De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Impugnat opinionem D. Thom. dicentis quidditatem rei materialis esse objectum adaequatum nostri intellectus pro hoc statu (de quo I, dist. 3. q. 3. et 4. dist. 49. q. 11. n. 3. ubi refutat optime hanc opinionem, et rationes ejus). Primo, quia Beati tantum viderunt mal lerialia, vel acciperent aliam potentiam. Secundo, quia D. Thom. ponit dependentiam) intellectus nostri a phantasmatibus, esse poenalem, non naturalem, quod videtur D. Augustin. de quo 2. dist. 3. p. 3. n. 34. el 2. d. 11. q. I. arguit: quadrupliciter : Ens illimitatum esse objectum motivum, vel sub motivo intellectus, nostri.
Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati haberet quidditatem rei materialis pro objecto adaequato ; vel si non, non maneret eadem potentia quae modo, quorum utrumque est falsum.
(b) Nec valet dicere, quod elevatur per lumen gloriae. Nullus enim habitus elevans potentiam potest habere objectum, quod transcendat primum objectum potentiae, quia ille habitus non esset illius potentiae, sed vel esset in se potentia, vel faceret potentiam esse aliam ab ista, sicut haberet aliud objectum primuni.
(c) Dico igitur, quod objectum naturale, hoc est naturaliter attingibile adaequatum intellectui nostro, etsi pro statu isto sit quidditas rei materialis, vel forte adhuc specialius, quidditas rei sensibilis, intelligendo non de sensibili proprie solum, sed etiam de incluso essentia liter, vel virtualiter in sensibili ; tamen objectum adaequatum intellectui nostro ex natura potentiae non est aliquid specialius objecto intellectus Angelici, quia quidquid potest intelligi ab uno, et ab alio, et hoc saltem concedere debet Theologus, qui ponit istum statum non esse naturalem, nec istam impotentiam intelligendi, respectu multorum intelligibilium, esse naturalem, sed pcenalem, juxta illud 15. de Trin. 27. Certa, inquit, oculis tuis interioribus lux illa monstravit, illa, scilicet aeterna, de qua ibi locutus est. Et subdit : Quae igitur causa est, cur acie fixa lucem ipsam videre non possit, nisi utique infirmitas ; et quis eam tibi fecit, nisi iniquitas. Et de hoc supra ibidem : O tu anima mea, ubi te sentis esse ? ubi jaces ? Sequitur: Agnoscis recte te esse in hoc stabulo, quo Samaritanus ille produxit illum, quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum relictum.
Tamen Philosophus, qui statum istum diceret simpliciter naturalem homini, nec alium expertus erat, nec ratione cogente conclusit, diceret forte illud esse objectum adaequatum intellectus humani simpliciter ex naturalibus potentiae, quod percepit sibi esse adaequatum pro statu isto.
Contra ista arguitur (d) quod ens non tantum limitatum, sed illimitatum sit objectum naturaliter motivum intellectus creati, et ita ens ut est indifferens ad utrunique, erit objectum adaequatum naturale, scilicet per actionem causae naturaliter agentis attingibile.
Et arguitur primo sic : Ejusdem objecti primi accepti secundum suam totam indifferentiam, ad potentiam quam primo respicit acceptam secundum suam totam indifferentiam, est idem modus se habendi in movendo, scilicet naturaliter, vel non naturaliter. Nunc autem ens illimitatum movet naturaliter aliquem intellectum, ut divinum ; igitur simili modo movet quemlibet intellectum. Alia est minor ista: aliquod ens movet naturaliter intellectum causatum, et sequitur, igitur quodlibet simili modo movebit. Major ista probatur, primo inducendo de potentiis et objectis earum primis, et per se objectis contentis sub illis primis. Probatur secundo, quia objectum proprium secundum totam suam indifferentiam est adaequatum objectum, et respicit potentiam suam secundum totum genus suum, ut proprium extremum ; aliquis igitur est modus proprius secundum quem hoc extremum respicit illud. Ille igitur idem modus salvabitur inter quaecumque extrema particulariter contenta sub istis primis extremis, quia particularia extrema, et se respiciunt secundum hoc quod includunt prima extrema, et ita se respiciunt eodem modo quo illa prima.
Praeterea (c), omnis actus praecedens actum voluntatis est mere naturalis ; nunc autem actio essentiae divinae, etiam ut est objectum movens intellectum creatum, praecedit actum voluntatis ; igitur, etc. Probatio minoris, quia essentia, ut essentia, est objectum beatificum, non autem essentia ut voluntas, vel ut volens ; igitur movere ad actum beatificum convenit essentiae ralione, qua essentia est, et per consequens illa erit prior actione voluntatis.
Confirmatur, quia si per impossibile Deus non esset volens, essentia sua naturaliter moveret intellectum ad videndum ipsam ; igitur et modo similiter movebit, cum non moveat inquantum volens, sicut nec est primum objectum inquantum volens.
(f) Praeterea, objectum omne gignit notitiam actualem sui,et ista gignitio est naturalis, propter quod genitum dicitur proles secundum Augustinum 9. de Trin. cap. ult. igitur ista visio essentiae in intellectu Beati naturaliter gignetur ab illa essentia.
Praeterea (g), si voluntas necessario concurrit cum essentia in ratione principii motivi ad actum beatificum intellectus creati, quaero quis est ordo essentiae et voluntatis in movendo ? voluntas enim non potest dici ratio motiva potentiae, et essentia secunda quasi virtute ejus movens. Oportet igitur dare e converso, scilicet quod essentia sit prima ratio motiva ; sed prima ratio motiva in movendo tenet suum proprium modum movendi. Non enim determinatur ad movendum illud quod secundum est, sed determinat ipsum ad movendum, sicut videmus, quod activum naturaliter quantum est de se, necessario agit ; in illa tamen actione, in qua subjacet voluntati, non necessario agit, sed potest contingenter agere et non agere, non quidem ex se, sed propter contingentiam in voluntate ad agendum.
Similiter, si voluntas in agendo (h) subjaceret principio, naturaliter actio determinaretur ab illo ad determinate agendum.