Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum simplicitati personae divinae repugnet qualiscumque distinctio realis constituentium ipsam ?
Vide Doctores eilatos quaest, antecedenti.
Videtur quod non, quia non repugnat simplicitati personae quod habeat essentiam et relationem, quae habent distinctionem realem, quia nec essentia est relatio, nec e converso. Dicit enim Augustinus 5. de Trin. c. 5. quod Quaedam dicuntur secundum substantiam, et illa non dicuntur secundum relationem. Et 7. de Trin. c. 4. Quod relatione dicitur, non secundum substantiam dicitur: quare, etc.
Contra, 6. de Trin. c. 4. Deus ideo simplex est, quia est quidquid habet, excepto ad quod relative dicitur. Sed essentia habet relationem, quae est in ea, et non refertur secundum eam ; ergo essentia est proprietas relativa, et per consequens erit distinctio realis, cum in persona non sit nisi essentia et relatio, in ipsa non.