De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(g) De tertio principale. Dicit Doctor quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam, sub ratione propria mediate sic intelligendo, quod per objectum cognitum medium, etc.
Major exponitur prius, et deinde probatur: Cognosci per medium cognitum proprie loquendo est, quando tale medium ut prius cognitum, causat notitiam illius, et sic dicimus proprie loquendo, quod conclusio demonstrativa cognoscitur per principia non absolute sumpta, sed ut cognita. Et similiter dicimus quod veritates contentae in aliqua scientia cognoscuntur per subjectum, ut cognitum, in quo continentur, ut patet in prologo, quaest. 3. An modo requiratur cognitio actualis, an sola habitualis, de quibus supra dixi in prologo respondendo ad rationes Gregorii, vide ibi. Si actualis ponatur, tunc sensus est quod veritas contenta cognoscitur per notitiam medii, scilicet subjecti, ita quod notitia subjecti est formalis ratio causandi notitiam veritatis contentae. Si habitualis sufficit, tunc sensus est, quod veritas contenta cognoscitur per subjectum, ut habitualiter notum, et dicitur habitualiter notum, non per aliquem habitum, sed quando est perfecte praesens, vel in se, vel in aliquo repraesentativo in ratione objecti, actu intelligibilis, tunc est habitualiter notum, quia est in potentia propinqua ad cognosci, non tamen actu cognoscitur veritas contenta, nisi prius medium continens actu cognoscatur, quia necessario prius movet ad notitiam sui, quam ad notitiam contentorum ; ideo contentum non potest actu cognosci, nisi simul, vel prius actu cognoscatur continens. Et de rigore sermonis ly per, importat formalem rationem cognoscendi, cum dico A cognoscitur per B, notatur quod B sit formalis ratio cognoscendi A. Cognoscere vero A in B cognito, proprie non notatur quod B sit formalis ratio cognoscendi A. Cognoscere vero A in B cognito, proprie non notatur quod B sit formalis ratio cognoscendi A, sed magis notatur quod A reluceat in B, sicut dicimus, quod imaginatum relucet in imagine, ideo cognoscendo imaginem alicujus, ipsum dicitur cognosci in imagine cognita, quia cognita imagine, cognoscitur imaginatum, et tamen imago non ponitur ratio formalis cognoscendi imaginatum. Sed aliquando accipitur A cognosci in B, ut in ratione formali cognoscendi, sed non accipitur tunc ita de rigore sermonis. Doctor autem, ut videtur, accipit medium, ut est formalis ratio cognoscendi, quia illud proprie virtualiter vel essentialiter continet entitatem secundum totam cognoscibilitatem illius quod sic cognoscitur. Exposita sic major de medio, probatur quod tale medium non contineat virtualiter, vel essentialiter entitatem talis cognoscibilis ; et probatio ejus patet in littera, et de hoc vide quae dixi in 2. dist. 3. q. 10.
(h) Major probatur. Et hic adducit probationem majoris, dicens, quia objectum quodcumque si moveat ad aliquam notitiam, etc. Hic sunt duo ; Primum est, quod objectum motivum intellectus ad sui notitiam producit illam perfectam quantum potest, quia movet ad illam secundum totam virtutem suam praecise ; ergo secundum perfectiorem entitatem, quam habet in se formaliter continet totam cognoscibilitatem sui, ita quod non majorem ; patet, quia cognoscibilitas sequitur entitatem, ita quod perfectior cognoscibilitas sequitur, vel est entis perfectioris ; si ergo contineret perfectiorem cognoscibilitatem, necessario contineret perfectiorem entitatem. Cum ersro praecise moveat ad notitiam sui secundum totam virtutem, sequitur quod praecise causet cognitionem perfectam, quantum objectum est praecise cognoscibile, et si causaret perfectiorem necessario esset majoris perfectionis et entitatis. Secundum est, quod si A perfectum praecise ut duo, non potest causare, nisi notitiam correspondentem perfectioni A ut duo, sequitur quod ipsum A existens praecise perfectionis ut duo, non poterit causare notitiam perfectam objecti perfectioris, puta, ut quatuor, quia est impossibile A continere cognoscibilitatem ejus, nec per consequens entitatem ejus, et sic patet.
