De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Conclusio, animainvel Angelum nullo stata ex naturalibus posse cognoscere essentiam divinam sub ratione propria immediate, id est, per aliquod medium cognitum, seu rationem cognoscendi, de quo 2. dist. 3. q. 9. Ratio est, quia in nullo medio c?ntinetur essentia divina formaliter, vel virtualiter. Instat tripliciter primo contra rationem ; secundo et tertio contra conclusionem. Ad primam explicat, quomodo ralio cognoscendi cognita debeat continere cognitum virtualiter, entitalive, secus de ratione cognoscendi non cognita seu specie, de quo 2. dist. 3. quaest. 9. num. 5. Ad alia duo responsio est, animam posse se, Boumque actum beatificumex naturalibus cognoscere, de quo 2. dist. 9. q. 2. et d. 3. q. 8. et 9. non tamen inde sequi, quod videat relationem imaginis in se, vel attingentiam essentiae divinae in suo actu.
(g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria mediate, sic intelligendo, quod per objectum cognitum medium, vel in objecto cognito medio cognoscatur ratio ejus, quia nihil potest per se distincte intelligi hoc modo mediate, nisi in illo medio contineatur essentialiter vel virtualiter, et hoc perfecte, scilicet secundum totam rationem cognoscibilitatis suae ; essentia divina in nullo alio sic continelur ; igitur, etc. Minor probatur quia nihil aliud a divinitate continet eam perfecte sub ratione entitatis ; igitur nec sub ratione cognoscibilitatis. Major probatur (h), quia objectum quodcumque, si moveat ad aliquam notitiam, tunc secundum ullimura virtutis motivae movet ad propriam et perfectam notitiam sui ; igitur nec potest movere ad notitiam simpliciter perfectiorem illa, nec per consequens ad notitiam propriam perfectioris objecti.
(i) Contra istud instatur, primo contra rationem sic : Sufficit quod causa virtualiter contineat illud, cujus est causa, ita quod ad hoc quod sit causa, non oportet quod contineat illud, cujus non est causa. Nunc autem quidquid moveret ad distinctam et perfectam notitiam essentiae divinae, non propter hoc oportet quod esset causa illius essentiae, sed tantum causa illius notitiae ; igitur licet non contineat illam essentiam, ut probatur, si tamen contineat illam notitiam, ut puta, quod sit perfectius ea, sicut substantia est perfectior accidente, hoc sufficit ad hoc quod moveat intellectum ad talem notitiam ; videtur autem quod illa notitia possit eminenter contineri substantia Angeli vel animae, cum illa substantia sit multo perfectior quam notitia, et multo immediatior ipsi objecto in ordine essentiali.
(k) Praeterea, instatur contra conclusionem illam probatam, primo sic : Per illud, quod est imago propria alicujus objecti, videtur posse distincte cognosci illud, cujus est imago ; sic enim sensus visus distincte cognoscit objectum in speculo ; nunc autem non solum Angelus, sed etiam anima est imago Dei, secundum Augustinum 14. Trin. cap. 8. uterque autem potest distincte cognoscere seipsum, etiam ex naturalibus, sicut de ipsa anima, de qua minus videtur, vult Augustinus 14. de Trin. cap. ult. Quoniam semper se nosse, semperque seipsam velle comprehendebatur. Simul etiam semper sui meminisse,
semperque seipsam intelligere, et amare comprehenderetur, quamvis non semper se cogitare discretam, etc. Et eodem lib. 14. cap. 4. vel 9. Diximus mentem noscere semelipsam, nihil enim tam novit mens, quam illud quod sibi praesto est, nec menti magis quidquam praesto est quam ipsa sibi) et de hoc ibidem multum,cap. 6. et 7.
Secundo instatur ad idem per hoc quod intellectus creatus beatus potest naturaliter cognoscere suum actum beatificum ; igitur per illum potest naturaliter cognoscere objectum. Consequentia ista probatur ; tum quia actus est naturalis similitudo objecti, imo videtur esse expressior similitudo, quam esset species intelligibilis ipsius objecti, si poneretur ; igitur objectum distincte potest cognosci per ipsum, ut.per naturalem similitudinem sui ; tum quia non videtur quod actus possit cognosci, ut est hujus objecti, nisi cognosceretur hoc objectum sub ea ratione, sub qua ipsius est actus. Ad ista (1). Ad primum dico, quod nihil sufficienter continet continentia virtuali ipsam notitiam, nisi contineat objectum cognoscibile, tanquam proprium repraesentativum ejus, scilicet formale, vel ejus repraesentativum virtuale ; species autem propria objecti, etsi sit respectu ejus diminuta in entitate, tamen continet ipsum primo modo, tanquam scilicet repraesentatum per ipsam formaliter. Sed quando non est repraesentativum formale objecti, oportet quod virtualiter contineat tale repraesentativum proprium ; et quando est repraesentativum, sicut objectum cognitum,
tunc oportet quod contineat illud objectum, quod per ipsum debet cognosci.
Ad duo alia argumenta, negaretur forte quod anima vel Angelus ex naturalibus posset cognoscere seipsum, et etiam actum suum beatificum. Sed quia utrumque videtur contineri sub proprio objecto intellectus hujus et illius, et hoc sub primo naturaliter attingibili, scilicet sub ente limitato, ideo dici posset aliter, quod tam anima quam Angelus, licet possit naturaliter noscere se quantum ad illud absolutum, quod ipsum est, non tamen potest naturaliter noscere se inquantum est imago Dei, sive se esse imaginem Dei, quia non potest naturaliter cognosci relatio, nisi naturaliter posset cognosci utrumque extremum.
Pro ista responsione videtur esse illud Augustini 15. de Trin. 24. vel 70. Qui vident, inquit, sua?n mentem, et in ea Trinitatem istam, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem, nec tamen credunt ea, quae intelligunt esse imaginem Dei, speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum, ut scilicet ipsum speculum quod vident, sciant esse speculum, id est, imaginem .