De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quocumque transcendente abstracto a creatura cognita cognoscitur Deus confuse, sicut homo cognoscitur cognito animali. Si vero limitetur transcendens ad aliquam specialem perfectionem, v. g. summi, infiniti, haberi potest conceptus Deo proprius et ultimus ; iste, id est, entis infiniti cst perfectissimus, qui pro hoc statu haberi potest de Deo, de quo Doct.I. dist. 3. quaest. 2. n. 17. Ratio secundi dabitur in articulo secundo. Quod vero cognitio horum terminorum naturaliter acquiritur, probat primo, quia fidelis et infidelis contradicunt de illa propositione : Deus est trinus, et non tantum de voce. Secundo, fides non est ad notitiam terminorum, sed eam praesupponit. Tertio, abstractio entis ab hoc ente, et summi ab hoc summo, est naturalis, et connexio horum non repugnat; ergo concipi potest.
De primo (e), intellectus secundum Philosophum tertio de Anima, habet duplicem operationem, scilicet intelligentiam simplicium, et intelligentiam compositorum, scilice componere et dividere intellecta : et prima potest esse sine secunda, et non sic e converso, etc.
Primo igitur videndum est de prima cognitione, dico quod anima ex perfectione naturali etiam quam habet in isto statu, qui est inter tres status infimus, potest habere intellectionem imperfectam istorum terminorum : Deus et trinus, non autem perfectam ; potest enim ex cognitione hujus entis abstrahendo, cognoscere ens secundum se, et sic de bono ; et hoc isto modo, quem tangit Augustinus 8. de Trin. cap. 3. Bonum hoc el bonum illud, tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes, ita Deum videbis, et ibidem inferius, salis patet quomodo non solum potest cognosci Deus in isto quasi confuso conceptu boni, sed in conceptu quodammodo proprio, si intelligitur bonum per essentiam, vel bonum summum. Unde ait inferius : Si poteris sine illis, quae participative bonae sunt, perspicere ipsum bonum, cujus participatione bona, perspexeris Deum.
Consimiliter per hoc verum potest intelligi ipsum verum, et secundum Augustinum ibidem cap. I. Deus veritas est, cum dicitur veritas, mane si potes in inlelleclione veritatis, et si intelligas veritatem, non tantum in communi, sed per essentiam, jam habes conceptum quodammodo proprium Deo.
Breviter dico, quod quodcumque transcendens per abstractionem a creatura cognita, potest in sua indifferentia intelligi, et tunc concipitur Deus quasi confuse, sicut ani^
mali intellecto, homo intelligitur. Sed si tale transcendens in communi intelligitur sub ratione alicujus specialioris perfectionis, puta summum, vel primum, vel infinitum, jam habetur conceptus sic Deo proprius, quod nulli alii convenit.
Consimiliter abstrahendo a numero proprie accepto, qui scilicet est quantitas discreta, rationem propriae discretionis, haberi potest conceptus ejus, quod est Trinitas ; et istum modum acquirendi cognitionem simplicem istorum terminorum : Deus et trinus, sufficit natura animae, etiam in hoc statu.
Quod probatur primo, quia fidelis et infidelis contradicentes sibi de hac propositione : Deus est trinus ei unus, non tantum contradicunt sibi de nominibus, sed de conceptibus, quod non esset, nisi uterque in intellectu suo haberet conceptum terminorum.
Hoc secundo probatur, quia fides, quae distinguit istum ab illo, cum non sit habitus inclinans ad assentiendum ex notitia terminorum, non est ratio noscendi terminos, sed praesupponit eorum notitiam.
Tertio potest idem ostendi, quia abstractio entis ab hoc ente, et summi ab hoc summo in sensibilibus est naturalis, et ista duo sibi conjuncta non habent repugnantiam, propter quod ratio ista, ens summum, non est ratio in se falsa, sicut loquitur Philosophus 5. Metaphys. cap. de Falso, quod illa ratio est in se falsa, cujus partes includunt repugnantiam, et illa non potest concipi aliquo actu simplici intellectus ; et per oppositum, ista, ens summum, potest uno actu poncipi, quia alterum istorum non repugnat alteri.
(f) Restat ulterius videre, qualiter anima habens notitiam de praedictis terminis, scilicet Deus et trinus, possit ex natura sua cognoscere veritatem hujus propositionis, Deus est trinus, et cum possit intelligi de complexione haberi notitia credulitatis, vel scientiae, et hoc vel scientiae propter quid, vel quia, videndum est quae istarum possit haberi de isto complexo : Deus est trinus. Dico quod prima, scilicet notitia credulitatis, saltem acquisitae, potest haberi etiam modo ex naturalibus. Hoc probatur, quia secundum Augustinum 11. de Civit. cap. 3. Ea quae remota sunt a nostris sensibus, quoniam nostro testimonio scire non 1 possumus, de his alios testes requiri: mus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse, non credimus ; et idem 15. de Trinit. cap. 12. Absit ut scire nos negemus, quae testimonio didicimus aliorum, alioquin nescimus esse oceanum, nescimus esse terras, atque urbes, quae celeberrima fama commendat.