(i) Contra istud. Doctor instat primo contra rationem, probando quod non sequitur quod si A continet notitiam, B quod propter hoc contineat entitatem, B quia sufficit quod causa contineat virtualiter illud cujus est causa, ita quod ad hoc quod sit causa, non oportet quod contineat illud: cujus non est causa ;nunc autem quidquid moveret ad distinctam et perfectam notitiam essentiae divinae non propter hoc oportet quod esset causa illius essentiae, sed tantum causa illius notitiae ; licet igitur non contineat illam essentiam, ut probabitur, si tamen contineat illam notitiam,ut puta, quod sit perfectius ea, sicut substantia est perfectior accidente, hoc sufficit ad hoc quod moveat intellectum ad talem notitiam ; videtur autem quod illa notitia possit eminenter contineri in substantia Angeli, vel animae, cum illa substantia sit multo perfectior quam notitia, et multo immediatior ipsi objecto, scilicet divino, immediatione essentiali, sicut dicimus quod una essentia est perfectior alia essentialiter, quia immediatior primae substantiae, de qua immediatione vide Doctorem in 4. dist. 12.
Respondet Doctor quod nihil sufficienter continet continentia virtuali ipsam notitiam, etc.
Pro majori intelligentia hujus litterae, nota primo, quod non cognitione abstractiva, repraesentativum formale dicitur proprie species intelligibilis, quae ponitur ejus similitudo naturalis, et per imitationem, ut supra patuit q. 13. Sed proprie non dicitur repraesentativum formale, ex hoc solo quod est similitudo naturalis objecti, sed ex hoc quod objectum est per ipsam praesens in ratione objecti, actu intelligibilis, non quod objectum sic praesens per speciem sit ratio formalis causandi notitiam sui, sed simpliciter species ipsa, quia objectum, ut sic praesens, non habet esse reale actuale, sed tantum diminutum ; et species ibi habet verum esse reale, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 6. et sic ponitur species esse formaliter rationem formalem intelligendi objectum abstractive, et hoc modo dicitur objectum per ipsam esse praesens potentiae, ut actu intelligibile ; ipsa enim species continet objectum tantum formaliter quia ipsa est immediata causa cognoscendi objectum.
Si dicatur, quod etiam videtur quod ipsum contineat virtualiter, quia continet notitiam ejus ; ergo et entitatem ejus, ut patet per illam majorem Doctoris, scilicet quod continens virtualiter notitiam alicujus, virtualiter continet entitatem ejus; modo species est posterior objecto perfectione. Ad hoc patet responsio in 2. dist. 3. q. 9. Vide ibi singularia dubia, ubi specialiter mota est haec difficultas de specie intelligibili essentiae divinae in intellectu Angeli, et hoc non oportet aliter replicare.
Secundo nota, quod repraesentativum virtualiter in notitia abstractiva, est illud quod habet in virtute sua posse immediate causare repraesentativum formale, scilicet speciem intelligibilem illius objecti. Si ergo A continet propriam speciem B virtualiter, sequitur quod A continet virtualiter entitatem B. Probatur, quia A quando causat speciem sui, sive mediate, sive immediate, causat eam secundum totam virtutem suam, ita quod sicut A natum est repraesentari per speciem ut quatuor, si non est impeditum, producit eam perfectam ut quatuor, quia sic A praecise est intelligibile ut quatuor, et sic illa species tunc repraesentat A ut intelligibile ut quatuor, quando est tantae perfectionis, quod potest producere (partialiter tamen) notitiam abstractivam ut quatuor ipsius A, quia tunc A est perfecte praesens in ratione objecti, actu intelligibilis, modo praedicto. Et dixi mediate vel immediate ; mediate, quia pro statu isto nullum objectum causat immediate speciem sui in intellectu, sed primo in sensu exteriori, ut exposui supra, quaest. 13. et in 1. dist. 3. quaest. 