De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) Contra hanc responsionem, etc. quia si contingenter adveniret naturae, natura posset esse sine illa dependentia, et ita non essentialiter dependeret, et hoc salis probatum est a Doctore in secundo, dist. 1. q. 5. vel 4. Relatio autem imaginis videtur esse relatio dependentiae imitantis ad illud quod imitatur, ut exposui in primo, distinct. 3. q. ult. Consequentia patet, quia si talis relatio est idem realiter naturae, sequitur quod natura et relatio sunt simpliciter una res realiter, et per consequens cognoscens distincte naturam, distincte cognoscet illud quod est eadem res cum natura.
(n) Ad primum. Respondet Doctor ad primum, quod relatio non potest cognosci, nisi cognoscatur utrumque extremum ; quando igitur fundamentum non includit terminum in ratione cognoscibilitatis, ipsum non est causa sufficiens ad cognoscendum relationem, quia relatio in ratione suae cognoscibilitatis includit tam terminum quam fundamentum, id est, quod fundamentum et terminus sunt, quae praecise et immediate movent intellectum ad notitiam relationis ; oporteret ergo quod fundamentum includeret virtualiter terminum relationis secundum totam suam entitatem, ad hoc ut esset causa sufficiens movendi intellectum ad notitiam relationis, sicut Deus, qui ponitur terminus relationis creaturae, potest immediate movere intellectum creatum ad notitiam relationis terminatae ad ipsum, et fundatae in creatura, ipsa creatura non concurrente, quia ipse Deus virtualiter continet totam entitatem fundamenti, sic in proposito, fundamentum non est causa sufficiens, nisi contineat virtualiter totam entitatem termini ; modo est impossibile quod creatura contineat Deum sub ratione deitatis.
(o) Et cum arguitur quod ipsa relatio necessario consequitur fundamentum. Ex hoc non sequitur, quod per ipsum possit perfecte cognosci, nisi esset entitas absoluta, ad cujus cognitionem non requiritur aliud cognosci in ratione termini, quia talis entitas absoluta potest distincte cognosci, quocumque alio extrinseco non pertinente ad rationem formalem ejus, et intrinsecam circumscripto. Sed non est sic de relatione, quae necessario includit terminum, non ut aliquid sibi intrinsecum, et pertinens ad suum esse quidditatum, sed requirit, quia ipsa relatio est formaliter tendentia in terminum.
(p) Contra. Hic probat quod solum fundamentum sit sufficiens ratio cognoscendi relationem.
(q) Respondet, quod non includit eam in entitate, ut totalis causa, etc Adverte tamen quod fundamentum est causa illius relationis fundamentalis, quia immediate recipitur in ipso, et etiam causa, suo modo, immediate effectiva ; terminus vero etsi ponatur causa in ratione terminandi, cum sit simpliciter impossibile ipsam esse actu, et non esse ad talem terminum, cum ipsa sit formaliter tendentia in terminum, tamen quod terminus sit causa effectiva ipsius totalis, sive partialis, videtur satis dubium per ea quae dixi supra, quaest. 11. nec hoc expresse habetur a Scoto ; sufficit ergo quod relatio in sua entitate, et in cognoscibilitate dependeat a termino in ratione praecise termini, cum ipsum necessario ad suum esse requirat. Unde si, per possibile, vel impossibile, posset immediate causari ab alio, quam ab extremis, adhuc necessario requireret extrema ad suum esse pertinentia, quia ex quo est formaliter ad aliud, si illud aliud non esset, nec ipsa esset. De hujusmodi materia prolixe dictum est supra q. 11. in dubiis ibi positis. Ponitur ergo fundamentum, ut causa ejus proxima, ut ipsam terminans in ratione fundamenti, et ponitur alia causa terminus, ut terminans necessario ejus dependentiam ; quia ergo necessario dependet a fundamento in quo ponitur, quia est impossibile ipsam esse sine fundamento, et similiter necessario dependet in suo asse a termino, ideo quantum ad hoc ponitur fundamentum causa partialis, et terminus alia causa partialis, non faciendo mentionem de causa effectiva. Sed quia teneo quod causetur effective etiam ad mentem Doctoris, et quod tantum effective a fundamento, haec dicere volui.
(r) Si tamen sufficiat ad continuandum istos actus reflexos. Et hoc dicit, quia non posset hujusmodi actus continuare, nisi semper praesupponendo omnes alios praemissos simul esse, puta, si habeo centesimum actum reflexum, simul habeo nonaginta novem praecedentes, et sic de aliis, et propter hoc dicit si sufficiat ad continuandum in infinitum hujusmodi actus reflexos.