De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Inslat dupliciter, quod imaginis relatio naturaliter cognosci potest. Ad primum, oslendit non omne quod necessario consequitur aliud, per illud cognosci ; fallit enim, si est respectus, ad cujus notitiam requiritur cognitio termini. Ad secundum, docet objeclum adaequatum intellectus creati esse ens limitatum, non relatum ad illimitatum ; unde relatio imaginis Del non continetur sub hoc objecto.
Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessario consequens naturam ejus ; igitur per ipsam cognitam potest ipsa relatio cognosci. Antecedens probatur sic, quia relatio dependentiae essentialis, vel est idem naturae dependenti, vel necessario consequitur, quia si contingenter adveniret naturae, natura posset esse sine illa dependentia, et ita non essentialiter dependeret ; relatio autem imaginis videtur esse relatio dependentiae imitantis ad illud quod imitatur.
Secundo sic : Potentia potest naturaliter cognoscere quodcumque contentum sub suo primo objecto naturali ; nunc autem sub ente limitato, quod est primum objectum naturale intellectus creati, continetur illa relatio imaginis, quia ipsa non est infinita, cum sit in fundamento finito.
(n) Ad primum, relatio non potest cognosci nisi cognoscatur utrumque extremum ; quando igitur fundamentum non includit terminum in ratione cognoscibilitatis, ipsum non est causa sufficiens ad cognoscendum relationem ; ita est hic.
(o) Et cum arguitur, quod necessario consequitur fundamentum, ex hoc non sequitur, quod per ipsum posset perfecte cognosci, nisi esset entitas absoluta, ad cujus cognitionem non requiritur aliud cognosci in ratione termini.
(p) Contra hoc, quod includit aliud in entitate et in cognoscibilitate ; fundamentum autem illud includit in entitate relationem istam, si necessario consequatur ipsum ; igitur et includit ipsam in cognoscibilitate.
Respondeo (q) non includit eam in entitate ut totalis causa ejus, sed ut proxima causa, supposita tamen alia causa, scilicet termino, quia et ipsum fundamentum illam aliam causam supponit.
Consimiliter concedo, quod includit eam in cognoscibilitate; praesupposita alia causa ejus in cognoscibilitate, et hoc, si simpliciter, simpliciter, si alicui, alicui ; sed isti cognoscenti, scilicet Angelo vel animae, et hoc naturaliter, sive ex causis naturaliter motivis, non praesupponitur objectum sive terminus esse naturaliter cognoscibilis, et ideo fundamentum, licet sit huic naturaliter cognoscibile, non sequitur relationem huic esse naturaliter cognoscibilem.
Ad secundum, ens limitatum et ad se, vel si etiam est limitatum, et ad alterum, tamen limitatum est naturale objectum intellectus creati, sed entitas limitata in se, quae est essentialiter ad alterum illimitalum, non est naturaliter intelligibilis ab intellectu creato,sicut nec terminus, sine quo nec ipsa intelligi potest.
Licet istae responsiones probabiliter videantur salvare, quod absoluta entitas animae, vel actus beatifici posset naturaliter intelligi ab anima, licet non naturaliter possit intelligi ab ea relatio ad terminum, nec per consequens oporteat Deum intelligi in ratione termini illius relationis, tamen rationes illae de anima et de actu videntur habere aliam difficultatem, unam communem, quia per illud quod est naturalis imago objecti potest ipsum objectum cognosci, licet per hoc quod est imago non cognoscatur relatio imaginis.
Exemplum, per speciem albi in oculo videtur album, licet non cognoscatur relatio illius speciei ad album, et ita est de intellectu, ponendo speciem intelligibilem. Et ratio est, quia illa relatio fundata in specie sensibili vel intelligibili non est formalis ratio cognoscendi objectum, sed illa forma, in qua fundatur relatio ; igitur in proposito, licet non naturaliter intelligatur relatio animae, vel actus beatifici ad Deum, tamen quia est tale fundamentum, quod ex se est similitudo objecti, per ipsum poterit cognosci objectum.
Videtur etiam stare ratio prius facta de actu, quia actus videtur esse formalis similitudo objecti, et actualior quam species intelligibilis, si poneretur ; igitur si per speciem possit objectum distincte intelligi, vel cognosci, magis vel aeque poterit intelligi per actum.
Videtur etiam stare aliud quod fuit ibi tactum, quia quod actus intelligatur, ut est objecti, et non intelligatur objectum sub illa ratione, sub qua terminat actum, videtur esse contradictio. Nunc autem ex naturalibus anima, quae beata est, potest cognoscere ex natura sua actum beatificum, ut est beatificus, per consequens, ut est objecti beatifici, quia etsi non habeat actum illum ex natura sua, tanien super illum actum jam existentem potest reflecti, et hoc virtute sua naturali. Quod probo, primo per illud 15. de Trin. cap. 2. ubi dicitur: Qui dicit scio me vivere, unum aliquid se scire dicit, proinde si dicat, scio me scire me uiuere, duo sunt. Et sequitur, sic potest addere tertium et quartum, et innumerabilia, si sufficiat,potest, inquam, ex virtute naturali, si tamen (r) sufficiat ad continuandum istos actus reflexos.
Hoc probatur secundo, quia si ad actum reflexionis requiritur aliquod supernaturale, pari ratione ad novum actum, novum supernaturale, et tunc sicut in infinitum potest procedi in actibus reflexionis, sic in infinitum requiritur aliud et aliud supernaturale quo reflectatur.
Confirmatur, quia actus tertius haberet se ad secundum, sicut reflexus ad rectum ; si igitur posito actu recto, non potest anima reflecti super illum, nisi virtute alicujus supernaturalis ad hoc elevantis, pari ratione nec per tertium reflecti potest super secundum, nisi per aliud supernaturale.
Hoc probatur tertio, quia intellectus actum quem habet potest percipere et experiri, et hoc secundum propriam perfectionem illius actus, et ex natura ipsius potentiae, sicut quando video ex virtute potentiae naturalis, percipio me videre, et possem illud ex ratione virtutis visivae percipere, si esset reflexiva, sicut intellectus.