De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(g) Sed ultra istam fidem acquisitam habemus fidem infusam, etc. Hic adverte quando Doctor dicit, quod quis potest naturaliter se disponere ad fidem infusam, hoc non debet intelligi sic absolute, quasi homo ex puris naturalibus possit immediate producere dispositionem, quae ex natura rei sit dispositio ad illam, quia non est verum ; sed sic intelligitur, quod Deus ordinavit aliquos actus esse dispositionem ad fidem infusam, ad quos actus homo ex puris naturalibus attingere potest, sicut clare exposui in quarto, distinct. 14. quaest. 2. quomodo ex puris naturalibus potest se disponere ad gratiam, vide ibi, et etiam in secundo, dist. 5. quaest. 2. quaestio est de Reportatis Parisiis.
(h) Comparando. Deinde Doctor comparat fidem infusam et acquisitam invicem, et primo ponit convenientiam, et secundo differentiam. Primo dicit quod comparando infusam acqui- fl silae, quoad actum credendi, in hoc conveniunt, quod quando insunt eidem animae, actus unus, et idem credendi elicitur secundum inclinationem utriusque, non quod unus eliciatur secundum acquisitam, et alius praecise secundum infusam, quasi sint duo actus credendi, sed tantum est unus et idem ; ita actus credendi elicitus a potentia non elicitur quin ad eumdem semper utraque fides inclinet, quando simul insunt illae fides. Et hoc ostendit, quia quando sunt duae formae quae naturaliter inclinant ad artum in eodem operante, utraque quantum est de se, necessario et semper inclinat ad actum, et ideo quandocumque actus elicitur, secundum inclinationem utriusque. Patet, quia si in eodem oculo essent duae formae inclinantes ad actum videndi praecise circa idem visibile, potentia visiva agens secundum illarum formarum inclinationem ad actum videndi praecise produceret unum actum videndi respectu ejusdem visibilis, sic, quod utraque praecise inclinaret ad illum eumdem actum, imo si essent mille, tantum ad unum inclinarent. An modo isti habitus fidei acquisitae et infusae ultra inclinationem habeant etiam activitatem respectu actus credendi, hoc non est praesentis speculationis. Vide tamen quae dicit Doctor in primo dist. 17. de habitibus.
Sequitur in littera : Et si per hoc, quod est actum credendi inniti fidei isti, intelligatur actum elici secundum inclinationem ejus, tunc concedendum est quod actus credendi innititur utique fidei, quia actus ille credendi elicitur a potentia secundum inclinationem utriusque fidei, quando simul insunt potentiae.