3. et 1. et 2. Immediate, quia ut comparatur ad intellectum solutum, puta ad intellectum Angeli potest immediate causare, saltem partialiter speciem intelligibilem sui, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. q. 11. Si ergo objectum praecise causat immediate vel mediate speciem sui perfectam quantum potest, sequitur quod praecise erit ipsum objectum tantae perfectionis, quantae requiritur ad causandum illam speciem ; ergo si causat perfectiorem speciem, necesse est quod sit majoris perfectionis in se, aliter non posset eam causare. Sequiturergo quod si causat speciem alterius objecti, quae necessario in proprio objecto requirit tantam perfectionem, quod non poterit ipsam causare, nisi contineat virtualiter vel eminenter perfectionem illus objecti ; et hoc secundum totam ejus entitatem, ut exposui in 2. dist. 3. q. 10. Patet ergo quomodo repraesentativum virtuale objecti, aut continens virtualiter repraesentativum formale objecti, oportet quod contineat virtualiter totam entitatem objecti, et sic si A posset causare speciem propriam essentiae divinae, quae dicatur B, ipsum A contineret virtualiter entitatem B, quia species illa, cum sit proprium et formale repraesentativum praecise ipsius B, ita quod illa species nata est causare notitiam B, ita perfectam et distinctam quantum B est cognoscibile abstractive ab intellectu, sequitur quod species illa requirat tantam perfectionem, vel majorem in objecto virtualiter continente ipsam,quantam requirit in proprio objecto. Sed objectum proprium si immediate produceret, ipsam produceret praecise secundum totam virtutem, ita quod perfectius non posset producere. Dicit ergo Doctor quod nihil sufficienter continet, continentia virtuali, ipsam notitiam nisi contineat objectum cognoscibile, tanquam proprium repraesentativum ejus, scilicet formale, vel virtuale, id est, quod objectum sic continens notiliam necessario, vel est formale repraesentativum objecti, sicut ponitur species, vel virtuale, id est, quod possit causare speciem propriam objecti, cujus dicitur continere notitiam. Dixit tantum de repraesentativo formali, vel virtuali in cognitione abstractiva objecti. Eodem modo videtur dicendum in notitia intuitiva, repraesentativum formale objecti in notitia intuitiva ejus, est illud quod immediate potest causare notitiam intuitivam ejus, quia per illud tale objectum est praesens in ratione actu cognoscibilis intuitive ; virtuale vero est quando non immediate causat notitiam, nec est immediate causativum ejus, sed continet virtualiter aliud quod est formale repraesentativum ejus, quod immediate est ratio formalis causandi notitiam ejus intuitivam. Exemplum primi, lapis in se praesens potentiae, est formale repraesentativum sui, quia ut sic praesens, est actu cognoscibilis intuitive, et actu potest notitiam sui intuitivam immediate causare, vel si aliud immediate causaret notitiam intuitivam lapidis, diceretur formale repraesentativum ejus modo praeexposito. Exemplum secundi, voluntas divina non causat immediate notitiam lapidis intuitivam, tamen immediate causat aliquid, quod continet virtualiter secundum totam ejus entitatem, quod causatum potest immediate causare notitiam intuitivam lapidis, sive potest esse ejus formale repraesentativum ; tunc voluntas divina ponitur praecise repraesentativum virtuale ipsius lapidis. Usque huc dixi de repraesentativo formali, vel virtuali, sive in notitia abstractiva, sive intuitiva, quando, scilicet tale repraesentativum non est repraesentativum, ut objectum cognitum, sed absolute ; patet, quia species intelligibilis non causat notitiam objecti, ut cognita, nec similiter continens ipsam virtualiter causat eam, ut cognitum, et sic de aliis.
Deinde nota, quod aliquando repraesentativum repraesentat, ut cognitum, videlicet quod ipsum, ut cognitum causat notitiam objecti repraesentati, et hoc modo tale repraesentativum continet aliud, quia, ut cognitum non repraesentat se, quia tunc, ut cognitum, causaret notitiam sui, quod non est intelligibile ; oportet ergo quod contineat aliud quod possit cognosci per ipsum, ut cognitum, sive loquamur de cognitio abstractive, sive intuitive. Sed de repraesentativo, non ut cognito, non est necesse, quod aliud contineat ; patet, quia objectum in se praesens, et motivum ad sui notitiam dicitur repraesentativum sui, id est, quod ut sic, est actu intelligibile, et ut sic, potest immediate causare notitiam sui ; et hoc est, quod dicit. Et sic patet ista littera.
