De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) Respondet ad quodcumque inclinat lumen fidei infusae, illud est determinate verum. Sed non est sic de conclusione illata ab una de necessario, et alia de contingenti, quia veritas conclusionis, et evidens unio extremorum in conclusione est praecise ab unioue extremorum in praemissis, et quia extrema in praemissis non habent simpliciter necessariam connexionem, licet una praemissa sit de necessario, et alia de contingenti, sicut hic, omne animal currit, omnis homo est animal ; nam in istis praemissis major et minor extremitas non haberent simpliciter necessariam connexionem, ut patet, quia currit et homo non necessario connectuntur, ideo in conclusione non sequitur necessaria connexio ; non enim major unitas extremorum potest concludi in conclusione, quam in praemissis, ut expositum est in 1. d. 2. p. 3. q. 1. respondendo ad primum argumentum principale, conclusio enim praecise sequitur ex praemissis, pro quanto extrema conclusionis connectuntur in praemissis. Sed in proposito, actus, qui est ab inclinatione fidei infusae est necessari, et determinate verus, et ideo quidquid aliud concurrit cum fide infusa, semper ille actus erit determinate verus,etiam posito quod fides acquisita inclinaret ad actum, cui posset subesse falsum, quia potentia nunquam eliceret talem actum prout esset secundum inclinationem fidei acquisitae, sed praecise eliceret secundum inclinationem fidei infusae, et. ideo nunquam posset talis actus esse fallibilis, sive falsus ; non enim veritas actus est praecise propter connexionem habituum inclinantium, sicut veritas conclusionis est praecise propter connexionem extremorum in praemissis, et ideo patet quomodo similitudo illa non tenet. Sequitur :
Quis autem, et quando secundum eam tendit, nec ipsemet tendens scil, nec alius, nec aliquis certitudinaliter experitur. Sicut etiam patet de habente habitum charitatis infusae et charitatis acquisitae, quamvis sciat se elicere actum secundum charitatem acquisitam, quia percipit se prompte, expedite, faciliter, et delectabiliter illum elicere, quae sunt conditiones habitus acquisiti, et non infusi, ut patet a Doctore in primo, dist. 12. tamen antequam scit, et hcc de lege communi, se elicere actum secundum habitum charitatis infusum, quia tunc esset certus se esse in charitate, sed tantum scit in universali, scilicet quod actus elicitus, secundum inclinationem charitatis infusae est vere meritorius, et dignus vita aeterna, ut patet in primo, distinct. 17. Sic dicendum est in proposito.
(1) Contra hoc. Arguit Doctor auctoritatibus Augustini probando quod habens fidem infusam cognoscat se habere illam, et per consequens percipiat se operari secundum illam.
Respondet, quod intelligit sic, fidem videri quomodo concedit animam semper se noscere. Hic tamen adverte, quod communiter quando objectum est actu praesens potentiae in ratione objecti actu intelligibilis, quod ipsa potentia statim potest exire in actum, quia tunc ipsum objectum, ut sic praesens cum potentia, sunt perfecta memoria faecunda, et per consequens ex hac expositione auctoritatis, sequitur quod intellectus non tantum pro statu isto potest cognoscere ipsam fidem in se, sed etiam ipsam animam, quod tamen Doctor negat hic de anima, et supra in prolog. quaest. 1. et in primo, dist. 3. quaest. 3. Et quod memoria perfecta sit quando objectum est praesens perfecte in ratione objecti actu intelligibilis ipsi potentiae, patet a Doctore in primo, dist. 2. parte 2. quaest. 3. dist. 3. quaest. 7. et in secundo, dist. 1. q. 1. dist. 3. quaest. 10. et dist. 9. et in pluribus aliis locis, vide quae ibi exposui. Dico ergo, quod Doctor accipit hic objectum esse praesens ut actu intelligibile, non quod immediate pro statu isto possit movere potentiam, quia bene sequeretur quod posset actu intelligi. Sed sic est praesens praesentia reali, quod si intellectus non esset alligatus statui isto, statim posset illud intelligere, quia solutus ab isto statu (quem Deus ordinavit, scilicet statuendo quod intellectus non possit immediate moveri a mere intelligibili, etiam perfectissime praesenti, nec etiam ab aliquo sensibili immediate, ut patet in primo, dist. 3. q. 3. nullum esset impedimentum quin actu posset illud intelligere, Dico ergo quod fides est sic realiter praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, quod quantum est ex parte sua non posset esse magis praesens, et actu quantum in se est, esset in maxima propinquitate ad movendum intellectum ad sui notitiam ; et similiter intellectus posset immediate concurrere ut altera partialis causa ad actum intelligendi, ita quod nec ex parte intellectus, nec ex parte objecti est aliquod impedimentum, nisi praecise ordinatio voluntatis, quae ordinavit quod pro statu isto nullo modo possit immediate moveri, nec a seipso, nec ab aliquo mere intelligibili, ut patet dist. 3. primi.
(n) Aliter diceretur. Dat Doctor aliam responsionem. Ad auctoritatem dicit quod Augustinus accipit fidem pro actu credendi, de qua ibidem parum post subdit : Aliquando (inquit) rebus falsis accommodatur fides, hoc est alti quis actus credendi, et sic eliciens actum fidei, potest ipsum actu reflexo cognoscere ; tamen credo quod prima responsio magis sit ad mentem Augustini.