De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Differentia secunda inter fidem acquisitam et infusam, quod illi communiter potest subcsse falsum, huic non, quia illa innititur lesti fallibili, haec infallibili ;si tamen Deus immediate aliquid revelaret alicui, nec dedisset auxilia supernaturalia, posset naturaliter elicere actum Fidei, cui non posset subesse falsum, sed tunc oporteret habere evidentiam de attestante, qua habita, constaret immutabiliter verum esse, quod revelat. Vide Doctorem 3. d. 23. num. 15. et 18. Explicat bene quomodo fides acquisita, quando simul cum infusa inclinat ad actum, non potest tendere in falsum. Differentia tertia, quia non experior me exire in actum fide infusa ;est contra de acquisita, quia percipio me videre haec revelata esse a Deo ex testimonio
Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se habere infusam (de quo vide Scholium 3. dist. 23. ad num. 17. ubi pro hoc aliquot adduxi auctores,) quomodo etiam infusa dependeat ab acquisita, licet fallibili. Vide. ibi Scholium ad num. 6. ubi dixi non requiri conditionem esse infallibilem, quod respectu primo venientium ad fidem clarum est, quia propositio Ecclesiae quoad hos, non est conditio, sed unum credendorum.
Alia differentia est, quantum ad hoc, quod est actum inniti fidei, quia fides infusa non potest inclinare ad aliquod falsum, inclinat autem virtute luminis divini, cujus est participatio, et ita non nisi ad illud quod est conforme illi lumini divino ; actus igitur credendi inquantum innititur isti fidei, non potest tendere in aliquod falsum. Sed fides acquisita communiter innititur assertioni alicujus testis, qui posset deficere, et ideo illa fides non tribuit actum credendi, inquantum sibi innititur, quod non possit sibi subesse falsum ; frequenter tamen non sibi subest falsum, quando scilicet testis, cujus testimonio innititur in testificando illud fit verax. Et dixi communiter, quia Deo immediale revelanti, posset quis credere credulitate acquisita, nisi aliud non sit verum revelari a Deo, quam actum credendi, vel noscendi causari immediate a Deo in eo cui fit revelatio. Et quandocumque ad idem inclinat fides infusa et acquisita, tunc necessario acquisitae non subest falsum, non quod haec necessitas sit ex ipsa fide acquisita, sed ex infusa concurrente cum ipsa ad eumdem actum. Innititur igitur actus credendi fidei infusae tanquam regulae certae, et omnino infallibili,
a qua actus habeat, quod non possit esse falsus ; sed innititur acquisitae tanquam Tegulae minus certae, quia non per illam repugnaret actui, quod esset falsus, vel circa falsum objectum.
Contra istam differentiam potest argui sic, quando ad eumdem actum concurrit regula fallibilis, licet cum regula infallibili, ille actus non est infallibilis. Probatur per simile, quia ex duabus praemissis, quarum una est necessaria, et alia contingens, non sequitur conclusio necessaria. Et ratio est, quia quod dependet ex pluribus, non potest esse perfectioris conditionis quocumque illorum ; nunc autem quicumque actus credendi ad hoc quod eliciatur, dependet a fide acquisita movente ; igitur si illa sit fallibilis, nunquam actus elicitus erit ex principio tali, quin sibi posset subesse falsum.
Respondet (k) ad quodcumque inclinat lumen fidei infusae, illud est determinate verum ; si autem ad idem inclinet simul aliud, quod quantum est de se, posset inclinare in falsum, non ab illo alio, ut tale, sed ab isto lumine haberetur, quod in illo actu non sit deceptio.
Tertia differentia posset poni, quae convenit cum prima, quae scilicet est, quod non percipio me inclinari in actum per fidem infusam, sive secundum illam elicere actum ; sed tantum percipio me assentire secundum fidem acquisitam, vel ejus principium, scilicet testimonium, cui credo, quia si perciperem me habere actum secundum fidem infusam, et cum hoc scirem quod secundum fidem infusam non potest haberi actus nisi determinate verus, perciperem quod actus meus. non posset esse falsus, quia ex hoc sequitur quod perciperem quod objectum .actus non posset esse fausum, et tunc scirem illud, id est, infallibiliter cognoscerem illud esse verum, quod nullus experitur in se, ut credo, quantumcumque aliquis habeat utramque fidem et secundum utramque assentiat ; tantummodo igitur credimus in universali, quod tendens in aliquod complexum secundum inclinationem fidei infusae, in hoc non posset errare ; quis autem, et quando secundum eam tendit, nec ipsemet tendens scit, nec alius, nec aliquis certitudnaliter experitur.
(1) Contra hoc 13. de Trinit. cap. i. Non sic videtur fides in corde, in quo est ab eo cujus est, sed eam tel net certissima scientia, clamatque conscientia, et post: Illud quod credere jubemur, videre non possimmus, ipsam tamen fidem quando esiin nobis, videmus in nobis.
Respondeo, intelligit sic fidem videri, quomodo concedit animam semper se noscere, non quod semper sit actus elicitus, sed quia semper est perfecta praesentia objecti actu intelligibilis. Unde subdit ibi, rerum absentium praesens est fides, etc. ita quod generaliter illud, ad quod habet anima potentiam accidentalem propinquam noscendi, hoc Augustinus dicit eam noscere.
(n) Aliter diceretur, quod accipil fidem pro actu credendi, de qua ibi dem parum post dicit: Aliquando rebus falsis accommodatur fides, hoc est, aliquis actus credendi.