REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum relatio nova creaturae ad Deum, necessario coexigal relationem novam Dei ad creaturam ?
Alens. l part. q. 5. m. 4 art. 2. D. Thom. I. p. q. 13. art. 4. D. Bonavent. hic art. 3. q. 2. Riohard. q. 3. 4 Durand q. 5. Henric. quodl. 7 q. l. et quodl. 9. q. 1. Doctor in Oxon. q. I . et 2. et 5. Metaph. q. 12. et 8. Phys. q . 3. Suarez i. part. tract.I . l . . o. 9.
Circa distinctionem trigesimam quaeritur, utrum relatio nova creaturae ad Deum necessario coexigat novam relationem in Deo ad ipsam ? Quod sic, Augustinus 5. de Trin. c. 16. vult quod sicut non potest esse servus quin habeat dominum, ita nec dominus quin habeat servum. Sed si nulla relatio nova esset in Deo ad servitutem novam, in creatura posset esse servus sine domino, quod est inconveniens.
Item, illius novitas non repugnat Deo, cujus novitas non ponit mutationem in eo, quia non negatur novitas in eo, nisi propter mutationem in eo, cui advenit de novo, secundum Augustinum ubi prius : Nummus autem cum dicitur pretium, relative dicitur, nec tamen mutatus est, cum coepit esse pretium, neque cum dicitur pignus, et si quae sunt similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura, vel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili substantia Dei debemus accipere, ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur. Haec ille.
Item, relativa sunt simul natura ; igitur si relatio nova in creatura non arguat novam in Deo, relatio creaturae erit aeterna, vel non erit simul, quia novum et aeternum non sunt simul.
Contra, quod de novo inest alicui, potest dici fieri illud ; ergo si de nove inesset Deo aliqua relatio, posset de novo dici fieri illud ; hoc est inconveniens, quia non fit aliquid de novo quod prius non fuit, nisi: ab aliquo efficiente et mutante illud; sed nulla mutatio in Deo potest esse. Item, quidquid dicitur de Deo, est Deus ; ergo quidquid dicitur de Deo est aeternum ; non ergo novum. Item, nihil aeternum est temporale ; ergo nec e contra igitur, etc.