De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat primo quomodo viator audita communi Ecclesiae doctrinae potest acquirere fidem mysteriorum, de quo 3. d. 23. n. 4. Secundo, necessarium esse infusam fidcm, ad quam nemo naturaliter attingit, ibid. n. 14. et d. 25. q. I. vide ibi Schol. n. 2. ubi probatur necessitas fidei infusae ad salutem, contra quosdam. Quod ait hominem se disponere ad fidem, non loquitur de proxima dispositione, scd de remota, nempe de fide acquisita, quae communiter ad infusam disponit, quia 7. d. 9. q. 2. n. 14. docet nullum agens naturaliter producere ultimam dispositionem ad formam supernaturalem. Vide Scholium nostrum 4. d. 14. q. 2. n. 14. ubi explicuimus similem loquendi modum Doctoris, ex quo male intellecto, quidam juniores attribuerunt ei, quod intenderit ultimam dispositionem ad gratiam ex naturalibus posse haberi, quod quam longe sit ab ejus mente, ibi ostendimus ex variis locis ejus. Quod ait, quando utraque fides est in eadem anima, unum et eumdem actum elici, juxta inclinationem utriusque, sic puto intelligendum, quod fides humana de Deo Trino et uno, v. g. eliciendo actum acquisitum, inclinat dispositive ad actum fidei infusae, circa idem objectum, qui tamen elicitur a fide infusa tantum. Huic etiam favet, quod babel 2. distinct. 42. quaest. 4. num. 10. quando potentia variis operationibus agit circa idem objectum, ejus actus intendi et firmari circa illud. Si dicas forte fidem acquisitam coafliccre actum infusae fidei, sicut species intelligibilis, licet naturalis concurrit ad eumdem, respondeo non occurrere, quo efficaciter repellatur, qui sic poneret, sed Doctor nihil hic dicit de concursu habituum ad actus, an scilicet efficiantur necne, de quo late agit a d. 17. q. 2. n. 8. et q. 3. n. 61.
Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire ;igitur magis possumus, et magis debemus credere testi magis veraci, et adhuc magis communitati, quam personae singulari. Nunc autem Ecclesia Catholica est communitas maxime vera, quia illa maxime veritatem commendat, et mendacium reprehendit ; igitur ejus testimonio certissime credi potest, et praecipue in illis, in quibus illa plus damnat mendacium, puta de his, quae sunt fidei et morum. Potest igitur viator ex natura sua, audita et intellecta communi doctrina Ecclesiae firma credulitate assentire his, quae ipsa docet de fide et moribus, inter quae principale est de Trinitate in Divinis. De ista credulitate acquisita videtur accipi illud ad Roman. 10. Fides ex auditu, scilicet sanae doctrinae Christi, de qua subdit : Auditus autem per verbum Christi. De ista etiam potest accipi illud Augustini contra epistolam fundamenti, B. Ego, inquit, Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae auctoritas compelleret.
Sed ultra istam fidem acquisitam (g) habemus fidem infusam, et ad illam habendam, licet possit homo ex naturalibus se disponere, non tamen ex natura intrinseca, nec etiam concurrentibus quibuscumque causis naturaliter motivis, intellectus ad eam potest attingere, quia illam solus Deus infundit, quia non est causa naturaliter motiva alicujus intellectus causati.
(h) Comparando fidem infusam et fidem acquisitam ad actum credendi, in hoc conveniunt, quod quando insunt eidem animae, actus unus et idem credendi elicitur secundum inclinationem utriusque, quia quando sunt duae formae, quae naturaliter inclinant ad actum in eodem operante, utraque quantum est de se, necessario et semper inclinat ad actum, et ideo quandocumque actus elicitur, elicitur secundum inclinationem utriusque. Et si per hoc, quod est actum credendi inniti fidei isti, intelligatur actum elici secundum inclinationem ejus, tunc concedendum est quod actus credendi innititur utrique fidei.