De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Sed contra arguitur. Hic improbat opinionem D. Thomae dicens quod si intelligeret de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati haberet pro objecto adaequato quidditatem rei materialis, et tunc nullum immateriale posset naturaliter cognoscere, et sic una anima non posset naturaliter cognoscere nec seipsam, nec aliam, cum non contineatur sub quidditate materiali, ut patet, quod est valde inconveniens, vel si non, non maneret eadem potentia quae modo, id est, quod si intellectus Beati haberet aliud objectum, quam quidditatem rei materialis, tunc sequeretur quod non esset eadem potentia hic et in patria, quia eadem potentia semper manens eadem, habet idem objectum adaequatum, cum quaecumque potentiae habeant suum proprium objectum, et potentiae distinguantur etiam per actus, et actus per objecta ; si ergo hic haberet unum objectum, et in patria aliud, tunc non esset eadem potentia hic et in patria, quod est absurdum.
(b) Nec valet dicere. Hic Doctor improbat unam responsionem Thomae ad rationem contra opinantem qui dicit quod intellectus, ut intellectus, licet non possit attingere ad substantias separatas, tamen ut elevatur per lumen gloriae potest attingere ad hujusmodi substantias, et intellectus Beati est elevatus per lumen gloriae. Hanc responsionem Doctor improbat, quia nullus habitus elevans potentiam, potest habere objectum,
quid transcendat primum objectum potentiae, etc. Et patet hoc, quia potentia prius intelligatur habere habitum, habet suum objectum adaequatum ; patet, quia habitus potentiae, quicumque sit ille, necessario praesupponit potentiam et objectum, quia talis habitus potentiae inclinat potentiam ad eliciendum actum circa objectum, circa quod ponitur talis habitus inclinari, et sic potentia prius habet ordinem ad objectum sibi adaequatum, quam intelligatur habere habitum inclinantem ipsam circa aliquod objectum ; si ergo habitus luminis gloriae respiceret aliud objectum quam objectum proprium, quod habet ex natura potentiae, sequeretur necessario ve) quod talis habitus esset potentia aliqua cognitiva, habens pro objecto substantias separatas, quod est absurdum ; vel quod non esset eadem potentia quae nunc, quia ut nunc ex natura talis potentiae habet praecise pro objecto adaequato quidditatem rei materialis, et tunc per illud lumen haberet aliud objectum, sed distincta objecta arguunt distinctas potentias, loquendo de distinctis objectis adaequatis, ut patet intuenti. Haec etiam responsio est improbata in 1. dist. 3. q. 3. et in 4. dist. 45. vide ibi multa, ad istam materiam pertinentia.
(b) Dico igitur. Nunc Doctor assignat objectum intellectus ex natura intellectus, et etiam pro statu isto assignat quale sit objectum, loquendo semper de objecto motivo intellectus per modum naturae, ut supra dixit. Vide in primo, d. 3, q. 3. vide ibi multa singularia.
(d) Contra ista arguitur. Hic Doctor arguit probando quod ens non tantum limitatum, sed etiam illimitatum, sit objectum naturaliter motivum intellectus creati, et ita ens, ut est indifferens ad utrumque, scilicet limitatum et illimitatum, erit objectum adaequatum nuturale, scilicet per actionem causae naturaliter agentis, scilicet per modum naturae agentis attingibile. Et sic intendit probare quod etiam essentia divina sit naturaliter, id est, per modum naturae motiva intellectus creati, causando naturaliter notitiam sui, et arguit sic primo: Ejusdem objecti primi accepti secundum totam suam indifferentiam ad potentiam. Declaro prius majorem antequam inducam probationem Doctoris, cum dicit : Ejusdem objecti accepti secundum suam totam indifferentiam. Hic objectum acceptum secundum suam indifferentiam non accipitur pro illo conceptu communi, puta loquendo de objecto intellectus, quod ponitur ens inquantum ens, non accipitur ens pro conceptu entis indifferenti ad omnes ens, sed accipitur ipsum pro quanto includitur in omni per se intelligibili, sive pro quanto comprehendit omne per se intelligibile, ita quod non praecise tale ens, vel tale, sed ut includitur in omni ente, ut exposui in prologo q. 1. et d. 3. primi. Et potentia accepta secundum totam suam indifferentiam non accipitur praecise pro potentia in communi, sed prout ipsa potentia includitur pro se in omni potentia, et ut comprehendit omnem potentiam, quae respicit illud objectum, tale objectum sic acceptum, prout scilicet includit, vel comprehendit omne intelligibile habebit eumdem modum movendi potentiam, quam primo respicit. Et breviter ista major stat in una propositione Doctoris in prol. quaest. 3. et in 2. dist. 9. scilicet, quando extrema alicujus proportionis comparantur ad invicem in ratione motivi et mobilis, si aliquid unum extremi est motivum alterius extremi, quodlibet contentum sub illo extremo poterit esse motivum contenti alterius extremi contenti sub extremo primo et adaequato. Exemplum, sint ista extrema, scilicet calor sit extremum motivum, sed aliud extremum mobile sit calefactibile, quae dicuntur prima extrema, si calor in ratione motivi respicit primo calefactibile in ratione mobilis, statim sequitur quod si unus calor contentus sub calore possit calefacere aliquod lignum per modum naturae, quod etiam quilibet alius calor contentus sub calore possit idem calefactibile calefacere. Et ultra sequitur quod si aliquod calefactibile contentum per se sub primo calefactibili potest calefieri ab aliquo calore, quod quodlibet calefactibile contentum per se sub primo calefactibili possit calefieri ab illo calore ; et eodem modo potest calefieri, quia si unum calefit naturaliter, et reliquum, cum omnia participent naturam primi extremi. Sic est in proposito, objectum intellectus ex natura intellectus, et ipse intellectus omnino indifferens ad omnem intellectum, sunt extrema prima proportionis in ratione motivi et mobilis, quia primum objectum intellectus est motivum per modum naturae ipsius intellectus, et intellectus est mobilis ab illo objecto, sequitur quod si aliquod ens moveat unum intellectum per modum naturae, quod etiam quodlibet aliud ens contentum sub objecto primo eodem modo poterit movere eumdem intellectum. Et similiter si aliquis intellectum natus est moveri ab aliquo objecto, quilibet intellectus contentus per se sub intellectu, poterit moveri ab eodem objecto ; et sic credo quod illa major Doctoris teneat virtute illius propositionis, et major sic declarata probatur a Doctore sic : Primo inducendo de potentiis et objectis earum primis, sive adaequatis, et per se objectis contentis sub illis primis.
