De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o contra. Primum patet, quia discredens uni articulo, credit alios sola fide acquisita. Secundum patet, quia fides acquisita est applicatio infusae ad credendum, et ideo fides Lac est ex auditu. Loquitur Doctor de lege communi, juxta quam prius credit quis fide acquisita, Doctorem, Pastorem, Praedicatorem rerum fidei, vera dicere, quae credit proposita ab eo fide infusa, esse a Deo dicta. Constat de puero baptizato, et inter infideles aedificato, quod sino Doctore, cui prius fide acquisita crederet, nunquam fide infusa credet, juxta communem legem ; si tamen Deus suppleret vicem Doctoris, quod potest, haberetur actus, fidei infusae, sine acquisita, quod contingit in particularibus revelationibus. Ratio est, quia fides infusa inclinat ad ea quae nullam habent evidentiam ex termi-H nis, nec includunt evidentiam connexionis corum. Si dicas idem esse de acquisita, negatur ; tum quia generatur ex actibus, et sic quamdam evidentiam habet experientiae, et juxta hoo convenit eum scientia, qua habet objectum sibi praesens, licet per spem, quia ex ipso genita est, dc quo optime Doctor 3. distinct. 25. quaest. 2. num. 11. Si autem daretur acquisita, per accidens infusa, idem esset de ipsa, ac de absolute infusa, quia non haberet praesentiam credibilis, esto haberet terminorum species sine praedicatore, vel Doctore, juxta illud Rom. 10. Quomodo credent ei quem non audierunt, etc. Vide Doct. 3. d. 23. n. 5. et 13. et dist. 25. q. I. num. 11.
Est tamen differentia una quantum ad hoc, quod est actum elicere, ista scilicet quod ex fide acquisita, etiam si sola insit, potest elici actus credendi, sicut credimus certis articulis testimonio fide digno asserentis, ad quos tamen non inclinat aliqua fides infusa. Haereticus enim in uno articulo dissentit, aliis articulis credendo, non ex fide infusa, cum illa non possit stare cum haeresi in quocumque articulo ; sed ex fide solum infusa non potest quis elicerei actum credendi, et hoc de lege communi, licet Deus fidei infusae assistendo, posset movere intellecti tum ad assentiendum actualiter illi, ad quod fides illa inclinat ; sed tunc forte non ex sola inclinatione fidei istius eliceretur actus ille, sed ex motione divina ; et multo magis de lege communi ex sola fide infusa non potest haberi actus cred dendi. Hoc patet de puero baptizato, quia si postea nutriretur in deserto, vel inter infideles, et nullam haberet doctrinam de credendis, nunquam actum rectum credendi eliceret. Et ratio est, quia fides infusa inclinat ad credendum ea quae non habent evidentiam ex terminis, nec includunt aliquam evidentiam connexionis terminorum, si termini sint apprehensi ex sensibus.
Contra, nec fides acquisita includit talem evidentiam.
Responsionem quaere alibi.
Respondeo, sicut haberi potest in 3. distinct. 23. et 24. Fidem infusam nobis inesse, est tantum creditum, ideo nullo modo evidentiam facit. Acquisitam experimur nobis inesse, qua mediante objecta credibilia sunt per auditum praesentia, et sic aliquo modo evidentia, licet proprie neutra sit ex objecto evidens. Per infusam sine acquisita non potest quis exire in actum, ut patet statim superius, evidentiam habet acquisita ex testimonio revelantis sive praedicantis.