REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ?
Alens. l. p. q. 67. m. 3. art. 3. D. Thotn. I. p. q. 37. art. 2. et hic q. i. art. 3. D. Bonav. hic art. i. q. l. et 2. Richard. ibid . Henr. quadi. 9. q. l. Marail. hic q. 14. et 35. Capr. q. I . ori. I. Doctor in Oxon. q. i. Suar. i. p. triuit. 3. l . 12 c. 3.
Circa distinctionem XXXII. quaero duas quaestiones. Prima est, utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ? Quod non, quia si sic, aut essentialiter, aut notionaliter? Non essentialiter, quia Pater eodem diligit essentialiter, et est. Si notionaliter, ergo Pater et Filius spirant Spiritu sancto.
Item, si sic, ergo Pater diligeret se Spiritu sancto. Sed hoc est falsum, quia in primo signo originis Pater diligit se, et in isto signo non est Spiritus sanctus.
Item, eodem actu diligit Pater se, et alia ; ergo diligeret creaturas Spiritu sancto ; ergo Spiritus sanctus esset amor creaturae.
Oppositum, Augustinus 6. de Trinit. 4. et Hieronymus super Matth. 14. dicit quod Spiritus sanctus est dilectio Patris et Filii.
Dicunt alii quod Augustinus sensit quod non, quia lib. Retractationum, retractat ipse quod dixit Patrem esse sapientem sapientia genita, et dicit se melius dixisse alibi,
et sic similis videtur esse ratio de uno et alio ; ergo similiter retractat illud.
Contra, modus Augustini est, in divinis libere eamdem materiam retractare, et ubicumque loquitur de illa materia, repetit se illam materiam retractasse ; ergo non videtur quod ita distinctas materias non seorsum retractaret, et etiam alii sic hic dicunt.
Ideo dicunt alii quod diligunt se Spiritu sancto sicut signo ; sed sic posset dici quod diligunt se creatura tamquam signo.
Ideo dicitur quod diligunt se Spiritu sancto ratione effectus formalis, sicut aliquis indutus indumento, et arbor floret floribus et floratione. Unde quando actio includit effectum, aliquando denominatur a termino formali, aliquando a producto.
Contra, similiter etiam sequeretur quod pater generaret filio, et aedificator aedificaret aedificio, et etiam non invenitur quod actio transeat in talibus.
Item, florere non est verbum activum, sed neutrum ; et omne verbum neutrum tantum significat formam per modum informantis, et nomen per modum habitus et quietis, sicut dicitur, iste viret indumentis ; -sed si esset verbum activum, hoc foret impossibile, unde florere floribus non dicit relationem effectus formalis. Unde iste ablativus non construitur cura verbo in ratione effectus formalis, quomodo construitur cum nomine verbali ejusdem verbi, unde florere floribus est ornari floribus. Unde si dictum hujus Magistri esset verum, posset dici quod producens produceret effectu producto.