset praecise ratio cognoscendi vel intelligendi.
Ex istis sequitur, quod ad solutionem quaestionis tria sunt videnda : Primo, de cognitione imperfecta ; secundo, de cognitione perfecta immediata, et tertio, de cognitione mediata, et in quodlibet istorum, ad quam potest anima vel Angelus attingere ex perfectione naturali uno modo, vel alio intellecta.