REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibus patet responsio et si non expressa, nempe quod Pater non est sapiens sapientia genita, quia haec non est ipsi principium formale sapiendi, nec principium principialivum Patris, sicut est Filii, nec est Patri principium subauctoritativum, quomodo conceditur quod creat verbo. Vide Doctorem hic quaestione secunda a numero septimo.
Ad quaestionem dico quod non,
quia actus essentialis non potest habere in persona aliquod principium,
nisi illud sit principium essendi illius personae, vel forma. Sed nulla persona habet aliam pro forma sua, neque habet prima persona principium activum ab alia, nec principium essendi ; ergo Pater non sapit sapientia genita.
Illud declaro, primo in intellectu nostro, quia memoria nostra exprimit notitiam, et ista notitia habet duplicem relationem, secundum Anselmum Monol. 64. una est in ratione producentis, et pertinet ad secundum modum relationis, alia est relatio ejusdem ad objectum. Quod declarat, et hoc dupliciter : Vel formaliter, vel effective ; formaliter ipsa notitia declarat, sed memoria effective, sicut imago est formaliter similitudo, et declarat formaliter, sed producens imaginem effective declarat. Et ideo convenit ei declarare effective, sicut producens speculum declarat effective imagines in speculo, sed speculum formaliter. Sic Pater gignit Verbum, et dat effective notitiam actualem, et illa notitia actualis formaliter est declarativa. Sed Pater, qui dat illam notitiam, declarat principiative, vel memoria paterna, sic dicere potest accipi quadrupliciter in divinis. Primo dicitur mere essentialiter, et sic dicit Anselmus ubi supra, quod nihil aliud est dicere, quam actu intelligere, et sic quaelibet persona dicit suam intelligentiam, et sic una dicit aliam, sicut intelligit aliam, sed non dicit aliam personam absolute. Alio modo accipitur dicere mere personaliter, et hoc est idem quod generare intellectualiter ; et sic Pater dicit Filium, et non Filio absolute, sed aliquo modo Pater dicit Filio, hoc est, communicat essentiam Filio. Tertio dicitur quod dicere accipitur pro declarare, scilicet respectu rationis, quod dicit aliam relationem a relatione, quae est realis expressi ; et sic , dicere formaliter est essentiale, tamen per appropriationem dicitur competere Filio, quia Pater memoria producit absolute, et memoria non habet sic declarare, quia sibi soli convenit declarare vi productionis. Unde sicut Verbum declarat, sic declaravit se ; et dicere illo modo dicitur notionale per appropriationem, sed formaliter est essentiale. Quarto modo accipitur dicere pro declarare effective, sicut producens speculum declarat effective. Et isto modo dicere connotat essentiale, et quantum ad principale significatum, est notionale, quia isto modo dicit ille, qui est principians illud quod est declarans ; sic Pater dicit Verbo, sicut producens speculum declarat speculo imagines. Sed si declarare esset actio sicut creare, sic dicerem esse principium activum subaulhentice, quia haberet rationem activi ab alio ; sed declarare non est agere, sed est habere illud in quo relucent alia. Per istam distinctionem patet ad rationem utriusque partis.