(e) Praeterea. Secundo arguit probando quod Deus movet intellectum creatum per modum naturae, et arguit sic : Omnis actus praecedens actum vol inritatis est mere naturalis, id est, elicitus per modum naturae ; sed actio essentiae divinae, etiam ut est objectum movens intellectum creatum, praecedit actum voluntatis ; igitur, etc. Major patet, quia tantum sunt duo modi agendi, unus per modum naturae, et alius per modum voluntatis, et non sunt plures, nec etiam mod iis agendi indifferens, scilicet qui nec sit per modum naturae, nec per modum voluntatis, ut extat probatum a Doctore in primo, d. 2. parte 2. q. 4. et d. 10. Modus autem agendi per modum voluntatis essentialiter competit soli voluntati, licet participative possit aliis convenire, illis scilicet dumtaxat, quae subsunt imperio voluntatis, ut patet a Doctore in primo d. 2. Sequitur ergo quod nullum aliud agens potest agere per modum voluntatis, sic, quod per naturam talis agentis possit competere. Et si aliquod ens aliud participative libere, sicut aliquando intellectus imperio voluntatis elicit actum, tamen ille ictus sic elicitus, necessario est posterior actu voluntatis immediate elicito, cum ille sit actus imperatus, ut exposui in prol. q. ult. Sed si actus sit simpliciter prior actu voluntatis, ita quod nullo modo eliciatur imperio voluntatis, ille simpliciter erit elicitus per modum naturae.
(f) Praeterea, objectum. Tertio arguit sic : Objectum omne gignit notitiam actualem sui, loquendo tamen de objecto motivo, et primo, et formaliter, vel saltem continetur in alio virtualiter, quod movet per modum naturae ad notitiam contenti objecti, sive objectum formaliter, hoc est, ex ratione sua formali gignat notitiam sui, sive contineatur in alio movente, sive gignente notitiam illius, semper illa gignitio erit naturalis, sive per modum naturae elicita, et quod sit naturalis, patet, quia genitum hoc modo dicitur proles secundum Augustinum 9. de Trin. c. ult. Dicitur autem proles, sive filius, quia per modum naturae productus ; est enim de ratione prolis, quod sit per modum naturae, ut supra patuit in primo, dist. 2. et 10. et in tertio, dist. 8. igitur ista visio essentiae, cum dicatur proles in intellectu Beati, naturaliter gignetur ab illa essentia.
(g) Praeterea si voluntas. Quarto et ultimo arguit probando idem : Si voluntas necessario concurrat cum essentia in ratione principii motivi ad actum beatificum intellectus creati, etc. igitur oportet dare e converso, scilicet quod essentia sit prima ratio motiva, patet. Tum, quia essentia est perfectissima entitas tam formaliter quam originaliter, non sic voluntas, ut supra patuit, q. 1. et q. 5. et in primo, 4ist. 1. q. 2. dist. 8. q. 3. est enim origo omnium perfectionum ad intra. Tum, quia ipsa ponitur principium magis universale, cum concurrat tam cum intellectu quam cum voluntate, et sic est commune principium respectu intellectus et voluntatis, et ideo essentia non movet, nec virtute intellectus nec voluntatis, imo magis e contra. Tum specialiter, quia tam intellectus, quam voluntas habent virtutem movendi ab essentia, ut patet in locis praeallegatis, et sic essentia erit principale movens.
(h) Similiter si voluntas in agendo subjacet principio naturaliter activo, determinaretur ab illo ad determinate agendum. Cum ergo essentia divina sit prima ratio motiva, et voluntas secunda, sequitur quod actio voluntatis subjacebit actioni essentiae divinae, et sic essentia determinabit voluntatem ad sic determinate agendum, et cum ipsa essentia, ut essentia agat mere naturaliter, et per modum naturae, sequitur quod illa quae simul erit a voluntate et essentia, erit mere naturalis, et per modum naturae elicita, sicut est actio qua elicitur actus beatificus.