(k) Praeterea. Secundo principaliter arguit contra conclusionem, probando quod Angelus et anima possint cognoscere Deitatem distincte ex propriis naturalibus, et arguit sic primo : Per illud quod est imago propria alicujus objecti, etc.
(1) Ad ista. Respondet Doctor primo secundum opinionem aliquorum, negando quod anima vel Angelus possint ex suis naturalibus cognoscere se distincte, nec similiter actum beatificum. Et hoc Doctor improbat, quia anima et Angelus, et actus beatificus per se continentur sub objecto primo motivo intellectus tam animae quam Angeli, ideo sequitur quod ex puris naturalibus possunt ista cognosci distincte ab intellectu tam animae quam Angeli. Secundo, dat responsionem propriam concedendo unum, et negando aliud, concedit quod Angelus potest seipsum distincte cognoscere,
id est, quod potest essentiam suam secundum totum suum esse absolute perfecte cognoscere.Et probavit in secunda, dist. 30. q. 8. supponendo quod objectum actu intelligibile habet partialem causationem respectu intellectionis, et similiter intellectus aliam partialem. Et hoc arguit, probando quod Angelus possit cognoscere seipsum per essentiam suam.
Et primo sic, omnis causa partialis, quae est in actu sibi perfeeto proprio, secundum quod talis causa potest causare causalitate sibi correspondente effectum, et quando est unita alteri causae partiali in suo actu, potest cum ea perfecte causare ; sed essentia Angeli est de se in actu primo, correspondente objecto, quia de se est actu intelligibilis, et etiam de se est unita intellectui, sicut objectum in conjunctione utriusque causae partialis ; ergo potest immediate cum alia causa partiali unita habere actum perfectum intellectionis respectu suae essentiae.
Praeterea secundo, in intellectibus habentibus species intelligibiles, istae species virtute objectorum cum intellectu causant intellectionem, in quibus tamen objecta habent esse diminutum : ergo si in se habent esse absolutum, et esse simpliciter, scilicet actu intelligibile, possent melius et verius causare eumdem effectum, quia quidquid potest causari ab aliquo diminute tali in aliquo esse virtute alicujus simpliciter, talis potest ab illo simpliciter tali causari, sed essentia Angeli, ut in se est praesens intellectui suo, quae essentia est simpliciter tale, scilicet actu intelligibilis in se, qualis ipsa est secundum quid in specie intelligibili ; igitur si in specie intelligibili, ubi habet esse tale, secundum quid potest causare intellectionem, multo magis hoc potest, ut est in se secundum esse simpliciter. Et vide quae ibi exposui. Hoc idem dicendum est, de anima, ut patebit in 4. dist. 45. Sed negat aliud, scilicet quod Angelus, vel anima possit cognoscere se sub illo respectu, sive relatione, qua refertur ad ipsum Deum sub ratione Deitatis, quia non potest naturaliter cognosci relatio, nisi naturaliter praecognoscatur terminus, ut patuit in prolog. quaest. 1. et penultima, et dist. 8. quaest. 1. et sic sequitur quod non potest se cognoscere sub illa ratione formali, qua est imago, quia sic posset cognoscere relationem, qua refertur, ut imago ad imaginatum, et sic oporteret prius cognoscere ipsam Trinitatem distincte, ad quam terminatur relatio imaginis, sed Trinitatem naturaliter non potest cognoscere, ut patet ; ergo nec seipsum, ut imaginem. Et pro ista responsione videtur esse illud Augustini 15. de Trin. cap. 24. vel 7. Qui vident (inquit) suam mentem, et in ea Trinitatem istam, scilicet memoriam, intelligentiam, id est, actum intelligendi, et voluntatem, id est, actum volendi (memoriam perfectam accipit prout comprehendit intellectum et voluntatem cum objecto, ut patet in primo, dist. 3. q. ultima), nec tamen credunt ea, quae intelligunt esse imaginem Dei, speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum, ut scilicet ipsum speculum, quod vident sciant ipsum esse speculum, id est, imaginem, id est, quod quamvis videant memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae sunt vere imago Dei, non tamen vident eam sub illa ratione, qua sunt imago Dei, sive sub illa ratione, qua referuntur ad imaginatum.